Index   Back Top Print


EPISTOLA ENCYCLICA

TAMETSI FUTURA PROSPICIENTIBUS*

   Sanctissimi Domini Nostri LEONIS PAPAE XIII.

 DE IESU CHRISTO REDEMPTORE

LEO PP. XIII

Venerabiles Fratres Salute et Apostolieam Benedictionem

 

Tametsi futura prospicientibus, vacuo a sollicitudine animo esse non licet, immo vero non paucae sunt nec leves extimescendae formidines, cum tot tamque inveteratae maiorum caussae et privatim et publice insideant: tamen spei ac solatii aliquid videntur haec extrema saeculi divino munere peperisse. Nemo enim existimet, nihil habere ad communem salutem momenti renovatam cogitationem bonorum animi, fideique et pietatis christianae excitata studia: quas quidem virtutes revirescere apud complures aut corroborari hoc tempore, satis expressa signa testantur. En quippe in medio illecebrarum saeculi ac tot circumiectis pietati ostensionibus, tamen uno nutu Pontificis undique commeare Romam ad limina sanctorum Apostolorum multitudo frequens: cives pariter ac peregrini dare palam religioni operam: obla taque Ecclesiae indulgentia confisi, parandae aeternae salutis artes studiosius exquirere. Quem praeterea ista non moveat, quae omnium obversatur oculis, erga humani generis Salvatorem solito magis incensa pietas? Optimis rei christianae temporibus facile dignus iudicabitur iste ardor animi tot hominum millium una voluntate sententiaque ab ortu ad solis occasum consalutantium nomen laudesque praedicantium Iesu Christi. Atque utinam istas avitae religionis velut erumpentes flammas magnum incendium consequatur : exemplumque excellens multorum reliquos permoveat universos. Quid enim tam huic aetati necessarium, quam redintegrari late in civitatibus indolem christianam, virtutesque veteres? Illud calamitosum, alios et quidem nimis multos obsurdescere, nec ea, quae ab eiusmodi pietatis renovatione monentur, audire. Qui tamen si scirent donum Dei, si reputarent, nihil fieri posse miserius quam descivisse a liberatore orbis terrarum, moresque et instituta christiana deseruisse, utique exsuscitarent et ipsi sese, certissimumque interitum effugere converso itinere properarent. — Iamvero tueri in terris atque amplificare imperium Filii Dei, divinorumque beneficiorum communicatione ut homines salvi sint contendere, munus est Ecclesiae ita magnum atque ita suum, ut hoc in opere maxime omnis eius auctoritas ac potestas consistat. Id Nos in administratione Pontificatus maximi, perdifficili illa quidem ac plena curarum, videmur ad hunc diem pro viribus studuisse: vobis autem, venerabiles Fratres, usitatum certe est, immo quotidianum, praecipuas cogitationes vigiliasque in eodem negotio Nobiscum consumere. Verum utrique debemus pro conditione temporum etiam maiora conari, nominatimque per sacri opportunitatem Anni disseminare latius notitiam atque amorem Iesu Christi, docendo, suadendo, hortando, si forte exaudiri vox nostra queat, non tam eis, dicimus, qui effata christiana accipere pronis auribus consuevere, quam ceteris omnibus longe miserrimis, christianum retinentibus nomen, vitam sine fide, sine amore Christi agitantibus. Horum Nos maxime miseret: hos nominatim velimus, et quid agant et quorsum evasuri sint, ni resipuerint, attendere.

Iesum Christum nullo unquam tempore nullaque ratione novisse, summa infelicitas est, vacat tamen pervicacia atque ingrati animi vitio: repudiare aut oblivisci iam cognitum, id vero scelus est adeo tetrum atque insanum, ut in hominem cadere vix posse videatur. Principium enim atque origo ille est omnium bonorum: humanumque genus, quemadmodum sine Christi beneficio liberari nequiverat, ita nec conservari sine eius virtute potest. Non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12). Quae vita mortalium sit, unde exsulet Iesus, Dei virtus et Dei sapientia, qui mores, quae extrema rerum non satis docent exemplo suo expertes christiani luminis gentes? Quarum qui parumper meminerit vel adumbratam apud Paulum (Ad Rom. I) caecitatem mentis, depravationem naturae, portenta superstitionum ac libidinum, is profecto defixum misericordia simul atque horrore animum sentiat. — Comperta vulgo sunt, quae memoramus hoc loco, non tamen meditata, nec cogitata vulgo. Neque enim tam multos abalienaret superbia, aut socordia languefaceret, si divinorum beneficiorum late memoria coleretur, saepiusque repeteret animus, unde hominem Christus eripuit, et quo provexit. Exheres atque exsul tot iam aetates in interitum gens humana quotidie rapiebatur, formidolosis illis aliisque implicata malis, quae primorum parentum pepererat delictum, nec ea erant ulla humana ope sanabilia, quo tempore Christus Dominus, demissus e caelo liberatur, apparuit. Eum quidem victorem domitoremque serpentis futurum, Deus ipse in primo mundi ortu spoponderat: inde in adventum eius intueri acri cum expectatione desiderii saecula consequentia. In eo spem omnem repositam, sacrorum fata vatum perdiu ac luculente cecinerant: quin etiam lecti cuiusdam populi varia fortuna, res gestae, instituta, leges, caeremoniae, sacrificia, distincte ac dilucide praesignificaverant, salutem hominum generi perfectam absolutamque in eo fore, qui sacerdos tradebatur futurus, idemque hostia piacularis, restifutor humanae libertatis, princeps pacis, doctor universarum gentium, regni conditor in aeternitate temporum permansuri. Quibus et titulis et imaginibus et vaticiniis specie variis, re concinentibus, ille designabatur unus, qui propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, pro salute nostra sese aliquando devoveret. Sane cum divini venisset maturitas consilii, unigenitus Filius Dei, factus homo, violato Patris numini cumulatissime pro hominibus uberrimeque satisfecit de sanguine suo, tantoque redemptum pretio vindicavit sibi genus humanum. Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis.... sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati (I Pet. I, 18-19). Ita omnes in universum homines potestati iam imperioque suo subiectos, quod cunctorum ipse et conditor est et conservator, vere proprieque redimendo, rursus fecit iuris sui. Non estis vestri: empti enim estis pretio magno (I Cor. VI, 19-20). Hinc a Deo instaurata in Christo omnia. Sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo (Eph. I, 9-10). Cum delesset Iesus chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, affigens illud cruci, continuo quievere caelestes irae; conturbato erran tique hominum generi antiquae servitutis liberata nexa, Dei reconciliata voluntas, reddita gratia, reclusus aeternae beatitudinis aditus, eiusque potiundae et ius restitutum et instrumenta praebita. Tum velut excitatus e veterno quodam diuturno ac mortifero dispexit homo  lumen veritatis concupitum per tot saecula quaesitumque frustra: in primisque agnovit, ad bona se multo altiora multoque magniñcentiora natum quam haec sint, quae sensibus percipiuntur, fragilia et fluxa, quibus cogitationes curasque suas antea finierat: atque hanc omnino esse humanae constitutionem vitae, hanc legem supremam, huc tamquam ad finem omnia referenda, ut a Deo profecti, ad Deum aliquando revertantur. Ex hoc initio et fundamento recreata revixit conscientia dignitatis humanae: sensum fraternae omnium necessitudinis excepere pectora: tum officia et iura, id quod erat consequens, partim ad perfectionem adducta, partim ex integro constituta, simulque tales excitatae passim virtutes, quales ne suspicari quidem ulla veterum philosophia potuisset. Quamobrem consilia, actio vitae, mores, in alium abiere cursum: cumque Redemptoris late fluxisset cognitio, atque in intimas civitatum venas virtus eius, expultrix ignorantiae ac vitiorum veterum, permanasset, tum ea est conversio rerum consecuta, quae, christiana gentium humanitate parta, faciem orbis terrarum funditus commutavit.

Istarum in recordatione rerum quaedam inest, venerabiles Fratres, infinita iucunditas, pariterque magna vis admonitionis, scilicet ut habeamus toto animo, referendamque curemus, ut potest, divino Servato ri gratiam.

Remoti ob vetustatem sumus ab originibus primordiisque restitutae salutis: quid tamen istuc referat, quando redemptionis perpetua virtus est, perenniaque et immortalia manent beneficia ? Qui naturam peccato perditam reparavit semel, servat idem servabitque in perpetuum; Dedit redemptionem semetipsum pro omnibus... (Tim. II, 6). In Christo omnes vivificabuntur... (I Cor. XV, 22). Et regni eius non erit finis (Luc. I, 33). Itaque ex aeterno Dei consilio, omnis est in Christo Iesu cum singulorum, tum universorum posita salus: eum qui deserunt, hoc ipso exitium sibi privatim coeco furore consciscunt, eodemque tempore committunt, quantum est in se, ut quam maiorum calamitatumque molem pro pietate sua Redemptor depulerat, ad eam ipsam convictus humanus magna iacta tus tempestate relabatur. Rapiuntur enim errore vago optata ab meta longius, quicumque in itinera se devia coniecerint. Similiter si lux veri pura et sincera respuatur, offundi caliginem mentibus, miseraque opinionum pravitate passim infatuari animos necesse est. Spes autem sanitatis quota potest esse reliqua iis, qui principium et fontem vitae deserant? Atqui via, veritas et vita Christus est unice. Ego sum via, et veritas, et vita (Io. XIV, 6): ita ut, eo posthabito, tria illa ad omnem salutem necessaria principia tollantur.

Num disserere est opus, quod ipsa res monet assidue, quodque vel in maxima mortalium bonorum affluentia in se quisque penitus sentit, nihil esse, praeter Deum, in quo voluntas humana absolute possit atque omni ex parte quiescere? Omnino finis homini, Deus: atque omnis haec, quae in terris degitur, aetas similitudinem peregrinationis cuiusdam atque imaginem verissime gerit. Iamvero via nobis Christus est, quia ex hoc mortali cursu, tam laborioso praesertim tamque ancipiti, ad summum et extremum bonorum, Deum, nulla ratione pervenire, nisi Christo auctore et duce, possumus. Nemo venit a.d Patrem, nisi per me (Io. XIV, 6). Quo modo nisi per eum? Nempe in primis et maxime, nisi per gratiam eius: quae tamen vacua in homine foret, neglectis praeceptis eius et legibus. Quod enim fieri, parta per Iesum Christum salute, oportebat, legem ipse suam reliquit custodem et procuratricem generis humani, qua nimirum gubernante, a vitae pravitate conversi, ad Deum homines suum securi contenderent. Euntes docete omnes gentes:... docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis... (Matth. XXVIII, 19-20). Mandata mea servate (Io. XIV, 15). Ex quo intelligi debet, illud esse in professione christiana praecipuum planeque necessarium, praebere se ad Iesu Christi praecepta docilem eique, ut domino ac regi summo, obnoxiam ac devotam penitus gerere voluntatem. Magna res, et quae multum saepe laborem vehementemque contentionem et constantiam desiderat. Quamvis enim Redemptoris beneficio humana sit reparata natura, superstes tamen in unoquoque nostrum velut quaedam aegrotatio est, infirmitas ac vitiositas. Appetitus varii huc atque illuc hominem rapiunt, rerumque externarum illecebrae facile impellunt animum ut, quod Iubeat, non quod a Christo imperatum sit, sequatur. Atqui tamen contra nitendum, atque omnibus viribus repugnandum est cupiditatibus in obsequium Christi: quae, nisi parent rationi, dominantur, totumque hominem Christo ereptum, sibi faciunt servientem. Homines corrupti mente., reprobi circa fidem, non efficiunt ut non serviant..., serviunt enim cupiditati triplici, vel voluptatis, vel excellentiae, vel spectaculi (S. Aug. De vera rei., 37). Atque in eiusmodi certamine sic quisque affectus esse debet, ut molestias etiam et incommoda sibi suscipienda, Christi caussa, putet. Difficile, quae tanto opere alliciunt atque oblectant, repellere: durum atque asperum ea, quae putantur bona corporis et fortunae, prae Christi domini voluntate irnperioque contemnere: sed omnino christianum hominem oportet patientem et fortem esse in perferendo, si vult hoc, quod datum est vitae, christiane traducere. Oblitine sumus cuius corporis et cuius capitis simus membra? Proposito sibi gaudio sustinuit crucem, qui nobis ut nosmetipsos abnegaremus praescripsit. Ex ea vero affectione animi, quam diximus, humanae naturae dignitas pendet ipsa. Quod enim vel sapientia antiquorum saepe vidit, imperare sibi efficereque ut pars animi inferior obediat superiori, nequaquam est fractae voluntatis demissio, sed potius quaedam generosa virtus rationi mirifice congruens, in primisque homine digna. — Ceterum, multa ferre et perpeti, humana conditio est. Vitam sibi dolore vacuam atque omni expletam beatitate extruere non plus homo potest, quam divini conditoris sui delere consilia, qui culpae veteris consectaria voluit manere perpetua. Consentaneum est ergo, non expectare in terris finem doloris, sed firmare animum ad ferendum dolorem, quo scilicet ad spem certam maximorum bonorum erudimur. Neque enim opibus aut vitae delicatiori, neque honoribus aut potentiae, sed patientiae et lacrimis, studio iustitiae et mundo cordi sempiternam in caelo beatitudinem Christus assignavit.

Hinc facile apparet quid sperari denique ex eorum errore superbiaque debeat, qui, spreto Redemptoris principatu, in summo rerum omnium fastigio hominem locant, atque imperare humanam naturam omni ratione atque in omnes partes statuunt oportere: quamquam id regnum non modo assequi, sed nec definire, quale sit, queunt. Iesu Christi regnum a divina caritate vim et formam sumit: diligere sancte atque ordine, eius est fundamentum et summa. Ex quo illa necessario fluunt, officia inviolate servare: nihil alteri de iure detrahere: humana caelestibus inferiora ducere: amorem Dei rebus omnibus anteponere. Sed isthaec dominatio hominis, aut aperte Christum reiicientis aut non curantis agnoscere, tota nititur in amore sui, caritatis expers, devotionum nescia. Imperet quidem homo, per Iesum Christum licet: sed eo, quo solo potest, pacto, ut primum omnium serviat Deo, eiusque ab lege normam religiose petat disciplinamque vivendi.

Legem vero Christi dicimus non solum praecepta morum naturalia, aut ea quae accepere antiqui divinitus, quae utique Iesus Christus omnia perfecit et ad summum adduxit declarando, interpretando, sanciendo: verum etiam doctrinam eius reliquam, et omnes nominatim ab eo res institutas. Quarum profecto rerum caput est Ecclesia: immo ullaene res numerantur Christo auctore institutae, quas non illa cumulate complectatur et contineat? Porro Ecclesiae ministerio, praeclarissime ab se fundatae, perennare munus assignatum sibi a Patre voluit: cumque ex una parte praesidia salutis humanae in eam omnia contulisset, ex altera gravissime sanxit, ei ut homines perinde subessent ac sibimetipsi, eamdemque studiose et in omni vita sequerentur ducem: qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Quocirca omnino petenda ab Ecclesia lex Christi est: ideoque via homini Christus, via item Ecclesia: ille per se et natura sua; haec, mandato munere et communicatione potestatis. Ob eam rem quicumque ad salutem contendere seorsum ab Ecclesia velint, falluntur errore viae, frustraque contendunt.

Quae autem privatorum hominum, eadem fere est caussa imperiorum: haec enim ipsa in exitus perniciosos incurrere necesse est, si digrediantur de via. Humanae procreator idemque redemptor naturae, Filius Dei, rex et dominus est orbis terrarum, potestatumque summam in homines obtinet cum singulos, tum iure sociatos. Dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient (Daniel. VII, 14). Ego autem constitutus sam rex ab eo.... Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II).

Debet  ergo in convictu humano et societate lex valere Christi, ita ut non privatae tantum ea sit, sed et publicae dux et magistra vitae. Quoniamque id ita est provisum et constitutum divinitus, nec repugnare quisquam impune potest, idcirco male consulitur rei publicae ubicumque instituta christiana non eo, quo debent, habeantur loco. Amoto Iesu, destituitur sibi humana ratio, maximo orbata praesidio et lumine: tum ipsa facile obscuratur notio caussae, quae causa, Deo auctore, genuit communem societatem, quaeque in hoc consistit maxime ut, civili coniunctione adiutrice, consequantur cives naturale bonum, sed prorsus summo illi, quod supra naturam est perfectissimoque et perpetuo bono convenienter. Occupatis rerum confusione mentibus, ingrediuntur itinere devio tam qui parent, quam qui imperant: abest enim quod tuto sequantur, et in quo consistant.

Quo pacto miserum et calamitosum aberrare de via, simillime deserere veritatem. Prima autem et absoluta et essentialis veritas Christus est, utpote Verbum Dei, consubstantiale et coaeternum Patri, unum ipse et Pater. Ego sum via, et veritas. Itaque, si verum quaeritur, pareat primum omnium Iesu Christo, in eiusque magisterio secura conquiescat humana ratio, propterea quod Christi voce loquitur ipsa veritas. — Innumerabilia genera sunt, in quibus humani facultas ingenii, velut in uberrimo campo et quidem suo, investigando contemplandoque, libere excurrat, idque non solum concedente, sed plane postulante natura. Illud nefas et contra naturam, contineri mentem nolle finibus suis, abiectaque modestia debita, Christi docentis aspernari auctoritatem. Doctrina ea, unde nostra omnium pendet salus, fere de Deo est rebusque divinissimis: neque sapientia hominis cuiusquam peperit eam, sed Filius Dei ipso ab Patre suo totam hausit atque accepit: Verba quae dedisti mihi, dedi eis ( Io. XVII, 8 ). Idcirco plura necessario complectitur, non quae rationi dissentiant, id enim fieri nullo pacto potest, sed quorum altitudinem cogitatione assequi non magis possumus, quam comprehendere, qualis est in se, Deum. At enim si tam multae res existunt occultae et a natura ipsa involutae, quas nulla queat humana explicare sollertia, de quibus tamen nemo sanus dubitare ausit, erit quidem libertate perverse utentium non ea perferre quae supra universam naturam longe sunt posita, quod percipere qualia sint non licet. Nolle dogmata huc plane recidit, christianam religionem nullam esse velle. Porro flectenda mens demisse et obnoxie in obsequium Christi, usque adeo, ut eius numine imperioque velut captiva teneatur: In capacitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi (II Cor.X, 5). Tale prorsus obsequium est, quod Christus sibi tributum vult; et iure vult, Deus est enim, proptereaque sicut voluntatis in homine, ita et intelligentiae unus habet summum imperium. Serviens autem intelligentia Christo domino, nequaquam facit homo serviliter, sed maxime convenienter tum rationi, tum nativae excellentiae suae. Nam voluntate in imperium concedit non hominis cuiuspiam, sed auctoris sui ac principis omnium Dei, cui subiectus est lege naturae: nec astringi se humani opinatione magistri patitur, sed aeterna atque immutabili veritate. Ita et mentis naturale bonum, et libertatem simul consequitur. Veritas enim, quae a Christi magisterio proficiscitur, in conspicuo ponit, unaquaeque res qualis in se sit et quanti: qua imbutus cognitione, si perceptae veritati paruerit homo, non se rebus, sed sibi res, nec rationem libidini, sed libidinem rationi subiiciet: peccatique et errorum pessima servitute depulsa, in libertatem praestantissimam vindicantur: Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Io. VIII, 32). — Apparet igitur, quorum mens imperium Christi recusat, eos pervicaci voluntate contra Deum contendere. Elapsi autem e potestate divina, non propterea solutiores futuri sunt: incident in potestatem aliquam humanam: eligent quippe, ut fit, unum aliquem, quem audiant, cui obtemperent, quem sequantur magistrum. Ad haec, mentem suam, a rerum divinarum communicatione seclusam, in angustiorem scientiae gyrum compellunt, et ad ea ipsa, quae ratione cognoscuntur, venient minus instructi ad proficiendum. Sunt enim in natura rerum non pauca, quibus vel percipiendis, vel explicandis plurimum affert divina doctrina luminis. Nec raro, poenas de superbia sumpturus, sinit illos Deus non vera cernere, ut in quo peccant, in eo plectantur. Utraque de caussa permultos saepe videre licet magnis ingeniis exquisitaque eruditione praeditos, tamen in ipsa exploratione naturae tam absurda consectantes, ut nemo deterius erraverit.

Certum igitur sit, intelligentiam in vita christiana auctoritati divinae totam et penitus esse tradendam. Quod si in eo quod ratio cedit auctoritati, elatior ille animus, qui tantam habet in nobis vim, comprimitur et dolet aliquid, inde magis emergit, magnam esse in christiano oportere non voluntatis dumtaxat, sed etiam mentis tolerandam. Atque id velimus meminisse, qui cogitatione sibi fingunt ac plane mallent quamdam in christiana professione et sentiendi disciplinam et agendi, cuius essent praecepta molliora, quaeque humanae multo indulgentior naturae, nullam in nobis tolerantiam requireret, aut mediocrem. Non satis vim intelligunt fidei institutorumque christianorum: non vident, undique nobis occurrere Crucem, exemplum vitae vexillumque perpetuum iis omnibus futurum, qui re ac factis, non tantum nomine, sequi Christum velint.

Vitam esse, solius est Dei. Ceterae naturae omnes participes vitae sunt, vita non sunt. Ex omni autem aeternitate ac suapte natura vita Christus est, quo modo est veritas, quia Deus de Deo. Ab ipso, ut ab ultimo augustissimoque principio, vita omnis in mundum influxit perpetuoque influet: quidquid est, per ipsum est, quidquid vivit, per ipsum vivit, quia omnia per Verbum iacta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est — Id quidem in vita naturae: sed multo meliorem vitam multoque potiorem satis iam tetigimus supra, Christi ipsius beneficio partam, nempe vitam gratiae, cuius beatissimus est exitus vita gloriae, ad quam cogitationes atque actiones referendae omnes. In hoc est omnis vis doctrinae legumque christianarum ut peccatis mortui, iustitiae vivamus (I Pet. II, 24), id est virtuti et sanctitati, in quo moralis vita animorum cum explorata spe beatitudinis sempiternae consistit. Sed vere et proprie et ad salutem apte nulla re alia, nisi fide christiana, alitur iustitia. Iustus ex fide vivit (Galat. III, 11). Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Itaque sator et parens et altor fidei Iesus Christus, ipse est qui vitam in nobis moralem conservat ac sustentat: idque potissimum Ecclesiae ministerio: huic enim, benigno providentissimoque consilio, administranda instrumenta tradidit, quae hanc, de qua loquimur, vitam gignerent, generatam tuerentur, extinctam renovarent. Vis igitur procreatrix eademque conservatrix virtutum salutarium eliditur, si disciplina morum a fide divina diiungitur: ac sane despoliant hominem dignitate maxima, vitaque deiectum supernaturali ad naturalem perniciosissime revolvunt, qui mores dirigi ad honestatem uno rationis magisterio volunt. Non quod praecepta naturae dispicere ac servare recta ratione homo plura non queat: sed omnia quamvis dispiceret et sine ulla offensione in omni vita servaret, quod nisi opitulante Redemptoris gratia non potest, tamen frustra quisquam, expers fidei, de salute sempiterna confiderei Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes; et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet (Io. XV, 6). Qui non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Ad extremum quanti sit in se ipsa, et quos pariat fructus ista divinae fidei contemptrix honestas, nimis multa habemus documenta ante oculos. Quid est quod in tanto studio stabiliendae augendaeque prosperitatis publicae, laborant tamen ac paene aegrotant civitates tam multis in rebus tamque gravibus quotidie magis? Utique civilem societatem satis aiunt fretam esse per se ipsam: posse sine praesidio institutorum christianorum commode se habere, atque eo, quo spectat, uno labore suo pervenire. Hinc quae administrantur publice, ea more profano administrari malunt: ita ut in disciplina civili vitaque publica populorum vestigia religionis avitae pauciora quotidie videas. At non cernunt satis quid agant. Nam submoto numine recta et prava sancientis Dei, excidere auctoritate principe leges necesse est, iustitiamque collabi, quae duo firmissima sunt coniunctionis civilis maximeque necessaria vincula. Similique modo, sublata semel spe atque expectatione bonorum immortalium, pronum est mortalia sitienter appetere: de quibus trahere ad se, quanto plus poterit, conabitur quisque pro viribus. Hinc aemulari, invidere, odisse; tum consilia teterrima: de gradu deiectam velle omnem potestatem, meditari passim dementes ruinas. Non pacatae res foris, non securitas domi: deformata sceleribus vita communis.

In tanto cupiditatum certamine, tantoque discrimine, aut extrema metuenda pernicies, aut idoneum quaerendum mature remedium. Coercere maleficos, vocare ad mansuetudinem mores populares atque omni ratione deterrere a delictis providentia legum, rectum idemque necessarium: nequaquam tamen in isto omnia. Altius sanatio petenda populorum: advocanda vis humana maior, quae attingat animos, renovatosque ad conscientiam officii, efficiat meliores: ipsa illa nimirum vis, quae multo maioribus fessum malis vindicavit semel ab interitu orbem terrarum. Fac reviviscere et valere, amotis impedimentis, christianos in civitate spiritus; recreabitur civitas. Conticescere proclive erit inferiorum ordinum cum superioribus contentionem, ac sancta utrinque iura consistere verecundia mutua. Si Christum audiant, manebunt in officio fortunati aeque ac miseri: alteri iustitiam et caritatem sentient sibi esse servandam, si salvi esse volunt, alteri temperantiam et modum. Optime constiterit domestica societas, custode salutari metu iubentis, vetantis Dei: eademque ratione plurimum illa in populis valebunt, quae ab ipsa natura praecipiuntur, vereri potestatem legitimam et obtemperare legibus ius esse: nihil seditiose facere, nec per coitiones moliri quicquam. Ita, ubi christiana lex omnibus praesit et eam nulla res impediat, ibi sponte fit ut conservetur ordo divina providentia constitutus, unde effiorescit cum incolumitate prosperitas. Clamat ergo communis salus, referre se necesse esse, unde numquam digredi oportuerat, ad eum qui via et veritas et vita est, nec singulos dumtaxat, sed societatem humanam universe. In hanc velut in possessionem suam, restitui Christum dominum oportet, efficiendumque ut profectam ab eo vitam hauriant atque imbibant omnia membra et partes reipublicae, iussa ac vetita legum, instituta popularía, domicilia doctrinae, ius coniugiorum convictusque domestici, tecta locupletium, officinae opificum. Nec fugiat quemquam, ex hoc pendere magnopere ipsam, quae tam vehementer expetitur, gentium humanitatem, quippe quae alitur et augetur non tam iis rebus, quae sunt corporis, commoditatibus et copiis, quam iis, quae sunt animi, laudabilibus moribus et cultu virtutum.

Alieni a Iesu Christo plerique sunt ignoratone magis, quam voluntate improba: qui enim hominem, qui mundum studeant dedita opera cognoscere, quam plurimi numerantur; qui Filium Dei, perpauci. Primum igitur sit, ignorationem scientia depellere, ne repudietur aut spernatur ignotus. Quotquot ubique sunt, christianos obtestamur dare velint operam, quoad quisque potest, Redemptorem suum ut noscant, qualis est: in quem ut quis intuebitur mente sincera iudicioque integro, ita perspicue cernet nec eius lege fieri quicquam posse salubrius, nec doctrina divinius. In quo mirum quantum allatura adiumenti est auctoritas atque opera vestra, venerabiles Fratres, tum Cleri totius studium et sedulitas. Insculpere populorum in animis germanam notionem ac prope imaginem Iesu Christi, eiusque caritatem, beneficia, instituta illustrare litteris, sermone, in scholis puerilibus, in gymnasiis, in concione, ubicumque se det occasio, partes offìcii vestri praecipuas putatote. De iis, quae appellantur iura hominis, satis audiit multitudo: audiat aliquando de iuribus Dei. Idoneum tempus esse, vel ipsa indicant excitata iam, ut diximus, multorum recta studia, atque ista nominatim in Redemptorem tot significationibus testata pietas, quam quidem saeculo insequenti, si Deo placet, in auspicium melioris aevi tradituri sumus. Verum, cum res agatur quam non aliunde sperare nisi a gratia divina licet, communi studio summisque precibus flectere ad misericordiam insistamus omnipotentem Deum, ut interire ne patiatur, quos ipsemet profuso sanguine liberavit: respiciat hanc propitius aetatem, quae multum quidem deliquit, sed multa vicissim ad patiendum aspera in expiationem exantlavit: omniumque gentium generumque homines benigne complexus, meminerit suum illud: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Io. XII, 32).

Auspicem divinorum munerum, benevolentiaeque Nostrae paternae testem vobis, venerabiles Fratres, Clero populoque vestro Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die i Novembris An. MDCGCC, Pontificatus Nostri vicesimo tertio. 


LEO XIII


*A.S.S., vol. XXXIII (1900-1901), pp. 273-285.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana