Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE
SANCTISSIMI D. N. LEONIS PAPAE XIII,
QUIBUS COLLEGIUM CLERICIS MARONITICIS
INSTITUENDIS IN URBE CONSTITUITUR*

 

Sapienter olim et feliciter mens provida Decessoris Nostri Gregorii XIII illustris Maronitarum Nationis ¬°bono consuluit, qui probe perspiciens quantum solidae doctrinae excultaeque virtutis laus non ad privatam modo, sed ad publicam utilitatem conferat, Maronitarum Collegium in hac alma urbe constituit, in quo iuvenes Clerici eiusdem Nationis ad optima studia et ecclesiasticam disciplinam rite excolerentur. Tantum Pontifex ille providentissimus operae pretium se facturum in eo Collegio excitando existimavit, ut eius causa hospitalem domum peregrinis Maronitis excipiendis, ad S. Iohannis de Ficoria in regionario vico ad lacum Virginis antea in urbe a se fundatam, in sedem memorati Collegii converterit, ac per Apostolicas litteras anno MDLXXXIV datas, pristinum hospitalis domus institutum, ad iusti et legitimi Collegii ius et conditionem evexerit. Huiusmodi Collegii sedes duo amplius saecula incolumis mansit, ac divina adspirante gratia ex eius disciplina illustrium virorum seges laetissima prodiit, qui uti eorum temporum memoria docet, et egregie de Ecclesia meruerunt, et Maroniticum nomen sua eruditione ac laboribus illustrarunt. In hac praestantium alumnor um copia iuvat memorare Assemanos, ac Iosephum Simonium praecipue celebri fama virum, cui orientales litterae et Vaticana Nostra Bibliotheca plures veteris eruditionis et doctrinae thesauros debent, Abrahamum item Ecchellensi, doctorum viror um laudibus commendatum, quibus praeclarissimi ahi ex alumnorum numero viri accensendi sunt ad Patriarchalem vel Episcopalem dignitatem evecti, quorum et doctrinae praestantia, et virtus in reducendis ad catholicam unitatem deviis hominibus splendide effulsit. Ob tantum huius Instituti fructum et gloriam, non potuit non molesta graviter et acerba accidere Maroniticae genti, adversa ea quae contigit initio huius saeculi eidem Collegio fortuna, namque propter perturbationes temporum, cum plura ecclesiastica bona in urbe venirent, alumnorum etiam suorum Collegium ea calamitate perculsum vidit, eiusque aedes in aliorum possessionem potestatemque translatas. In his tamen adversorum temporum fluctibus, curae fuit Decessoribus Nostris, quae pauca superfuerant de Collegii bonis, veluti naufragii reliquias, colligere ac tueri, eorumque reditus instituendis in Collegio Urbaniano aliquot Nationis Maroniticae clericis attribuere, ut quorum bona erant, ipsi eorum beneficio salutariter fruerentur.

Haec cum Nobis omnia perspecta et cognita essent, aegerrime semper tulimus Maronitas Libani incolas pluribus nominibus illustres pristina apud hanc Apostolicam Sedem ecclesiasticae institutionis domo carere, ac diu eam cogitationem aluimus auctoritate operaque Nostra efficiendi, ut eorum Collegium in hac urbe olim fundatum ab interitu revocaretur. Id enim a Nobis expetere putabamus paternum studium, quo in omnes orientis catholicos affecti sumus, et suo quodam iure Maronitas promereri qui avitae fidei cultores, firmam semper praetulere in ea retinenda et conservanda constantiam, et latius etiam proferenda virtutem. Huc etiam accessit quod non iteratis solum votis Patriarcha aliique Maronitarum Antistites, Collegii Nationis suae restitutionem a Nobis postulaverint, sed subsidia etiam huius rei causa comparare atque conferre studuerint, quae licet paria necessitati non sint, firma tamen spes adest fore, ut et Maronitarum et aliorum fidelium liberalitate suffragante, iusto Collegii patrimonio plene tandem consuli possit. Nos autem ipsis gratifican pro viribus cupientes, et nobilissimum opus ope Nostra iuvare, sedem in hac urbe designabimus Collegii Maronitici usibus opportunam, quam eidem Collegio pleno iure in perpetuum attribuemus. Nunc itaque votis Patriarchae et Antistitum Maroniticae gentis libenter annuentes, et quod propositum Nobis diu fuit, optatum ad exitum adducentes, his litteris auctoritate Nostra Apostolica ad maiorem Dei gloriam, ad incrementum catholicae apud orientis populos religionis, ad decus utilitatem que Maroniticae Nationis Collegium in hac alma urbe Clericis Maroniticis instituendis instauramus, restituimus ac denuo excitamus, ad leges quae infra dicuntur, idemque Collegium eodem iure esse volumus, quo quae optimo et legitimo iure Pontificia clericorum Collegia in urbe sunt.

Cum porro maxime optemur ut hoc Maronitarum Collegium ad veterem dignitatem et decus assurgat confidimus studiosae Nostrae in ipsum voluntati, uberes alumnorum in virtute et doctrina progressus vicissim responsuros.

Collegium itaque ipsum in ditione et potestate Consilii Nostri fidei propagandae, orientalis ritus negotiis praepositi, perpetuo sit, ac iisdem regiminis et disciplinae legibus utatur, quae in Urbaniano collegio fidei propagandae vigent.

Cardinalis qui sacri Consilii fidei propagandae generalis Praefectus est, quique in posterum futurus sit, Patroni seu Protectoris Maronitarum, in urbe Collegii, munus in perpetuum gerat.

Cum vero maxime intersit ad rectum Collegii regimen eiusque prosperitatem, Rectorem caeterosque Moderatores constitui, qui magis idonei ac utiles bono eiusdem videantur, Cardinali Patrono tribuimus, ut quaesita etiam sententia Consilii Cardinalium, de quo supra diximus, rectorem aliosque Collegii moderatores designet, deque iis ad Pontificem Maximum referat, ut qui designati fuerint, eorum eligendorum Pontifex Maximus auctor fiat.

Sacerdos Maroniticae Nationis a Patrono deligatur qui sedem in Collegio habeat, quique sedulam det operam alumnis excolendis et exercendis in iis quae ad sacram Liturgiam, atque ad sacrorum ritus, Maronitarum proprios pertinent.

Patroni autem auctoritas et potestas ea erit, cui omnes qui regendi et administrandi munus in Collegio habent, nedum alumni, obsequi et parere debeant.

Cum de gravioribus agatur Collegii negotiis, de iis Patronus ad Pontificem Maximum referat, ac in singulos annos eidem Pontifici Maximo, descriptionem totius Collegii status litteris mandatam exhibeat.

Quo vero facilius et expeditius Cardinalis Patronus suo munere fungi possit, adiutorem ei adiicimus Antistitem Urbanum, administrum ab actis Nostri Consilii negotiis ritus Orientalis praepositi, qui nomine et auctoritate Praesidis Maronitici collegii, in omnibus quae ministerio eius demandentur, Collegii Patrono operam navet.

Omnia demum quae his litteris Nostris statuimus ac declaravimus rata ac firma uti sunt, ita in posterum esse volumus ac iubemus, irritum ac inane futurum decernentes si quid super his a quoquam contigerit attentari; contrariis quibuscumque non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris die XXX Novembris an. MDCCCXCI, Pontificatus Nostri decimoquarto.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXIV (1891-1892), pp. 264-267.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana