Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE QUIBUS POENITENTIAE
IN BASILICIS ET ECCLESIIS URBIS
PER CARDINALEM MAIOREM POENITENTIARIUM DEPUTATIS
ET CONFESSARIIS A CARDINALI URBIS VICARIO DESIGNANDIS
FACULTATES PRO ANNO IUBILAEI CONCEDUNTUR*

LEO EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI AD FUTURAM REI MEMORIAM

 

Quoniam divinae bonitatis munere contigit Nobis Iubilaeum magnum indicere in annum proximum, nihil iam restat quod exoptemus, quodque studeamus vehementius, quam ut successus prosperos habeat ac sperata beneficia, adiuvante Deo, affatim pariat. Nos quidem dabimus diligenter operam, ut civium aeque et peregrinorum saluti commoditatique toto eo tempore serviatur, summa voluntate pro videndo, ut ex rebus iis quae religioni, virtuti, pietati usui esse queant, nemo ullam in Urbe desideret. Verum ut, qui gravius aegrotant corpore, eorum valetudini assidere studiosius proximi solent eosque nituntur omni ratione adducere ut se sanari patiantur, ita Nos eorum conditione magis movemur qui morbis animorum, hoc est delictis vitiisque altius impliciti teneantur. Eluere conscientiae labes poenitentia, et redintegrare Dei omnipotentis gratiam redintegratione virtutum, is nimirum fructus est Iubilaei maxime proprius. Huius rei causa, memores officii et caritatis, admissorum vinclis liberari atque ad sanitatem redire cupientibus, Nos quidem, quantum in potestate Nostra est, minuendas difficultates et patens expediendum iter curabimus, videlicet ligandi et solvendi supremo interposito arbitrio.

Hoc consilio, quod decessores Nostri simili in tempore consueverunt, item Nos Confessariorum quum augendum numerum, tum dilatandam muneris potestatem censuimus. Sed quum talem pontificalis officii partem recte prudenterque administrari oporteat, omninoque de limitibus usuque facultatum praesto esse quod liqueat, idcirco Constitutioni inhaerentes fel. rec. Benedicti XIV « Convocatis », in qua hoc de genere toto ea quae necessaria sunt perspicue absoluteque praecipiuntur, Nostro motu proprio certaque scientia ac de apostolicae potestatis plenitudine rem universam ad eum modum, quem his Litteris praescribimus, ordinandam ac dirigendam iubemus.

I. Venerabili Fratri Nostro Cardinali Maiori Poenitentiario per praesentes committimus ac demandamus, ut iuxta memorati Benedicti XIV Constitutionem, cuius initium « In Apostolicae Poenitentiariae Officio » praeter consuetos trium Basilicarum S. Ioannis Lateranensis, S. Petri in Vaticano et S. Mariae Maioris Poenitentiarios minores, pro Basilica etiam S. Pauli via Ostiensi, toto Anno Sancto, similes Poenitentiarios designet praetereaque alios, a se iam electos vel eligendos, tam in memoratis quatuor Basilicis, quam in reliquis quoque sive Saecularium, sive Regularium, ac praesertim, quoad fieri poterit, in variarum nationum Urbis ecclesiis, novos similiter Poenitentia rios deputet et extra ordinem abunde multiplicet.

II. Porro hisce Poenitentiariis sive in quatuor Basilicis, sive in aliis Urbis ecclesiis per Cardinalem Maiorem Poenitentiarium, ut praefertur, deputatis, vel per Anni Sancti cursum deputandis, subsequentes facultates hoc dumtaxat Anno Sancto duraturas de Apostolicae potestatis plenitudine concedimus et largimur; videlicet:

III. Absolvere possint per se ipsos tantum, et in foro dumtaxat conscientiae, quascumque personas ibi confitentes, etiam religiosas et regulares cuiuscumque sint Ordinis, Congregationis, et Instituti (etiamsi ex praescripto Superiorum, vel suarum Constitutionum etiam a Sede Apostolica approbatarum, vel alias ex indulto, decreto, aut praecepto Apostolico extra propriam Religionem peccata sua confiteri prohibeantur) a quibuscumque sententiis excommunicationis, aliisque ecclesiasticis censuris, etiam Summo Pontifici et Sedi Apostolicae quomodolibet, etiam speciali modo, in Constitutione « Apostolicae Sedis » reservatis, nec non ab omnibus peccatis et excessibus, quantumcumque gravibus et enormibus, etiam Sedi Apostolicae reservatis: iniunctis tamen salutaribus poenitentiis, et aliis de iure iisdem poenitentibus iniungendis. Excepto tamen crimine absolutionis complicis, quod ter aut amplius admissum fuerit.

IV. Absolvere item possint a supra dictis censuris et peccatis, pro quibus facultas concessa est § III, poenitentes, quamvis censurae, quibus adstricti sunt, publicae sint, in locis unde venerunt, et quamvis deductae aut nominatim declaratae, ac denunciatae in iisdem locis sint per Ordinarios, aut alios quoscumque Iudices; praemonitis tamen poenitentibus de libello, ut infra, in his casibus publicis Poenitentiariae Apostolicae submittendo. Post absolutionem nimirum conficiant libellum supplicem, expresso nomine, cognomine, ac Dioecesi poenitentis, et casu huiusmodi censurae publicae subiecto, et subtus scribant testimonium absolutionis ab eadem censura concessae, eumdemque poenitentem dirigant ad Officium Poenitentiariae Apostolicae, ut recipere possit Breve in forma missi, vel remissi absoluti, iuxta praxim eiusdem Officii Poenitentiariae.

Haereticos vero, qui fuerint publici dogmatizantes, non absolvant, nisi, abiurata haeresi, scandalum, ut par est, reparaverint.

Eos quoque, qui sectis vetitis massonicis aut aliis eiusdem generis nomen dederint, si occulti sint, absolvere possint, iniunctis de iure iniungendis: si vero occulti non sint, absolvere quidem eodem pacto possint, dummodo tamen idem scandalum reparaverint.

V. A censura ab homine seu a quocumque iudice de partibus nominatim lata absolvere possint pro foro interno tantum, ita ut pro foro externo ea absolutio nullatenus suffragetur.

VI. Qui bona vel iura ecclesiastica acquisierunt sine venia, non absolvantur, nisi iis restitutis, aut nisi se composuerint, vel sincere promiserint se composituros apud Ordinarium vel apud S. Sedem.

VII. Possint omnia et singula simplicia vota, etiam Sedi Apostolicae reservata, etiam iurata, commutare dispensando in alia pia opera.

VIII. Votum tamen perpetuae castitatis commutare dispensando possint tantum ob periculum incontinentiae ad effectum nubendi, monito poenitente facturum ipsum contra votum, si extra usum matrimonialem delinquat; remansurum proinde eodem prorsus ac antea voto castitatis obstrictum, si coniugi supervixerit. — Si autem votum istud emissum fuerit ante exactum annum sextum et decimum, nec postea tamquam votum ratum habitum, possint illud absolute dispensare commutando, iusta existente causa; qua in re confessarii .conscientia oneratur.

IX. Votum etiam ingrediendae aut profitendae religionis commutare dispensando possint ad effectum nubendi ob praedictum periculum incontinentiae; ad effectum vero vitam tantum caelibem in saeculo ducendi, si poenitentes onera Religionis ferre se posse rationabiliter diffidant, vel si dote sufficienti ad ingrediendam Religionem careant.

X. Meminerint vero, sibi abstinendum ab eorum votorum commutatione, in quibus agitur de praeiudicio tertii. Quare in eo quod pertinet ad vota, quamvis simplicia, seu perseverantiae, seu alia emitti solita in aliqua Congregatione vel Communitate, ac vota obligatoria a tertio acceptata, non se ingerant. Abstineant pariter a commutatione voti de non ludendo, praesertim quoad personas ecclesiasticas, seu saeculares, seu regulares: quoad alios vero, si forte, attenta personarum conditione et circumstantiis, iusta ratio pro commutatione afferatur, non aliter in casu ipsam concedant, quam excepto ludo alias quomodocumque prohibito, et iis praeterea conditionibus praescriptis, unde ludus ex commutatione permissus honeste fiat. Nec dissimiliter se gerant circa vota poenalia, seu praeservativa a peccatis, ne detur ansa peccandi liberius. Quod si fortasse eiusmodi occurrant adiuncta, quae aliquam commutationem merito exposcant, non aliam certe concedant, quam quae non minus a peccato committendo refrenet, quam prior voti materia.

XI. Dispensare possint cum constitutis in sacris super irregularitate ob delictum occultum, excepto homicidio voluntario.

XII. Cum illis qui, scienter vel ignoranter, cum impedimento gradus secundi et tertii, vel tertii solius, aut tertii et quarti, vel quarti solius consanguinitatis, vel affinitatis etiam ex copula licita provenientis, matrimonium iam contraxerunt, dummodo huiusmodi impedimentum occultum remaneat, dispensare pro foro tantum conscientiae possint ad remanendum in matrimonio.

XIII. Similiter, pro foro conscientiae tantum, dispensare valeant super impedimento dirimente occulto tam primi et secundi, quam primi tantum, aut secundi tantum gradus affinitatis ex copula iilicita provenientis in matrimonio contracto; atque etiam, dummodo causae graves et quae canonice sufficientes habentur, intersint, in contrahendo: ita tamen ut, si huiusmodi affinitas proveniat ex copula cum matre desponsatae, vel desponsandae, huius nativitas copulam antecesserit, et non aliter.

XIV. Dispensare similiter, pro eodem foro, tam de contracto, quam de contrahendo possint super impedimento cognationis spiritualis, itemque super occulto impedimento criminis, neutro tamen machinante, idest quando solum concurrant adulterium et fides data de matrimonio contrahendo post coniugis mortem.

XV. Dispensare ad petendum debitum possint in casu affinitatis incestuosae matrimonio supervenientis.

XVI. Ad petendum pariter debitum cum illis qui voto simplici castitatis obstricti matrimonium contraxerunt, dispensare valeant, illos monendo facturos contra id votum, si extra usum matrimonialem delinquant, ac remansuros eodem prorsus ac antea voto obstrictos, si coniugi supervixerint.

XVII. Super visitatione quatuor Basilicarum cum exteris, qui vel ob paupertatem, vel ob gravem aliam causam in Urbe remanere non possunt, dispensare valeant, vel reducendo ad tres saltem dies visitationes earumdem Basilicarum alioquin per decem dies ab iisdem visitandarum, vel visitationes praescriptas in alia pia opera, prudenti suo quisque arbitrio, commutando.

XVIII. Cum civibus autem et incolis iromanis, qui morbo, vel aliquo legitimo impedimento detenti, non valeant memoratas Basilicas visitare, possint praescriptas per viginti dies visitationes in alia pia opera, quae ab ipsis adimpleri queant, dispensando commutare: suam tamen conscientiam oneraturi, si super huiusmodi visitationibus inconsulto et sine iusta et rationabili causa sive cum exteris, sive cum romanis civibus aut incolis dispensaverint.

XIX. Ceterum alias facultates praedictis trium Basilicarum Poenitentiariis minoribus pridem concessas, aut forsitan concedendas per Cardinalem Maiorem Poenitentiarium vi generalium facultatum, quibus ex Bened. XIV Constitutione « Pastor bonus » vel alias a Sancta Sede et a Nobis ipsis est instructus, salvas et firmas hoc ipso Iubilaei anno esse et fore, atque ab iis hoc etiam anno durante non secus ac alio quovis tempore erga omnes exerceri, iuxta eiusdem Constitutionis aliarumque respective concessionum tenorem, debere, et licite posse, decernimus et declaramus.

XX. Easdem vero facultates, tam in memorata Benedicti XIV Constitutione « Pastor bonus » et alias etiam ab Apostolica Sede vel a Nobis ipsis Cardinali Maiori Poenitentiario tributas, quam in praesentibus Nostris Litteris expressas atque contentas, praedicto Maiori Poenitentiario, et Apostolicae Poenitentiariae Officio confirmamus, et respective, quatenus opus sit, pro hoc Anno Sancto concedimus et impertimur, ad hoc ut ipse Maior Poenitentiarius iis omnibus et singulis tam per se ipsum, quam per alios quoscumque a se eligendos Confessarios in Urbe, uti licite valeat. Si quos autem casus ad ipsum Poenitentiariae Officium, vel ad aliquem ex dictis Poenitentiariis seu Confessariis deferri contingat, de quibus haud fuerit hisce in Litteris Nostris dispositum, vel qui in iisdem excepti sint; officium erit praefati Maioris Poenitentiarii, cui Poenitentiarii minores et Confessarii praedicti varios eiusmodi casus rite patefaciens Apostolatum Nostrum super illis consulere: Nos autem eidem praescribere non omittemus quidquid opportunum in Domino iudicabimus, ut animarum vulneribus sanandis idonea remedia afferantur.

XXI. Quum autem, ad maiora animarum lucra anno isto salutaris expiationis comparanda, multiplicandos adhuc esse operarios, augescente messis copia, probe intelligamus; Praedecessorum Nostrorum vestigiis insistentes, Dilecto Filio Nostro Cardinali in Urbe eiusque Districtu Vicario in spiritualibus Generali, committimus, ut ex Confessariis, tam Saecularibus quam Regularibus, ab se alias ad audiendas confessiones approbatis, seu approbandis, quamplures, vel, si id satius censuerit, omnes etiam designet, qui facultates infra scriptas per Anni Sancti decursum exercere libere possint, ut nempe ipsi in obeundo sanctissimo ministerio utilius adlaborent.

XXII. Quare iidem Confessarii absolvere possint per se ipsos tantum et in foro dumtaxat conscientiae personas sibi confitentes, non exceptis religiosis aut regularibus extra suum Ordinem confiteri prohibitis, a quibuscumque ecclesiasticis censuris etiam Summo Pontifici et Sedi Apostolicae, etiam speciali modo, in Constitut. « Apostolicae Sedis » reservatis (dummodo tamen huiusmodi censurae non sint publicae) nec non ab omnibus peccatis, excessibus quantumlibet gravibus, etiam Sedi Apostolicae reservatis ; iniunctis tamen salutaribus poenitentiis, et aliis de iure iisdem poenitentibus iniungendis. — Excepto, eodem modo ac supra § III, crimine absolutionis complicis.

XXIII. Omnia et singula simplicia vota, etiam iurata, etiam Sedi Apostolicae reservata, exceptis castitatis, religionis, aliisque superius § X memoratis votis, dispensare commutando in alia pia opera valeant. XXIV. Dispensare possint circa visitationes praescriptas quatuor Basilicarum, easque commutare eodem omnino modo ac conceditur Poenitentiariis § XVII et XVIII. Praeter hanc autem facultatem dispensandi circa praedictas visitationes sciant nullam aliam dispensandi cum quoquam facultatem sibi concedi.

XXV. Firmas singulis praeterea remanere volumus facultates, quas forte a S. Sede per S. Poenitentiariam aut alio legitimo modo consecuti sunt vel consequentur.

XXVI. Hisce autem amplioribus facultatibus, per praesentes Litteras ex Apostolicae benignitatis indulgentia attributis, intelligant omnes tam Poenitentiarii minores, quam Confessarii ceteri iisdem respective muniendi, uti se non posse, nisi cum iis poenitentibus, qui praesens Iubilaeum consequi sincere et serio volunt, atque ex hoc animi proposito ipsum lucrandi et reliqua opera ad id lucrandum necessaria adimplendi, ad confessionem apud ipsos peragendam accedunt: neque item posse iisdem uti cum iis poenitentibus, qui huius Anni Sancti Iubilaeum semel iam lucrati fuissent.

XXVII. Praeterea Religiosorum quoque utilitati uberius consulere, augendoque numero Confessariorum, ex Iubilaei consuetudine, prospicere volentes, praemissas nuper facultates, quas Confessariis a Cardinali Vicario designandis hoc anno competere statuimus §§ XXII, XXIII, XXIV, easdem omnes et singulas pari modo, pro eodem anno, tribuimus omnibus Confessariis regularibus seu religiosis, etiam in Institutis votorum simplicium ab Apostolica Sede approbatis, qui ad audiendas suorum religiosorum confessiones fuerint rite, iuxta normam cuiusque Ordinis aut Instituti, deputati, ad hunc scilicet effectum, ut iidem Confessarii facultates huiusmodi erga solos proprii Ordinis sive Instituti religiosos poenitentes, hoc Iubilaeum lucrari volentes, exercere in suis quisque coenobiis seu domibus libere et licite valeant. Quibus etiam religiosis Confessariis facultatem dispensandi cum iisdem religiosis poenitentibus in sacris Ordinibus constitutis super irregularitate ob delictum occultum contracta, quemadmodum concessum est § XI, tenore praesentium, sacri eiusdem Iubilaei gratia, concedimus et impertimur.

XXVIII. Nostrae itidem caritatis providentiam ad eos convertemus, qui legitima causa praepediuntur quominus decretas quatuor Basilicarum visitationes exequantur, quales sunt praesertim Moniales, aliaeque virgines, seu mulieres in perpetua clausura viventes, vel oblatae, aliaeque in religiosis, aut piis Domibus, seu Conservatorum degentes, itemque carceribus seu custodiis detenti, et morbis affecti: aliis quippe Nostris peculiaribus Litteris statuemus quae in Domino magis expedire videantur, ut et ipsi praemissarum absolutionum ac plenarii Iubilaei participes effici valeant.

XXIX. Quum vero de recto peculiarium huius generis facultatum usu saluberrima Monita praelaudatis Praedecessor Noster fel. rec. Benedictus XIV, pro ea qua praestabat sacrarum rerum peritia, memoratis suis Litteris, quarum initium « Convocatis » proposuerit, ea iterum edi separatim mandavimus, ut qui fidelium animabus per Poenitentiae Sacramentum adiuvandis praeficiuntur, sumant inde regulam, ad quam in perdifficili munere consilia ac iudicia sua religiose componant. Ab omnibus idcirco Confessariis, qui praestitutis facultatibus uti velint, eadem perlegi diligenterque considerari volumus, ne in re gravissima quidpiam a recto alienum ob rerum ignorationem, sibi vel invitis, excidisse, non sine acerbo animi dolore aliquando nanciscantur.

XXX. Cunctos interim sacrorum administros, quibus praestantissimum eiusmodi officium committi contingat, paterno affectu admonemus ut rite ipso, et, quibus par est, religionis, caritatis, prudentiae studiis perfungantur: quumque Ecclesiae filios ingemiscamus ex errorum invalescentium colluvie circumferri omni vento doctrinae, id in primis enitantur, ut cunctos doceant vias Domini, eosque a sapientia propellant, quae secundum Deum non est. Aequo autem animo, atque ad patientiam comparato excipiant universos, exemplo Illius confirmati, cuius personam gerere sibi datum est. Hac ratione fiet, ut poenitentes quum sibi viscera misericordiae caelestesque thesauros undique reserari conspiciant, alacriores convertantur ad Dominum, ac per Poenitentiae Sacramentum sese eidem reconciliare sollicite studeant.

Praesentes vero Litteras, omnesque et singulas concessiones, limitationes, monita, declarationes, ac voluntatis Nostrae significationes in iis contentas de nullo defectu impugnari et redargui posse, sed omnimoda firmitate validas esse, et censeri, et ab iis omnibus, ad quos pertinet, exactissime observari, eisque etiam, quorum favorem respective concernunt, plenissime suffragari volumus atque decernimus. Non obstantibus praemissis Nostris, aliisque Apostolicis, seu in Universalibus, Provincialibus, aut Synodalibus Conciliis editis Constitutionibus, et Ordinationibus, nec non quarumcumque personarum, aut Ordinum etiam Mendicantium, Congregationum, Societatum, et Institutorum, etiam specialem et individuam mentionem promerentium, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, legibus, usibus, et consuetudinibus, etiam immemorabilibus, Indultis quoque et Privilegiis sub quibuscumque tenoribus, et formis; et quibusvis etiam suspensionum et derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus clausulis, seu irritantibus Decretis, etiam simili motu, scientia, et potestatis plenitudine, et alias quomodolibet concessis, et iteratis vicibus confirmatis, et innovatis. Quibus omnibus et singulis, quatenus praesentibus in aliquo adversari dignoscantur, illis alias in suo robore permansuris, pro hac vice dumtaxat amplissime et latissime, ac specialiter et expresse, velut si eorum tenores praesentibus per extensum inserti forent, derogamus, et derogatum censeri volumus et decernimus.

Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc Nostrarum concessionum, limitationum, monitorum, declarationum, mandatorum, decretorum, et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo nonagesimo nono, duodecimo Kal. Novembris, Pontificatus Nostri anno vicesimo secundo.

 

C. CARD. ALOISI MASELLA PRO-DAT.— A. CARD. MACCHI.

 


*AAS, vol. XXXII (1899-1900), pp. 265-273.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana