Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTISSIMI IN CHRISTO PATRIS ET DOMINI NOSTRI LEONIS D. P. PP. XIII,
QUIBUS BEATO PETRO FOURIER, CANONICO REGUL. CONGR.
SALVATORIS NOSTRI REFORMATORI
ATQUE MONIALIUM DOMINAE NOSTRAE INSTITUTORI,
 SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

LEO EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

Ad perpetuam rei memoriam.

 

Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum (1 Ioan., cap. IV, 21). Unicum est quippe Charitatis praeceptum, quo Deum, et proximum propter Deum diligere iubemur. Etenim ratio diligendi proximum Deus est; hoc enim debemus in proximo diligere, ut in Deo sit: unde manifestum est, quod idem specie actus sit, quo diligitur Deus, ut diligatur proximus; et propter hoc habitus charitatis non solum se extendit ad dilectionem Dei, sed ad dilectionem proximi (S. Thomas, Quaest. XXV, art. 13). Quapropter qui dilectionem proximi a dilectione summi Boni, quae est charitas, seiungunt, philantropiam nescio quam inducentes, hi profecto humani generis finem ultimum pervertentes, nempe Deum, ipsam actionem virtute sublimissimam in nihilum vertere conantur.

Hinc luctuosa valde ac pessima illa iudicandi proclivitas in proximi procuranda felicitate; bona scilicet spiritualia vel nihili ducenda, vel saltem posthabenda iis, quae ad corporis animique cultum, vel civilem profectum, ut aiunt, pertinere videntur. Quod quam prorsus sit absonum a Christi doctrina, luculentius Sanctorum exemplis quam verbis demonstratur. Intuemini itaque, filii dilectissimi, insigne charitatis exemplar, quod vobis hodie proponit Ecclesia, ut Sanctum Petrum, Eius adiuti auxilio, imitantes, ex Ipso charitatis fonte Domino Nostro Iesu Christo, veram charitatem haurire possitis, quae nuptialis vestis est; qua qui non sit indutus, ligatis manibus et pedibus, mittitur in tenebras exteriores (Matth., cap. XXII, 13).

Petrus honesto loco natus est Mirecuriae in Lotharingia anno Domini 1565, die 30 Novembris, patre Dominico Fourier, matre Anna Nacquart, catholicae religionis amore et christianarum virtutum laude spectatissimis. Filiolum, quem cariorem habuerunt, propter mirabilia charismata, quibus ab infantia enituit, magna cura edocuerunt: cumque in adolescentulo iam provectae virtutes apparerent, itemque experrecti admodum ingenii emicarent indicia, eum Patribus e Societate Iesu instituendum tradiderunt, in Lyceo Mussipontano, celeberrima tunc in Lotharingia et scentiarum et virtutum palaestra.

Hic cum literas humaniores et philosophiam perdidicisset, altiora studia antequam ingrederetur, de vitae statu eligendo cogitare coepit; cumque diu et sapienter deliberasset, nonl sine divino instinctu Canonicis regularibus nomen dedit, et Calmosiacum Monasterium ingressus, ibi tyrocinio ad exemplum posito, cum magna omnium expectatione vota nuncupavit.

Deinceps in Mussipontanam Universitatem reversus, ut sacris scientiis operam daret, studiorum socios nactus est Lairuels et De la Cour; quorum primus disciplinam restituit in Ordine Monachorum Praemonstratensium, alter optime de Benedectino Instituto meritus est celeberrimusque fundator extitit Monasteriorum, quibus a S. Victore et a S. Adulpho nomen est. Illorum conversationem valde delectatus est Petrus, qui facile ex eis, et Ioanne Fourier e Soc. Iesu consanguineo suo, quem tanti faciebat Sanctus Salesius, multa hausit, quae dein in monasterii Calmosiaci reformatione plurimum profuerunt.

Quamobrem quum eo rediisset, et sacerdotio auctus esset; quid religiosus praestare debeat magis exemplo, quam inani verborum iactatione ostendens, Antistitem statim rogavit, ut maiorem sui commeatus partem in pauperes erogare liceret, contentus ipse leguminibus, decoctis radicibus, et vino aqua dilutissimo, orationi, contemplationi, et rigidissimae poenitentiae unice addictus.

Quomodo autem Petrus animo comparatus esset, tum perspectum fuit, cum, tribus curatis beneficiis vacantibus, ei facta est facultas, quod vellet, eligendi. Elegit enim, quod pauperius erat, et vitiosis hominibus ac Religioni catholicae infestis adeo retortum, ut et parva Geneva vulgo appellaretur, aiens: ibi parum futurum esse reddituum, laborum satis. Pago nomen erat Mataincuria, quem B. Petrus ingressus est, cum iam instarent SS. Corporis Domini Nostri Iesu Christi solemnia. Quamobrem beneficii sui possessionem inire voluit Divinissimum Sacramentum solemni pompa circumferens, tantaque maiestate vereridus, ut eius conspectus ad fidem, et poenitentiam commoveret animos. Qui victi omnino sunt, cum Petrus ardentissima et tenerrima verba fecisset de miro erga homines Iesu Christi amore, deque sua voluntate tam bonum Pastorem imitandi usque ad mortem, quam se pro cuiusque eorum salute libenter obiturum non dubitaret. Hinc miraculo simile visum est, quod opere B. Petri, in eo diaboli domicilio tria Catholica sodalitia eaque frequentissima constituta sint; quorum primum dicatum SSmae Virgini a Rosario nuncupatae; alterum Eidem sine labe originali conceptae, cui Deiparae privilegio se Petrus adsertorem praestitit strenuissimum; tertium S. Sebastiano.

De prodigiosa huiusmodi populi immutatione, per universam Dioecesim Tullensem, cum fama percrebuisset, miri undique popularium Mataincuriae concursus facti sunt; et ipse Episcopus Tullensis Petro aliis Parochis in exemplum proposito illumque iussit universam Dioecesim sacra expeditione peragrare; quod ita ille praestitit, ut Christianae virtutes sopitae et fere intermortuae iterum viguerint, et Calviniana haeresis, alicubi iam audacius exultans, fuerit repressa.

Haec cum ageret ad spiritualem populorum sibi creditorum profectum, minime ea negligebat, quae civili eorum cultui provehendo maxime conducunt; qua in re multa ille excogitavit instituitque, quibus recentiores oeconomicae scientiae Doctores gloriantur, quaeque, si vitam eis Christianae charitatis halitus infundat, valde prosunt reipublicae, atque animorum concordiae. Praeceptum autem eleemosynae adeo suis inculcabat, tamque suaviter, ut Mataincuriae quoddam quasi inter ditiores certamen esset in eleemosynis suppeditandis, ac ille locupletior censeretur, qui pluribus praesto fuisset pauperibus.

At praecipue rectam Christianae plebis institutionem B. Petrus curavit. Qua in re perversae illi consuetudini, quae tunc gliscere coeperat, promiscuae, quam vocant, scholae, acerrimum bellum indixit; cumque res ei feliciter Mataincuriae evenisset, hanc pestem aliis etiam ex locis arcendi cupidus, magnam ac perpetuam sacrarum Virginum Societatem instituere cogitavit, quae puellis foeminei sexus ad bonas artes et pietatem instituendis, gratuitam daret operam. Salutaris haec institutio, Deo adiuvante, et interdum modis omnino mirandis adeo crevit, ut etiamnum non modo in Europa aliisque veteris mundi partibus, sed etiam in America fructus edat uberrimos. Eam autem s. m. Paulus Papa V probavit Kalendis Februarii anno 1614, deinceps Urbanus VIII egregiis privilegiis decoravit, et Moniales Canonissas regulares S. Augustini Congregationis Dominae Nostrae esse et nominari sanxit.

Interim, quam exemplo inceperat Canonicorum Regularium reformationem provehere et perficere, auctoritate canonica munire sategit. Sanctus enim vir valde dolere debuit sacrum illum Coetum, cuius historia tot praeclaris gestis, tot viris doctissimis et sanctissimis illustris est, in quo S. Dominicus, S. Bruno, S. Norbertus gloriosae vitae initia posuerant, adeo a seipso iis in locis descivisse, ut Pontificum, atque celsissimorum Ecclesiae Procerum, illum ad pristinam dignitatem revocare pluries nitentium, et auctoritatem fefellerit et charitatem. Quamobrem Gregorius XV Apostolicis Litteris Episcopi Tullensis studium probavit, qui post fere irritos Cardinalis Caroli a Lotharingia conatus, iterum in Canonicorum Regularium reformationem, Petro adiutore maximo, vigilantius nitebatur. Res adeo prospere cessit, ut idem Pontifex brevi Romae exceperit duos pietate et doctrina viros spectatissimos rogantes: ut Monasteria, quae Petrus mandato Episcopi Tullensis et Pontificia auctoritate reformaverat, probarentur, ac in iuridicam Congregationem erigerentur, cui perpetuus Generalis praeesset. Unio Monasteriorum statim concessa est; Genera latus autem perpetuitas non item; sed haec etiam die 25 Ianuarii anni 1629 impetrata.

Haec dum gereret Petrus, Mataincuriensium minime oblitus est. Ad hos, nomine suo regendos, Vicarii munere reliquerat Sacerdotem optimum, qui sua vestigia secutus, eos in Religione confirmaret, et contra lupos, ac praesertim haereticos strenue defenderet. Ceterum, cum sui praesentia gregis interesse videretur, nulla cunctatione aderat, solitique sunt Mataincurienses ad Petrum confugere, quoties calamitate aliqua affligerentur; quam putarent in suam perniciem a daemone conflatam. Nam populo illi statim in mentem veniebat non posse diabolum in suo oppido manere, Petro praesente, qui illum animabus suis pridem insidiantem arcuerat; qui paullo ante Monasteria a Petro fundata contra terribiles eorum conatus strenue defenderat, tantaque victoria debellaverat, ut rerum gestarum fama cum hominum admiratione latissime erat pervagata.

Sed longe clariores eae victoriae reputandae sunt quibus Petrus de haereticis, qui patrem habent diabolum, pluries triumphavit, quaeque effecerunt ut Lotharingiae Dux non semel eius operam in vocaverit, cum sibi res esset cum haereticis, hominibus plerumque factiosis, atque etiam civili concordiae infestis. Badonvillae, quae oppidum est Comitatus Salmensis princeps, Calviniani reipublicae iam fere potiti, eversa Parochi domo, et beneficii redditibus dissipatis, proceribus Civitatis sibi faventibus, plebe vel minis perterrita vel promissionibus irretita, et ad illorum ritus coacta, ipsum Catholicum nomen se delevisse gratulabantur. Petrus eo venit, exemplo virtutum suarum, precibus, ieiuniis, mirabili ac suavissima eloquentia, labentem inter Catholicos fidem confirmavit, haereticos coercuit, atque ita commovit, ut suorum eos facinorum poeniteret; denique parochialem aedem subsidiis undique conquisitis reparat, ipsum haereticorum templum Deiparae consecrat, in eo Missam parochialem celebrat, concionatur, invitatione facta etiam extraneis. Sic enim appellabat haereticos, tum ut minus acerbo nomine eos alliceret, tum ut Paulum imitaretur, qui fideles domesticos vocaverat.

His artibus vincebat Petrus, pluriesque vicit. Cum autem et Dux Lotharingiae, et Summi Magistratus ei gratularentur, et populus tanto benefactori plauderet, ille, demisso capite, ea minime sibi sed primum Deo, deinde Sodalium suorum atque bonorum hominum meritis accepto, ferenda esse affirmabat. Miracula etiam, quorum multa eum patrasse gravissimi testes perhibent, a se, quantum licuit, abiudicavit, servilibus ministeriis, inter suos, ipse contentus. Denique cum anno 1636, pro publicis negotiis, cum aliquot e suis sociis Graiacum, Comitatus Burgundiae oppidum, missus esset, ob belli suspiciones eo prohibitus est. Quamobrem aliquot diebus in pago de Dom Pierre moratus, in Castro de Resines constitit, ubi, dum pueris erudiendis operam daret, maiores autem natu sacris Ministeriis aliisque piis exercitationibus excoleret; in quartanam incidit, morbum sane non gravem, ex quo tamen se brevi moriturum praedixit Petrus. Qui vix morbo tentatus, tam ob sua peccata, sic ille dicebat, aliorum Sanctorum more consternatus est, tam territus proximo divino iudicio, ut singultibus lacrymisque ad Mariam, a qua negabat se posse deseri, clientem quidem indignissimum, at ex corde amantissimum.

Illuxit tandem dies Deiparae Immaculatae dicata, qua Petrus, sacra Synaxi iterum recreatus, exclamavit, Domine, non sum dignus, ut intres sub pectus meum, dignus autem, dignissimus qui extra Pomerium Urbis canibus et corvis vitiis praeda pabulumque confidar. Deinde ad Virginem ea verba ingeminans: Monstra te esse Matrem, ter expresso supra se signo Crucis, placidissime decessit, aetatis suae anno septuagesimo sexto, die 9 Decembris 1640.

Corpus apertum est, et cor cum praecordiis Graiacensibus donatum; deinde Lotharingiam versus a Canonicis Regularibus transferebatur, ut in destinato loco sepeliretur; sed Mataincuriam vix perventum, populus venerabundus occurrit, negavitque se passurum Sancti et amantissimi Parochi corpus alibi sepeliri. Itaque Mataincuriae situm est adhuc B. Petri sepulchrum, ibique Deus gloriam incliti servi sui magnis miraculis confirmavit et confirmat.

Interim de Eo ad altarium honorem evehendo cogitatum est, et Inquisitionibus Ordinariis rite peractis ad virtutum dubium apud S. Congregationem ventum est. Cunctis legitime perfectis, Clemens XI s. m. Praedecessor Noster die 1 Aprilis anno 1717 decrevit: Constare de virtutibus Ven. Servi Dei Petri Forerii, tam Theologalibus, scilicet Fide, Spe, et Charitate, quam Cardinalibus, nimirum Prudentia, Iustitia, Fortitudine, et Temperantia, earumque respective adnexis in gradu heroico.

Quaestio vero super miraculis agitata est in S. R. Congregatione, cum Fidei Promotoris munere fungeretur inditae memoriae Praedecessor Noster Benedictus XIV, qui ea de re loquitur in suo Opere de Canonizatione, lib. IV, cap. XV; eademque pro veritate propugnata sunt a summo viro Ioanne Lancisio, et sunt eiusmodi: 1° Duo mortui, invocato Beato Petro Forerio, et Reliquiarum eiusdem super ipsis applicatione ad vitam redeunt; 2° Monialis a decem mensibus variis morbis acerbissimis vexata, et demum moribunda, applicatione Imaginis Beati Petri Forerii, et Reliquiarum eius in instanti pienissima donata valetudine; 3° Mulier ita morbo comendio, seu sciatica ab anno et amplius affecta, ut nec stare, nec ambulare posset, repente sanatur; 4° Duo fratres, ab annis plurimis molestissimis et incurabilibus herniis affecti, recursu ad Beatum Petrum Forerium instantanee simul et perfectissime sanantur.

Iis miraculis apprime probatis, decretoque Pontificio confirmatis, s. m. Praedecessor Noster Benedictus XIII, Litteris Apostolicis in forma Brevis, Beatorum numero Petrum adscripsit, die 10 Ianuarii anno 1730. Ex eo tempore, etsi nunquam deferbuerit Beati memoriae cultus, tamen Causa siluit usque ad annum 1845, quo tempore resumpta est ad Canonizationis effectum. Anno autem 1882, die 11 Septembris, datae sunt Litterae remissoriales pro construendo processu Apostolico super miraculo apud Curiam ecclesiasticam Argentinensem; die vero 20 Decembris insequenti anno pro Apostolica alterius miraculi Inquisitione apud Curiam ecclesiasticam Parisiensem instituenda.

Primum miraculum accidit anno 1868, Mariae Alexandrae moniali Sodalitatis a Domina nostra, cui nomen Abbaye aux Bois, in Archidioecesi Parisiaca. Ipsa, anno 1867 linteaminum sarcina onusta, dum scalas ascenderei prolapsa, genu in gradu earum vehementer offendit. Acerrimus in ictu dolor, postea ita sensim elanguit, ut Alexandra suis officiis fungi posset. Sed anno insequenti, mense Aprilis, insidiosus morbus hactenus tanta erupit vi, tamque diris symptomatibus, ut funestam medici facerent prognosim. Nam dolori perpetuo atque acutissimo saeva febris accesserat, inflatio lateris dextri totius, virium debilitas summa, deliquia, ciborum nausea. Nec remedia proderant ab expertissimis medicis adhibita. Arthritis traumatica (talem esse morbum compertum fuerat Doctoribus) in dies progrediebatur, nullaque iam erat salutis spes. Ad opem B. Petri Alexandra et Sorores fiducia plenae confugiunt, novendiali supplicatione, admotisque ad genu aegrum eius Reliquiis. Nocte illius diei, qua novendiales preces inceptae sunt, Alexandram placidissimi complectitur somnus: postridie mane, gratulantibus Sororibus, surgit e lecto, citissime ambulat, libentissime manducat. Nulla autem diri morbi, atque ipsarum chirurgorum incisionum vestigia.

Alterum accidit mense Iulio 1881, Mariae Franciscae eiusdem Congregationis sodali in asceterio Argentinensi. Illa, quae pridem gravissimis uteri perturbationibus obnoxia fuerat, mense Aprili 1871 stomaoho laborare coepit, et doloribus atrocissimis cruentae vomitiones successerunt. Ex vomitionibus haud satis medicis constabat, an de cancro, an de ulcere ageretur; ulcus tamen vicit ex complexu symptomatum, atque ex origine morbi. Quatuor per annos eo divexata Francisca cadaveri similis decumbebat, cum novendiales preces ad Beatum Petrum inceptae sunt. At furere magis morbus visus est, verumtamen fiducia intercessionis maior apud Franciscam et Sodales. Sub noctem postremi novendiale supplicationis diei, e coelo Beatus favet. Francisca, cum placide obdormivisset, nullo sustentata fulcimine e lecto surgit, in asceterii Oratorium gratulabunda pergit, et SS. Eucharistiam una cum Sororibus sumit. Deinceps valida cibo reiicitur, solitosque labores obit, et plures per annos obire perrexit validissime.

De his Miraculis cum disceptatum esset in Congregationibus antepraeparatoria et praeparatoria S. Congregationis, die 16 Novembris anno 1896, causa ad Nos delata est, quaesitumque in comitiis generalibus eiusdem Congregationis: An, et de quibus miraculis post indultam eidem Beato venerationem constet in casu, et ad effectum, de quo agitur. Nos, tum Cardinalium, tum Consultorum suffragiis auditis, implorato Paracliti lumine, die 6 Ianuarii hoc eodem anno, decrevimus: Constare in casu de duobus miraculis, scilicet de primo, lnstantaneae perfectaeque sanationis Matris Mariae Alexandrae a gravissima arthritide in genu dextero; deque altero: Instantaneae perfectaeque sanationis Mariae Franciscae a gravissimo ulcere in stomacho. Dominica autem in Septuagesima eodem anno, iterum Divini Spiritus lumine implorato, decrevimus: Tuto procedi posse ad solemnem B. Petri Canonizationem.

Deinceps, iuxta verendam consuetudinem, in Consistorio secreto habito die decima nona Aprilis vertente anno, universos Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales hac de re rogavimus, ut mentem suam aperirent. Qui, Beati Petri gestis ac virtutibus nec non miraculis, eius intercessione a Deo patratis, narratore dilecto Filio Nostro Cardinali Caietano Aloisi-Masella S. Rituum Congregationi Praefecto, auditis, unanimi consensu ad Sanctorum honores Beatum Petrum evehendum esse censuerunt. Tum, eadem die Consistorium publicum habuimus, atque iterum de gestis et virtutibus Beati Petri disseruit dilectus filius Philippus Pacelli S. consistorialis Aulae Advocatus. Curavimus deinde, Litteris a sacra Concilii Congregatione datis, non modo viciniores Episcopos, sed etiam remotissimos de fausto eventu certiores fieri, ut Romam se conferrent Nobis sententia sua adfuturi. Qui cum ex universo terrarum orbe plurimi convenissent, Causa plene cognita, tum ex iis quae gesta fuerant in publico Consistorio, tum ex documentis S. R. C., quorum exemplar singulis tradi voluimus, in semipublico Consistorio habito die 20 Maii vertente anno sententiam dedere suam, non modo Ven. Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, sed Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi qui ad hanc Canonizationem perficiendam unanimi consensu Nos impulerunt. Cuius rei instrumenta a dilectis filiis Sedis Apostolicae Notariis publice confecta, in Tabularium S. R. C. relata sunt.

Solemnia autem huius Canonizationis celebrare statuimus in Basilica Vaticana, die vigesima septima Maii, mirabili Domini Nostri Iesu Christi in coelum Ascensioni dicata. Indicto interea ieiunio, statutisque Ecclesiis ad sacras Indulgentias lucrandas, hortati sumus Fideles, ut vera cordis contritione, sibi novensiles Sanctos propitios facerent, et benevolos coelestium donorum intercessores.

Statuta igitur faustissima die, omnes tum saecularis tum regularis Cleri Ordines, singuli Romanae Curiae Praesules et Officiales, Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi convenerunt. Quibus praeeuntibus solemni supplicatione Nos ingressi sumus Vaticanam Basilicam magnificentissime ornatam. Tunc Dilectus Filius Noster Cardinalis Caietanus Aloisi-Masella Canonizationi huic procurandae praepositus, perorante dilecto filio Balthassare Capogrossi-Guarna, sacrae consistorialis Aulae Advocato, Nobis vota detulit Sacrorum Antistitum, necnon Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini, et Monialium congregationis Dominae nostrae, cumque iterum et tertio iisdem votis et precibus institisset; Nos Divini Paracliti afflatu humiliter implorato, ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad Catholicae Fidei incrementum et decus, Auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et Nostra, matura deliberatione et voto fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, Patriarcharum, Primatum, Archiepiscoporum, Episcoporum consilio, praedictum B. Petrum Sacerdotem, reformatorem Canonicorum Regularium S. Augustini, et Institutorem Monialium congregationis titulo Dominae nostrae et regula eiusdem S. Augustini, Sanctum Confessorem esse declaravimus.

Cui eodem Decreto sociavimus Antonium Mariam Zaccaria, Sacerdotem, congregationis S. Pauli vulgo Barnabitarum, et Virginum Angelicarum fundatorem, et ipsum virtutibus, imitatione Domini Nostri Iesu Christi, et magnis miraculis Ecclesiae militantis decus et praesidium.

Memoriam S. Petri Fourier quotannis in Martyrologio die nona Decembris referri mandavimus, et cunctis Fidelibus, qui eius exuvias, dicta die, venerati fuerint, Indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum perpetuo impartivimus. Gratiis deinde Deo Optimo Maximo actis, adstitimus Venerabili Fratri Nostro Card. Aloisio Oreglia Episcopo Ostiensi et Veliterno, et S. Collegii Decano, rem divinam solemniter facienti, et post Evangelii lectionem, confertissimam et exultantem multitudinem adhortati sumus, ut novensilium Sanctorum gratiam imitatione virtutum sibi potissimum conciliaret. Deinde, Apostolica benedictione solemniter impertita, Apostolicas has Litteras manu nostra et S. R. E. Cardinalium signatas, sub Plumbo expediri mandavimus.

Decet autem Nos ex corde gaudere, et maximas gratias agere et habere Deo viventi in saecula saeculorum, qui famulum suum Petrum benedixit in omni benedictione spirituale illumque elegit, ut refulgeret tanquam areus inter nebulas, et quasi lrosarum Sponsam suam spiritualium aromatum odore impleret. Arcum hunc fulgentem, inter saeculi procellas, suspicite Fideles universi, et aromata spiritualia, quae ex hoc rosarum flore manant, cupide haurite, ut carnis illecebras, cupiditatum impetus, superbientis animi eiationem edomare possitis. Suscipiant praesertim lectissimae illae Catholicorum cohortes, quae viribus unitis strenuissimam navant operam, ut res christiana ubique provehatur, consuleturque opportune, cunctis tum spiritualibus tum temporalibus familiarum necessitatibus, ut homines reapse videant, nihil Religione non solum esse sanctius, sed etiam salubrius. Suscipiant denique impeneius Parochi, quos merito Christiana plebs, velut patres ac procuratores suos existimat; et Sancti collegae Lotharingi charitatem suavissimam, ac zelum patientissimum et industrem aemulantesem tum Sodalitatum Catholicarum, tum singulorum e grege sibi commisso, gerant curam, qualem vult Dominus Noster Iesus Christus. Nimirum: exhibeant in fide virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem (il Petri, cap. I, vers. 5, 6, 7).

His virtutum exemplis non solum suas sibi magni devincient oves, sed illas etiam, quas haeresis et schisma ab Ecclesiae pascuis distraxit ad ovile allicient, ut eis etiam sit gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et charitate (II Ioan. vers. 3). Sic, filii carissimi, Divino Pastori similes eritis, qui dixit: Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam, quae errava? Et si contigerit, ut inveniat eam: Amen dico vobis; quia gaudet super eam magis, quam super nonaginta novem, quae non erraverunt (Matth. cap. XVIII, vers. 12-13). Contendite igitur, ut Divino Pastori placeatis, et Nobiscum, qui Eius in terris vices gerimus, etiam atque etiam orate ut curis, laboribusque, quos suscepimus pro Ecclesiarum unione, favens, benedicat Christus qui consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae (Hebraeor., cap. V, vers. 9).

Omnibus itaque, quae inspicienda erant, bene perpensis, certa ex scientia atque Auctoritatis Nostrae plenitudine, omnia et singula praedicta confirmamus, roboramus, atque iterum statuimus, universaeque Ecclesiae Catholicae denunciamus: mandantes, ut earumdem praesentium transumptis sive exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii subscriptis, et sigillo Viri in ecclesiastica Dignitate constituti munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae hisce Nostris Litteris haberetur, si exhibitae forent atque ostensae.

Si quis vero paginam hanc Nostrae definitionis, decreti, mandati, relaxationis, et voluntatis infringere vel temerario ausu contraire aut attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Octingentesimo Nonagesimo septimo, sexto Kalend. Iunias, Pontificatus Nostri Anno vigesimo.

 

EGO LEO CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPUS

 


*AAS, vol. XXXVI (1903-04), pp. 257-268.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana