Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS PAPAE XIII
DE COLLEGIO CLERICORUM LUSITANORUM IN URBE CONDENDO*

LEO PP. XIII

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Rei catholicae apud Lusitanos iuvandae ducimur studio, nec inusitato Nobis nec impari meritis spectatissimae gentis, cuius laudes per occasionem haud semel attigimus. Insidet enim menti species illa plane nobilis tum populi per varias vices cum Apostolica Sede coniuncti, tum regum victricia signa inferendum consociata Cruci in adiectas imperio plagas late dissitas. Quae quidem egregia virtus fideique constantia iamdudum sibi demeruit Romanos Pontifices, effecitque ut Lusitanae nationi essent ad multam gratiam benigni. Huc spectant in eos reges collata decora, et in Indiae orientalis ecclesias ius amplissimum patrocinii, et privilegia cetera atque ornamenta complura. Nec paternae Nostrae caritatis defuere significationes, sive quum rebus Goanis componendis animum adiecimus, sive quum variis Lusitanae ecclesiae necessitatibus opportune prospeximus. Eiusdemque rei causa, binis litteris encyclicis act Venerabiles Fratres episcopos datis, alteris die 14 septembris anno 1886, alteris die 25 iunii anno 1891, non pauca visum est monere et praecipere salutaria. Quae iacta semina non infecundum solum experta sunt. Prudentia enim vigilantiaque episcoporum, pia cleri et populi voluntate, omniumque uno in Apostolicam Sedem obsequio, nonnulla cogitata sunt et proposita, quae ad religionis sarcienda damna utilitatesque provehendas condicerent.

Sed consiliorum omnium illud in primis secundum optata Nostra cessit, quod est de adolescentibus ad sacerdotale munus exquisitiore quadam cultura formandis: quo uno beneficio omnia propemodum Ecclesiae praesidia continentur. Consilium nempe dicimus, de proprio Lusitanis clericis Collegio Roma e aperiendo. Sane, si huiusmodi curam pro aliis gentibus quanta licuit navitate gessimus, id providentes ut sacrorum alumnis multiplicarentur domicilia, eaque doctrinae virtutisque laude florentia, magna certe animi propensione excipere Nos oportebat inchoata proposita in peculiare bonum cleri Lusitani, cuius optimum cursum nihil fere aliud nisi publicarum rerum conditio retardavit. — Multum quidem operae ac laboris in huius deflexu aetatis episcopi contulerunt ut imminuti cleri reficeretur numerus et legitima disciplina vigeret iuventutis sacrae vel excitatis contuberniis vel restitutis. Nihilominus iidem multa adhuc desiderari professi sunt, nec satis ecclesiis suis consultum fore censuerunt, nisi Collegium in Urbe conderetur clericis instituendis, ex omni Lusitania delectis. In hoc enimvero quasi perfugio, prope veneranda sepulcra Apostolorum Principum augustamque Petri Cathedram, multo licet plenius saluberrimam haurire doctrinam, quae Dei ministros deceat; hic ad probatissimae disciplinae solidaeque pietatis consuetudinem sanctius adduci; hic multiplici rerum ope ea arma expeditius instruere, quibus muniti, boni Christi milites, perutile religioni neque minus civitati exhibeant ministerium. Res in usu versatur, quum neminem profecto lateat, quantam fecerint et faciant messem, non modo ceteri exterorum collegiorum et sodalitatum alumni, sed unus etiam aut alter e Lusitanis ipsis, quorum prima aetas altricem Romam habuerit atque magistram.

His de causis, quo nimirum tempore solemnia saecularia detectae Indiae acta sunt Romae, susceptum negotium quum ad Nos esset delatum, Nos coepta optima omnino probare et collaudare nihil dubitavimus, optime eis a Deo precati. Ad hoc movit praeterea par et idem omnium consensus, non modo sacrorum antistitum, sed amplissimorum quoque ex omni ordine civium; quo in numero commemorabiles praecipue sunt Aloisius Souza Rabello Vahia, vicecomes a sancto Ioanne de Pesqueira, et nobilissima coniux, qui omni officiorum genere institerunt ut res bene feliciterque eveniret, certa quoque pecuniae vi in Collegii tuitionem liberaliter attributa.

Superiore igitur anno tentata sunt quaedam Collegii initia, et temporaria ei quaesita sedes. Rebusque satis feliciter procedentibus, cum laetioribus in futurum auspiciis, minime iam remorandum id esse duximus quod expetebatur, ut eidem ephebeo ius Collegii legitimi auctoritate Nostra tribueremus.

Itaque ad maiorem Dei gloriam, ad catholicae religionis incrementum, ad decus utilitatemque incliti Lusitaniae regni, hisce litteris, Collegium clericorum Lusitanorum, sub Nostra et Successorum auctoritate ac tutela, in Urbe fundamos et constituimus, eodemque iure esse volumus quo sunt pontificia clericorum Collegia urbana. Quo autem Nostra in gentem Lusitanam benevolentia apertius pateat, et plus prosperitatis res Collegii inde ab ortu sint habiturae, hoc deliberatum habemus, de aedibus eidem aptis comparandis aere Nostro providere.

Decernimus porro ut rei familiaris administratio sit penes Collegii rectorem, a Pontifice maximo eligendum, consociata cura cum duobus e clero viris, quos pariter ei muneri Pontifex ipse praefecerit. Cum rectore consilia communicabunt episcopi de alumnis suis in Collegium cooptandis; qui iis ingenii maximeque animi laudibus praestent, ut ad munia sacra digne aliquando obeunda spem afferant de se bonam. Mittantur ex omnibus dioecesibus Lusitanis, tum quae in continenti, tum transmarinis: bini, saltem ex continenti, ab unaquaque dioecesi mittantur. Eorum numerum praesenti rerum necessitati parem fore confidimus. Atque uberiori Collegii vitae prospicientes, edicimus ut alumni quatuor Lusitani, quibus locus est in Nostro Seminario Romano, itemque cui locus est in almo Collegio Capranicensi, in novum hoc suae gentis clericis destinatum domicilium commigrent, dotali censu eidem transmisso.— Quoniam vero e sacro ordine Cardinalium esse consuevit qui regni Lusitani patronatum gerat, idcirco eius quoque benevolentiae, gratiaeque similiter Legati apud Nos Regis Fidelissimi, Collegium ipsum libet commendare.

Haec statuimus in praesens: opportunius alia quaedam in Collegii incrementa curabimus. — Quod attinet ad subsidia pecuniae, quae alumnis victum cultumque in perpetuitatem suppeditent, paratiora in dies ea fore pollicetur explorata Nobis egregia voluntas ac pia liberalitas quum sacrorum antistitum, tum civium optimorum, quibus prima commendatio est studium religionis avitae cum patria caritate coniunctum: bene quippe mereri de cleri adolescentis institutione, id demum est bene de patria ipsa et praeclare mereri.—Hoc restat ut, quotquot in urbanum clericorum Lusitanorum Collegium adlegantur, ii studeant oblati a Deo beneficii amplitudinem pro merito aestimare: proinde, virtutis omnis quasi instituto certamine, iustam episcoporum civiumque suorum exspectationem atque Nostram alacres explere contendant. Cumulatami de ipsis percipiat laetitiam Lusitana ecclesia, cuius in fastis non pauci numerantur et vitae sanctimonia et doctrinae ornamentis et actuosa caritate ad imitationem insignes.

Volumus denique ut hae litterae Nostrae firmae rataeque uti sunt, ita in posterum permaneant, irritum et inane decernentes si quid a quopiam super his contigerit attentari; contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die 20 octobris anno 1900, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

LEO PP. XIII


*AAS, vol. XXXIII (1900-1901), pp. 286-289.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana