Index   Back Top Print


ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
MODERATORIBUS ATQUE SODALIBUS ORDIS FRATRUM PRAEDICATORUM,
QUI GENERALI COETUI RELIGIOSAE
SUAE COMMUNITATIS INTERFUERUNT

Die XXV mensis Septembris, A. D. MCMLXI

 

Dilecti Filii!

Animus Noster perfunditur laetitia, quotiescumque in cotidianis muneris Nostri sollicitudinibus, rerum adiuncta Nobis sinunt antiquorum Ordinum — quorum gloriae Ecclesiae sanctae praediviti cedunt honori — illustriores filios Nos prope habere, eorumque in congressum et colloquium venire.

Quam ob rem paterno oblectamento vos coram suscipimus, dilecti filii ex Ordine Praedicatorum. Bononiae ducentesimum septuagesimum vestri Ordinis Generale Capitulum modo celebravistis, in sacro illo Coenobio, in quod Legifer Pater vester ex omni Europa socios primum advocavit; ac nunc ad humilem Petri successorem, S. Dominici exemplum secuti, convenistis.

Libenter vos consalutamus; atque in unoquoque vestrum ipsum vestri Ordinis Conditorem conspicere videmur; illum dicimus « sacerdotem Dei sanctissimum, Confessorem, almum et praedicatorem egregium, beatissimum patrem Dominicum » (1), qui Romanorum Pontificum aedes quasi propriam adibat domum. Vos etiam, Dominicianae familiae Sodales, in Communis Ecclesiae Patris domo familiariter estis; atque opportunitas Nobis continenter datur suavissimum hauriendi solacium ex laude digno studio, quo Apostolicae Sedi adiutricem operam navatis.

Haec est religiosae sodalitatis vestrae peculiaris nota, quae eius quasi lineamenta efficit pulchriora : Sanctae Romanae Ecclesiae adhaerere, Summoque Pontifici veluti ipsi Petro inservire. Apostolicae Sedis speciales filios vos appellat iam Bulla illa, quae inscribitur Gratiarum omnium largitori, die vicesimo primo ianuarii anno millesimo ducentesimo decimo septimo ab Honorio III data, quae primo Ordinem vestrum Praedicatorum nomine appellavit (2). Ab hac ipsa Sede apostolicum mandatum Dominicus eiusque filii acceperunt, ut in abiectione voluntariae paupertatis (3) Christum omnibus nuntiarent gentibus.

Haec vestra laus, haec vestra corona, quam incorruptam usque ad hodiernum diem servastis : in hac propositorum constantia maneatis, dilecti filii, ut « fructum afferatis, et fructus vester maneat » (4).

Capitulum, quod tanta cum frequentia celebrastis, omnibus palam facit Ordinem vestrum, sicut ceteros in Ecclesiae Sanctae aulenti viridario, in prisca a patribus accepta hereditate perseverare, et hanc novìs temporum rerumque adiunctis ptime respondere. Ideo nova officia et consilia antiquis interseruntur, sibique convenienter respondent. Quam pulchra est huiusmodi rerum cohaerentia! Et quam fideliter Divini Redemptoris verbis accommodatur, qui dixit : « omnis scriba doctus... similis est homini patri familias, amilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera » (5). Vos etiam nova, e thesauro vestro prolata, cum veteribus coniungitis; ac perenni illi praecepto hac etiam in re obtemperatis, quod S. Pauli verbis ita proponitur : « Reformamini ormamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta » (6).

Id autem nihil aliud significat, quam ad sanctissima rerum initia nova studia et proposita revocare, quae nostra haec aetas induxit, quaeque aptiores diffundendi Evangelii rationes et vias inveniendas respiciunt; id nihil aliud vult, quam ut hodierni temporis incepta cum pristino sanctitatis ardore comparentur, ex eoque stimulos hauriant ad novis respondendum necessitatibus. Ac si qua lassitudo, ob difficultatum asperitates, forte irrepserit, eam priscarum meditatione virtutum procul dubio aboleri oportet.

Vos, dilecti filii, superioribus hisce diebus haec omnia communi studio distincte et attente considerastis, ut ad hodierni apostolatus provincias, quae latiores in dies fiunt, vitae vestrae exemplar omni ex parte accommodaretur. Id securam Dominiciani Ordinis stabilitatem firmat ac tuetur : ac praesentissimum Dei auxilium inceptis propositisque vestris continenter comparabit.

Vestra àutem fulgentior gloria, Sodalitatisque decus nobilius in peculiari nomine vestro consistit, quod Sancti Dominici res gestas, animum, hereditatemque declarat, filiorumque eius veluti figuram et speciem describit : nomen, dicimus, quod Ordo Praedicatorum audit.

Hac appellatione vestrum honoris et oneris munus designatur, siquidem ii, qui Praedicatores dicuntur, verbum veritatis annuntiant, veritatem ferunt, pro veritate certant. Per hoc officium, quod religiosa fidelitate etsi modeste et composite exsequimini, Divini Apostolorum Magistri iussum efficere studetis : « Euntes ergo docete omnes gentes » (7).

Ex hoc uno praecepto tot tantaque vestri Ordinis opera per saeculorum decursum alacres sumpserunt vires; et omnia ibi fundata sunt incepta, quae hodierni temporis ratio continenter invexit : sive studiorum agitatio, quorum ope Christianam doctrinam nostrae huius aetatis hominibus proponitis, ut eorum arduis saepe necessitatibus et postulatis penitus respondeat; sive missionalium virium efficientia, quae omnibus numeris perfecta et apta esse debet; sive iuventutis discendi studiosae institutio; sive librorum omne genus evulgandorum cura, ut veritas agnoscatur, et ab omnibus defendatur insidiis.

Haec omnia Ordini Praedicatorum credita sunt, cum iam in primo Bononiensi Capitulo haec sapientiae piena verba vobis tradita sint : « Ordo noster specialiter ob praedicationem et animarum salutem ab initio noscitur institutum fuisse, et studium nostrum ad hoc principaliter ardenterque, summo opere debet intendere, ut proximorum animabus possimus utiles esse » (8).

Quae verba, dilecti filii,. quae vitae rationes hic vobis proponuntur : ut specialiter, principaliter, ardenterque in praedicationem hominumque salutem incumbatis : ut omnia, quae agitis, ad unum hoc consilium redigantur! Quae dum vobis etsi notissima proponimus, animum vestrum sacro illo igne ardescere scimus, quem Legifer Pater vester vobis custodiendum commisit. Id praesertim sit vestri Ordinis insigne et nota : omnibus praedicare, verba salutis diffidentiae verbis opponere, quae Dei hostes insomni studio per omnes civium ordines diffundere conantur. Videte vocationem vestram (9), dilecti filii, praedicate Evangelium omni creaturae (10) ut Ecclesia Sancta, cuius filii estis dilectissimi, vestra sedulitate vestroque auxilio frui et gaudere pergat in aevum!

Quo autem flagrantius in dies officium vestrum exsequamini, fructusque laetos et a vobis exspectatos edatis, omnipotentis Dei opiferam gratiam, ac Deiparae Virginis tutelam vobis precamur; atque ut vobis paternam benevolentiam iterum iterumque significemus, vobis singulis universis, in primis Generali Magistro Dominicianae familiae, omnibusque Sodalibus, per terrarum orbem generose allaborantibus, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.


(1) Cfr. B. Iordani Oratio ad beatum Dominicum; ed. H. Ch. Scheeben, Documenta vetera, in Analect. S. O. Fratrum Praedicatorum, XVIII [1928], pp. 564-565.

(2) Potthast, Re gesta Pontificum Romanorum, n. 5428, 5434.

(3) Bulla 12 dec. 1219; cfr. M. H. Laurent, Historia diplomatica S. Dominici, Monumenta Ordinis Fr. Praedicatorum Historica, n. 102.

(4) Io. 15-16.

(5) Matth. 13, 52.

(6) Rom. 12, 2.

(7) Matth. 28, 19.

(8) Constitutiones antiquae Ordinis Fratrum Praedicatorum, ed. H. Denifle, Archiv für Literatur und Kirchengeschichte des Mittelalters, I, Berlin-Freiburg i. B., 1885, n. 194.

(9) I Cor. I, 26.

(10) Marc. 16, 15.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana