Index   Back Top Print


CONSISTORIUM SECRETUM

 ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII*

Feria secunda, die XV mensis Decembris anno MCMLVIII,
in consueta aula Palatii Apostolici Vaticani
fuit Consistorium Secretum

 

Venerabiles Fratres,

Ex quo die arcanae Dei voluntati trepido humilique animo concedentes, gravissimum Summi Pontificatus onus Nostris umeris impositum accepimus, mira quadam suavitate supernoque gaudio idcirco perfusi sumus, quod novimus universae christianae communitatis filios gratulabundos et ominabundos ad Nos respicere, qui ad Beati Petri solium, etsi immerentes, evecti sumus.

Quae sacri Pastores ceterusque clerus, quae populi cum in hac alma Urbe, tum in singulis Dioecesibus, in oppidis, in viculis totius orbis terrarum, Nobis pietatis laetitiaeque panderunt signa, quas vero ad Deum supplices Nostra causa adhibuerunt preces, haec omnia paternum animum tetigerunt Nostrum; nec minore Nos affecerunt solatio quae summi nationum vel civitatum Moderatores, quae illustres coetuum Praesides, quae publici Oratores vel Legati Nobis per hanc faustitatem significarunt. Homines etiam ex operariae plebis ordine. qui cotidianum sibi comparant suo labore sudoreque panem, insontes pueri, quorum supplicationes peculiari modo Divino Redemptori gratae sunt, infirmi, aegroti, itemque ii qui in publicae custodiae locis detenti sunt, quasi suarum aerumnarum suorumque dolorum immemores, ad Nos mentis converterunt oculos, ominum, spei, caritatisque testimonia deferentes Nobis.

Neque eos silentio praeterire volumus fratres ac filios, qui ab Apostolica hac Sede seiuncti sunt, itemque alios non paucos, qui ne christiano quidem nomine censentur, et qui tamen eximiae suae humanitatis sensus Nobis aperuerunt. Hi omnes profecto potius quam humili personae Nostrae, Catholicae Ecclesiae capiti, Romano nempe Pontifici — qui, ut historia docet, non modo religionem sanctam, sed populorum etiam concordiam et pacem semper pro viribus tutatur — suae aestimationis officia testari voluerunt.

Quod quidem — idque non sine summo gaudio asseveramus — hoc potissimum demonstrat: ex immensa videlicet Catholicorum familia, quae una in universa terra populos plurimos, montibus, oceanis, regionum finibus, stirpibus, civilis cultus regiminisque genere diversos, eiusdem fidei eiusdemque caritatis vinculis quasi unicum coagmentat corpus, suavem effundi lucem suavemque amorem, qui fere omnium devincit anirnos.

Quae intenta considerantes mente, facere non possumus quin summam Dei potentiam, bonitatem, amplitudinemque adoremus, qui Ecclesiam quasi miraculum ante faciem gentium constituit: hoc est quasi arborem frondentem, floribus fructibusque uberem, et civitatem supra montem positam, ad quam omnes gentes dirigunt oculos (1).

At ex altera parte, quamquam eiusmodi spei ac solatii causae valde Nos recreant, cum tamen eos consideramus filios, Nobis utique carissimos, qui in non paucis regionibus, ob suam ipsorum erga Divinum Redemptorem fidelitatem studiosissimam, aerumnis anguntur acerrimis, maestitiae sensibus animus oppletur Noster. Cupimus igitur filiis hisce, quo modo possumus, significare Nos graves eorum angores quasi Nostros participare, ac supplices cotidie ad Deum pro iisdem admovere preces.

Volumus autem peculiari ratione coram vobis, Venerabiles Fratres, aliquid attingere de amplissima ac nobilissima Asiae natione, quae civili cultu iam antiquitus enituit. Ut profecto nostis, per diuturnum iam temporis spatium, qui Catholici in Sinarum regionibus habentur, in difiicillimis rerum adiunctis versantur. Missionales, seu paciferi christiani verbi praecones, in quibus etiam plurimi Archiepiscopi et Episcopi, falsis eriminationibus accusati sunt, et in carceres contrusi, deinde vero ad exsilium coatti. Sacri ipsi e Sinensium gente Antististes, et ii quidem apostolico studio flagrantes intrepidoque pectore fortes, in publicae sunt custodiae loca coniecti; atque alii non pauci locorum Ordinarii extra suae sedis territorium eiecti, vel praepediti quominus pastorali suo munere libere fungantur. Qua in eadem rerum condicione ii ecclesiastici viri habentur qui vel eorum vices legitime gerunt vel legitime itidem in eorum munus suffecti sunt, ea tantum una de causa. quod praecepta et iussa renuerant, suae ipsorum conscientiae repugnantia.

Quid igitur mirum si, sacris Pastoribus vel deiectis vel vexatis, greges quoque eis crediti qua illecebris omne genus, qua minis, et qua etiam corporis animique cruciatibus eo compelluntur, ut christianam fidem infringant, ut extra Catholicae religionis principia ac fundamenta aedificent, utque potissimum sacrum oboedientiae caritatisque vinculum abrumpant, quo cum hac Beati Petri Sede devinciantur oportet?

Non defuere, pro dolor, non defuere qui, terrenas hominum iussiones magis quam sacrosancta Dei iudicia timentes, insectatorum mandatis concederent, eo utque devenientes, ut sacrilegam episcopalem consecrationem acciperent, ex qua nulla profecto oriri potest iurisdictio, cum sine « Apostolico mandato » peracta fuerit. Qua agendi ratione, nullo modo legitima, christiani ovilis moderamen arripientes, oves trepidatione, per turbatione, offensioneque affecerunt.

Hi tristissimi eventus iam Decessoris Nostri imm. mem. Pii XII animum tam acri maerore sollicitarunt, ut paucos ante menses, quam ex hac mortali vita ad praemium vocaretur aeternum, Sinensis nationis Episcopis, cetero clero et christifidelibus Encyclica data Epistula (2), cum sanctissimis impertitis monitis, paternum timorem anxitudinemque patefaceret suam.

Obscurum interea silentium, altius cotidie magis, quasi tetrica nubes, Dioeceses illas involvit; ac novimus omnes artes, novimus tentamina omnia eo consilio adhiberi, ut a recto itinere et a Catholicae Ecclesiae unitate clerus Christique fideles abstrahantur.

Lacrimabile sane funestumque spectaculum! Etenim ex una parte insectatorum violentiam cernimus, qui christianorum civium animo, iam tristissimis rerum condicionibus enervato, abuti enituntur; ex altera vero oculis obversantur Nostris aerumnae, angores, doloresque confessorum fidei, qui, ob sacrilegos eorum nisus, lacrimas gemitusque edunt.

Utinam probi omnes possent lamentabiles audire voces, quae Nostras feriunt aures! Ex eorum labiis oriuntur, qui, acerrimis angoribus oppressi sed non fratti, suum amorem suamque fidelitatem Romano Pontifici significare contendunt. Non suorum corporum, sed suorum animorum causa, preces supplicationesque a Nobis postulant; ac suis gelnitibus obtestantur, quidlibet eventurum sit, se tamen vere, sincere, tenaciterque velle studiosam suam erga Iesu Christi Vicarium fidelitatem ad extremum usque halitum servare indemnem!

Filiis hisce singulis universis, qui praeclara priorum martyrum exempla renovare enituntur, elatum illud Apostoli gentium hortamentum iterare cupimus: « Vigilate, state in Fide, viriliter agite, et confortamini » (3). Non soli estis; Christus ipse vobis adest; eius igitur viribus, eius auxilio confidite, qui hisce verbis pro vobis quoque precatus est: « Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi; ut sint unum, sicut et nos » (4). Ac Sanctissima Virgo Maria, Sinarum Regina ac Patrona potentissima, suaviter vobis arridens, caelestia a divino Filio suo et necessaria vobis imploret adiumenta; martyres ceterique sancti caelites, quorum effuso cruore quorumque virtutibus vestrae christianorum communitates tantopere floruere, vobis procul dubio auxiliabuntur.

Optamus praeterea ut vox Nostra Nostraque monita et invitamenta eos quoque attingant, qui, pro dolor, debiles, labantes, aestuantesque se praebuere; atque eos nominatim, qui cum sacrorum Pastorum locum et sedem non legitimo modo occupa' erint, funesto schismati misere straverunt vìam. Quod quidem verbum « schisma », dum e labiis editur Nostris, quasi ea urere videtur, Nostrumque exulcerat animum! Dum Summi Pontificatus onus umeris Nostris impositum subimus, dum paternum immensumque caritatis munus auspicamur, quo universam hominum familiam studiose amantissimeque amplectimur, facere non possumus quin Omnipotentem Deum rogemus ut eiusmodi incumbentem calamitatem e Sinensium catholicorum communitate benigne arcere velit.

Verumtamen quomodo potest Christianorum omnium Pastor iners, ac nihil dicens, nihil agens, creditum sibi gregem incertum, dispersum, ac vel dilaceratum cernere ? Quomodo potest acerrimo non affici dolore, cum eos videat, qui ob susceptum olim sacerdotium oves ad pascua ducere et in unum cogere ovile debent, illas potius e recto itinere abducere et ab uno regimine, a Summi nempe Pontificis auctoritate abstrahere, quem ipse Divinus Redemptor inconcussam petram constituit totiusque Ecclesiae fundamentum?

Quodsi hi miseri filii Nostri aerumnas, lacrimas, ingruentes denique cruciatus reformident, quotiescumque suam erga Christum fidelitatem palam asseverant atque confirmant, meminerint tamen ac secum intento considerent animo tale esse invictae christianae Fidei pretium, sempiternae nempe gloriae praemium, quod divinus ipse Redemptor sectatoribus suis pollicitus est, haec admonens: « Non est servus maior Domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur » (5).

Nos interea supplicibus rogare precibus non cessamus ut Deus benigne velit et aberrantium sua luce collustrare mentes, et omnium confirmare voluntates; idque faciant optamus omnes, quotquot habemus in Episcopatu Fratres, publicas etiam indicendo hac eodem de causa supplicationes ac sanctae paenitentiae actus.

Apostolico autem illi obtemperantes mandato, quod Christus Dominus Beato Petro dedit, omnium fratrum confirmandi fidem (6), et gravissimo illi, quo tenemur, officio obsequentes sacrum depositum custodiendi Nobis demandatum, amantissimi Patris voce eos filios Nobis sane carissimos obtestamur, ut alacres suum animum augeant, utque semper sint membra coniunctissima Mystici Iesu Christi Corporis, ac vivi palmites divinae illius vitis, cui olim inserti sunt, et ex qua una possunt immortalem haurire vitam.

* * *

CREATIO ET PUBLICATIO
 PATRUM CARDINALIUM

Iam nihil aliud restat, Venerabiles Fratres, nisi ut ad illud gradum faciamus, cuius praesertim causa vos hunc in amplissimum consessum convocavimus. Mens Nobis est, ut nostis, in Sacrum Collegium vestrum lectissimos Praesules cooptare, qui. vel in Pontificiis Legationibus, vel in sibi creditis Dioecesibus, vel denique in Romana Curia sollertem, prudentem actuosamque navarunt operam, multumque ad christianae religionis contulerunt incrementum. Alii plurimi menti animoque Nostro praesentes sunt, quos hoc eodem honore dignissimos putamus, et quos fore confidimus ut in posterum hac excelsa dignitate decoremus. Quodsi Nobis, ut vehementer optamus, id faciendi facultas non dabitur, Deus ipse debitum eis praebebit praemium, quod, hac etiam in mortali vita, ex recte factis, ex comparatisque promeritis oritur.

Cum autem Sacrum Collegium vestrum numero auximus, id etiam in animo habuimus, ut nempe nonnullis ex vobis munera gravissima, diuturna atque interdum multiplicia hac in alma Urbe aliqua ratione leviora reddi possent; ita quidem ut non modo ex iisdem muneribus eorum vires ac provecta alicuius aetas detrimentum ne patiantur, neve aliorum Conlegarum adiuncta opera in levamen ipsis desit, sed etiam — quod praecipuum est — ut Romana Curia demandata sibi negotia facilius expedire queat, malore profecto cum universae Ecclesiae utilitate.

Iis igitur derogantes — quatenus opus est — quae Decessor Noster Xystus V constituit (7), et quae Codex Iuris Canonici sanxit (can. 231), iam deveniamus ad Sacrum supplendum Collegium vestrum, tres et viginti lectissimos Praesules in illud adlegendo, quos ob suas cuiusque virtutum laudes hoc amplissimo honore gravissimoque munere dignamus.

Hi sunt:

IOANNES BAPTISTA MONTINI, Archiepiscopus Mediolanensis: IOANNES URBANI, Patriarcha Venetiarum;
PAULUS GIOBBE, Archiepiscopus tit. Ptolemaidensis in The baide et Apostolicus in Hollandia Nuntius;
IOSEPHUS FIETTA, Archiepiscopus tit. Sardicensis et Apostolicus in Italia Nuntius;
FERDINANDUS CENTO, Archiepiscopus tit. Seleucensis Pierius et Apostolicus in Lusitania Nuntius;
CAROLUS CHIARLO, Archiepiscopus tit. Amidenus et Apostolicus Nuntius;
HAMLETUS IOANNES CICOGNANI, Archiepiscopus tit. Laodicensis in Phrygia et Delegatus Apostolicus in Foederatis Americae Civitatibus; IOSEPHUS GARIBI ET RIVERA, Archiepiscopus Guadalajarensis: ANTONIUS MARIA BARBIERI, Archiepiscopus Montisvidei; VILLELMUS GODFREY, Archiepiscopus Vestmonasteriensis;
CAROLUS CONFALONIERI, Archiepiscopus tit. Nicopolitanus ad Nestum et ab actis Sacrae Congregationis Seminariis studiorumque Universitatibus praepositae;
RICHARDUS IACOBUS CUSHING, Archiepiscopus Bostoniensis: ALFONSUS CASTALDO, Archiepiscopus Neapolitanus;
PAULUS MARIA RICHAUD, Archiepiscopus Burdigalensis;
IOANNES O'HARA, Archiepiscopus Philadelphiensis;
IOSEPHUS BUENO ET MONREAL, Archiepiscopus Hispalensis; FRANCISCUS KOENIG, Archiepiscopus Vindobonensis;
IULIUS DOEPFNER, Episcopus Berolinensis;
DOMINICUS TARDINI, a publicis Ecclesiae negotiis;
ALBERTUS DI JORIO, Auditor Generalis Rev. Camerae Apostolicae ; FRANCISCUS BRACCI, ab actis Sacrae Congregationis Sacramentorum disciplinae praepositae;
FRANCISCUS ROBERTI, ab actis Sacrae Congregationis Concilii; ANDREAS JULLIEN, Decanus Tribunalis Sacrae Romanae Rotae.

Quid vobis videtur?

Itaque auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra creamus et publicamus S. R. E. Cardinales

Ex Ordine Presbyterorum

IOANNEM BAPTISTAM MONTINI,
IOANNEM URBANI,
PAULUM GIOBBE,
IOSEPHUM FIETTA,
FERDINANDUM CENTO,
CAROLUM CHIARLO,
HAMLETUM IOANNEM CICOGNANI,
IOSEPHUM GARIBI ET RIVERA,
ANTONIUM MARIAM BARBIERI,
VILLELMUM GODFREY,
CAROLUM CONFALONIERI,
RICHARDUM IACOBUM CUSHING,
ALFONSUM CASTALDO,
PAULUM MARIAM RICHAUD,
IOANNEM O'HARA,
IOSEPHUM BUENO ET MONREAL,
FRANCISCUM KOENIG,
IULIUM DOEPFNER.

Ex Ordine Diaconorum:

DOMINICUM TARDINI,
ALBERTUM DI JORIO,
FRANCISCUM BRACCI,
FRANCISCUM ROBERTI,
ANDREAM JULLIEN.

Cum dispensationibus, derogationibus, et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Pa+tris et Fi+lii et Spiritus+ Sancti. Amen.

Reliquum est ut Ecclesiis, suo viduatis Pastore, consulamus.

 


*  AAS. vol. L, 1958, pp. 981-989.

(1) Cfr. Matth. 13, 32; 5, 14.

(2) Ep. Enc. « Ad apostolorum Principia », d. d. 29 Iunii 1958; A. A. S. 1958, vol. L, pag. 601 et seq.

(3) 2 Cor. 16, 13.

(4) Io. 17, 11.

(5) Io. 15, 20.

(6) Cfr. Luc. 22, 32.

(7) Cfr. Apostolicas Litteras « Postquam verus », d. d. 3 Decembris 1586.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana