Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
IIS QUI INTERFUERUNT PRIMO CONVENTUI,
EX UNIVERSI ORBIS REGIONIBUS ROMAE HABITO
AD EXPENDENDAS QUAESTIONES,
QUAE ADULESCENTES SPECTANT
AD SACRA SUSCIPIENDA MUNERA VOCATOS*

Die XXVI Maii mensis a. 1962

 

Venerabiles Fratres ac diletti filii!

Quod spectaculum oculis obversatur Nostris, dum paterno animo salutamus vos coram Nobis hodie congregatos, eiusmodi est, ut suapte natura animum ad spem bonam suaviter impellat.

Undique enim terrarum Romam convenistis, ut coniunctis studiis eas expenderetis quaestiones, quae maxime omnium sacros Pastores sollicitos tenent; quaestiones dicimus, quae adulescentes spectant ad sacerdotium suscipiendum divinitus vocatos, et e quibus prospera Ecclesiae incrementa pendent quam maxime. Quare vobis omnibus gratias agimus, qui hisce tanti momenti coetibus interfuistis; ac peculiari modo gratum profitemur animum Sacrae Congregationi Seminariis et Studiorum Universitatibus praepositae, cuius navitati et providentiae huiusmodi inceptum tribuendum est, et cuius Cardinalis Praefectus coram Nobis labores vestros tam claris suavissimisque verbis illustravit.

Ex universis Nationibus vester Conventus coactus est. Quod quidem opportune admodum factum esse arbitramur. Siquidem consentaneum omnino erat, ut communis praestaretur opera ad causam pertractandam, quae omnibus prorsus communis est, ut ex Divini Redemptoris mandato dare constat : Euntes docete omnes gentes (1), atque ex aliis verbis : Messis quidem multa, operarli autem pauci. Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam (2). Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili (3).

Hisce diebus labores, quibus vacastis, attento animo prosecuti sumus, quorum exitus exspectationi Nostrae piane satisfecit. Quo fit ut, sublatis in caelum oculis, has fidenti pectore preces Deo fundamus: dona Ecclesiae tuae, Domine, sacerdotes sanctos; dona sacerdotes sapientiae plenos atque actuosos. Qua ex prece argumentum sumere placet colloquii Nostri.

Ac primum quidem ratio pateat vobis, cur, ad rem vestram quod attinet, sacerdotes sanctos a Domino flagitare necesse sit.

Causam non ignoramus, quae ad hunc celebrandum Conventum vos adduxit. Non certe ad plorandum neque ad inanes querimonias faciendas Romam convenistis; verum, ut ex fraternis coetibus salutares stimulos et incitamentum sumeretis, utque in communem cederent profectum, ea quae non sine laetis salutaribusque fructibus experiendo didicistis. Novimus quidem difficultatibus non exiguis neque paucis sanctissimum opus vestrum saepenumero praepediri. Attamen cavete, ne animus vester concidat aut ad deteriora metuenda plus aequo inclinetur; quod neque iuvat, neque ad rem pertinet. Nonne Redemptor Noster ad rogandum Dominum messis nos hortatur, ut mittat operarios in messem suam? Instanter igitur admoveamus Deo preces, ac fidentes felicem nostrarum precationum exitum praestolemur.

Ceterum, recentiores ad iuvenes educandos invectae rationes, experimenta diuturno tempore comprobata, sapientiorum hominum testimonia, ac potissimum vivens Ecclesiae magisterium eiusmodi sunt, ut eorum animos confirmare valeant, qui conquirendis deligendisque sacerdotii candidatis operam navant.

At vero, ad permovendos animos et ad christiani populi gratiam causae vestrae conciliandam, aliquid in nostra potestate est, quod effectu carere nullo modo potest; sanctos mores dicimus, quibus sacerdotalem vitam fulgere oportet.

Ad rem quod attinet, liceat Nobis, quod iam alias fecimus, quaedam ad recolendum iucunda commemorare.

Inde a teneris annis, nihil aliud spectavimus, nisi ut vitam Nostram sacris sacerdotii muneribus dedicaremus. Antequam hoc propositum susciperemus, nemo umquam de hac re Nobiscum sermonem habuit; non mater Nostra, quae piissima erat, non patrii oppidi parochus, vir sanctissimus.

Attamen sive christianae vitae consuetudo, quae apud familiares Nostros fiorebat, sive praeclara ecclesiasticorum virorum exempla tantopere apud Nos valuerunt, ut inde a puerili aetate in Nostro animo celsissima de sacerdotali dignitate opinio iam insideret.

Elapsis diebus, praeter cetera, disseruistis de familia, de paroecia ac de iis qui apud dioecesanum Opus vocationibus ecclesiasticis excolendis suam operam praestant. Quibus omnibus hoc proprium ac potissimum officium incumbit, ut nempe suae exemplo vitae suaque observantia atque amore erga Dei administros palam ostendant, quanti facienda sit sacerdotum dignitas, quantaque religione sanctissima ipsis demandata munera sint prosequenda. Quod si contigerit, labores et incepta vestra certissime optatos exitus consequentur. Sacerdotii enim granditas atque pulchritudo tam vehementer adulescentium attrahunt animos, ut dubium non sit, quin iidem, si intra domestica saepta cernant sacros administros debito in hon ore haberi, caelesti invitationi sponte generoseque obtemperent.

Aliud praeterea est quod precatione Nostra Dominum rogavimus, ut nempe in Ecclesiam suam sacros operarios mittat sapientiae plenos atque aetuosos.

Quam ad rem, iuvat palam profiteri, quae sentimus.

Ecclesiasticus vir ita ad vitae morumque sanctitatem sui ordinis propriam conformandus est, ut quemadmodum castitate, ita etiam pietate, paupertate, docili navitate, caelestiumque rerum studio in exemplum eniteat. Quae virtutes, si perfecta quadam congruentique ratione una simul sacerdotum animos exornent, tunc profecto habent, quod ad sacerdotium amplectendum adulescentes alliciant; eaedemque efficiunt ut animus eam aequalitatem et constantiam pertingat, quam nec aetatis flexus, nec mutatae rerum condiciones auferre valeant.

Quamobrem caveant sacerdotes, ne corrupti huius saeculi affiatus ufo modo ipsorum temeret innocentiam. Invigilent etiam iis levibus, sed minus rectis, animi impulsionibus, quas quidem falso putant sine di.scrimine esse aut noxa carere. Fallaces enim huiusmodi herbae, quas quis tempestive evellere neglegat, fortasse temporis decursu fiebilis causa erunt spiritualis detrimenti.

Videant denique sacerdotes, ne sacri ministerii agitationi atque externis operibus totos se dedant. Huiusmodi inconsultum agendi studium, cum animum ad egestatem pedetemptim conducat, non paroeciae bonum neque multiplex dioecesis procuranda utilitas comprobare potest. Idque non sine gravi quoque sacerdotii candidatorum detrimento contingere potest. Quomodo enim adulescentes aequa aestimatione sacerdotalis officii perpendant gravitatem, si in sacerdotes oculos conicientes, exinde perfecti exempli formam sumere nequeant, quam imitentur? Ad quam quidem perfectam formam moribus exprimendam, sacerdotes probe meminerint, praecipuas sui muneris partes has esse: altaris Sacrificium digne offerre, verbum Dei nuntiare, Sacramenta ministrare, adesse infirmis praesertim morituris, ignaros fidei erudire; cetera, quae ad haec officia non pertineant, posthabenda esse vel summum toleranda.

Hos paterni animi sensus, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, patefacere placuit. Adhortationibus humilis Vicarii Christi confirmati, pergite impigri, ut facitis, opus sanctissimum in quod incumbitis. Pergite adulescentulos ad catholici sacerdotii fastigia omni ope compellere. Aspera quoque et ardua huius itineris per vos ipsis innotescant. Iuvenes generoso animo praestant; vos alacres sequentur.

Haec ut feliciter eveniant, vota Nostra Apostolica Benedictione roborare cupimus, quam vobis singulis summa benevolentia impertimus.

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 8, pp. 450-453.

(1) Matth. 28, 19.

(2) Luc. 10, 2.

(3) Io. 10, 16.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana