Index   Back Top Print


    DISCORSO DEL SANTO PADRE GIOVANNI XXIII
COL QUALE RISPONDE
ALL'OMAGGIO AUGURALE
DEL SACRO COLLEGIO

Aula dei Paramenti
4 novembre 1958

 

Gratias quam plurimas tibi agimus, Venerabilis Frater Noster, sacri Collegii Decane, pro multiplicibus et tam aptis bonitatis tuae signis erga parvitatem Nostram. Cum hac sollemni die tam multa iam egerimus ac dixerimus, commotos animi Nostri sensus paucis tantum pandimus verbis. Os Nostrum est sine voce, sed cor Nostrum patet ad vos; ibi semper invenietis, Venerabiles Fratres Nostri, S. R. E. Cardinales, amantissimae paternitatis Nostrae testimonia. Vos omnes ad pontificalem familiam Nostram pertinetis, et Nobiscum devincimini suavissimo familiaritatis vinculo; quod quidem vinculum pretiosius utique Nobis esse videtur, quam aureum illud diadema, pontificalis Nostrae potestatis insigne, quo nuper redimiti sumus.

Universa catholicorum familia solidatur et roboratur hac artissima mutuaque coniunctione cum Purpuratorum Patrum, qui Sacris Ecclesiae regendae Consiliis praesunt, tum Episcoporum, qui singulas Dioeceses in toto terrarum orbe moderantur; quorum omnium observantissimum erga Nos studium et pastoralis sollicitudo magno Nobis auxilio ac solacio sunt. Nobis semper adsit uberrima Sancti Spiritus gratia. Quod iam diximus, cum humilis persona Nostra ad Summi Pontificatus apicem evecta est, in praesens quoque iteramus: Dominus est legifer Noster; Ipse salvabit Nos!


Ed ecco il testo dell'indirizzo augurale letto dal Cardinale Decano

Pater Beatissime: Sacrum Cardinalium Collegium hoc solemnissimo die omina et vota Tibi offert ac simul toto corde ad Deum fervidas preces extollit, ut suscipienti Tibi Petri naviculae gubernaculum, opitulante Beata Virgine Maria, plenitudinem largiatur gratiarum atque supernorum donorum.

Ne te deterreat, Beatissime Pater, gravissimi et amplissimi muneris ingens pondus, ad quod subeundum, afflante Divino Spiritu, vocatus es. Nunquam Tibi deerit diuturna nostra sedula atque amantissima cooperatio, sicut certissime quotidie Te sequentur omnium fidelium preces et supplicationes animarum devotarum.

Magis quam aureo diademate, quod nuper cinxisti, nostrum omnium potius coronaris, Pater Sancte, gaudio et amore. Te sequemur ducem, Tibique arcte coniuncti operam dabimus ut omnes oves « a solis ortu usque ad occasum » ad unum ovile, quae Ecclesia est, reducantur et in Christo instauretur « regnum veritatis et vitae, regnum sanctitatis et gratiae, regnum iustitiae, amoris et pacis ».

Et optatam Tuam Apostolicam Benedictionem, Pater Beatissime, nobis benignus effundas!

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana