Index   Back Top Print


    IOANNES PP. XXIII

NUNTIUS RADIOPHONICUS
EPISCOPIS ET CHRISTIFIDELIBUS
INSULARUM PHILIPPINARUM DATUS
EX EXSTRUCTO PONTIFICIO EARUMDEM
INSULARUM SEMINARIO COLLEGIO IN URBE,
QUO DIE RITE INAUGURATUM EST
*

 

Venerabiles Fratres ac dilecti filii,

Paternus animus Noster vehementi afficitur gaudio, quod Nobis datur per aérias undas vos alloqui hoc exoptato die, quo Pontificium Seminarium Collegium Philippinarum Insularum in Urbe, affabre ac decore exstructum, rite lustratur. Quae res digna sane est, quae annalibus historiae religiosae vestrae inseratur et a Nobis palam enuntietur. Etenim, hanc domum sacrorum alumnis vestris destinatam aedificantes, ad usum deducere alacri animo estis conati monita ac suasiones Praedecessorum Nostrorum, praesertim Leonis decimi tertii et Pii undecimi, qui vigilem, qua tenebantur, curam de sacrae iuventutis et sacerdotum vestrorum sanctificatione ac doctrina editis Litteris sunt testati (1).

Hoc igitur Pontificium Seminarium, Collegium Romanum simul est ac Philippinum : hic nempe, apud Petri Sedem et Ecclesiae columen, adulescentes vestri, ad sacra capessenda munia divinitus vocati, e germano et uberi fonte fidem et scientiam haurient, quibus penitus imbuti ad populum suum revertantur quasi delecti veritatis praecones. Itaque haec aedes sacrorum alumnis vestris instituendis velut canalis erunt, quo vita catholica ad vos pervadat, et vinculum, quo inclita Nobisque carissima Natio Philippina cum supremo Ecclesiae magisterio arctius coniungatur.

Haec insuper pietatis doctrinaeque sedes honori est vobis, siquidem ad tantum opus exsequendum singulare studium et sumptus non modicos impendistis. Libenter igitur sollicitudinem Pastorum et Christifidelium liberalitatem palam agnoscimus ac dilaudamus.

Quodsi hodie de hac domo iuventuti ad sacra instituendae in hac Alma Urbe condita merito laetamur, memorandum est eam esse praecelsum fructum historiae religiosae populi vestri. Vos enim fidem, quam ab Evangelii praeconibus Hispanis saeculo decimo sexto accepistis, diligentius in dies servandam propagandamque curastis.

Venerabiles Fratres ac dilecti filii,

Dum animi Nostri exsultationem de Collegio isto Romae instituto significamus, paterne vos cohortamur, ut in fide a maioribus tradita intrepide persistatis, fidem dicimus, quae operibus exercetur. Item vos rogamus, ut praecipuas curas intendatis ad asciscendos recteque educandos quam plurimos iuvenes, quos ad sacerdotium Deus vocavit. Salus enim populi e sacro clero maxime pendet. Parvus numerus levitarum vel minor eorum efficientia dubitationem iniciunt in aliqua gente fidem languere moresque praecipites ire. Ubi vero plures sacris initiantur et clerus virtutibus praestat, facile intelligitur religionem a populo assidue coli et familiae sanctitatem studiose servari. Id etiam curae sit Christifidelibus omnibus, ut pro sacerdotibus et sacrorum alumnis impensas preces Deo adhibeant iisque pro viribus opitulentur.

Haec amanti animo vobis dicere voluimus hac fausta occasione Pontificii Seminarci Insularum Philippinarum Romae dedicati. Superest, ut omnibus vobis, imprimis iis, qui pastorali cura vos regunt, magistratibus, sacerdotibus, sacrorum alumnis, caelestia munera uberrima precemur. Quorum auspex sit Apostolica Benedictio, quam vobis libentissime in Domino impertimus.  

 


* AAS 53 (1961) 684-685.

(1) Cfr. Acta Leonis PP. XIII, 22, 1902, p. 200; A. A. S. XXXIV, 1942, p. 254.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana