Index   Back Top Print

[ LA ]

LEO PP. XIII

LITTERAE APOSTOLICAE

LEONIS PP. XIII AD E.MUM CARD. SANCHA Y HERVAS,
DE CONCORDIA INTER HISPANOS FOVENDA,
NECNON DE COETIBUS DIOECESANIS CONDENDIS*

 

Dilecte Fili Noster, Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Quos nuper coetus Episcopi aliquot Hispaniarum, te praeside, Matriti celebrarunt ut opportunissima ad movendam apud vos catholicorum actionem praesidia animadverterent, de iis Nos certiores efficit dilectus Filius Noster a publicis negotiis. Has Nos congressiones libentiore quadam voluntate cognovimus, quippe professi saepe numero publiceque sumus nihil Nobis magis esse curae quam ut catholici in Hispania viri arctissima inter se concordia cohaereant. Illud enimvero laudati coetus perspicue demonstrant Hispanos Praesules non modo de concordiae necessitate Nobiscum consentire, verum etiam ad voluntatum coniunctionem in fidelibus restaurandam omni studio contendere. Quod sane complures Episcopi ad consilia conferenda convenerint, id esse fructus expers in christiana plebe non potest, eo praesertim ex capite quod suas cuique opiniones variasque de rebus minime necessariis sententias omnino abiiciendas esse suadeat, si prospicere Religionis rationibus, quae multum in praesens periclitantur, cum efficacitate velimus. Quamobrem vehementer optamus ut Hispaniae Episcopi constanti stabilique animo insistant denunciam palam ac publice servandam catholicis universis concordiam. Sequetur enim sine dubitatione ut pastoralia praescripta maiori populum virtute percellant, atque ea, quae animo spectatis, leviore negotio adipiscamini. Supradictis autem in conventibus prolatum a quibusdam consilium comperimus peculiares coetus in quaque dioecesi condendi, qui consociationi Matriti constitutae, tanquam capiti, congruat. Iam eiusmodi sententiam sapienter opportuneque conceptam laude persequi placet: valere namque posse censemus ad creandum stabiliendumque catholicorum omnium in Hispania consensum. Quare plane confidimus universos istius gentis Episcopos eidem consilio et opinione et re fore adstipulaturos. Huius tamen exequendi negotii, praescriptorumque decernendorum, quibus regendae consociationes erunt, praecipuas partes deberi tibi volumus, qui summum dignitatis locum in Hispaniae Episcopis obtines. Valde quidem Nobis et agendi studio, et rerum usu et fideli coniunctione commendaris: quo fit ut nullum ad haec incitamentum desideres. Modestiam vero tuam attollendam impellendamque arbitramur, idque libenter praestamus, enixe cohortantes ut magno erectoque animo operi tam claro praesis, hoc nihil dubitans eos tibi omnes adiumentum laturos qui dignitatis exsistunt socii. Quod si humanae conscius infirmitatis divinam requirendam opem ad laudatum facinus putas, Nos etiam adspirantem propitie Deum tibi deprecamur, auspicemque coelestium gratiarum Apostolicam Benedictionem tibi coeterisque Hispaniarum Episcopis ac fidelibus peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum die XXII Aprilis anno MCMIII, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

 

LEO PP. XIII

 

(1) Dilecto Filio Nostro
Cyriaco Mariae Tit. S. Petri in Monte Aureo
S. R. E. Presb. Card. Sancha y Hervas
Archiepiscopo Toletanorum.


*AAS, vol. XXXV (1902-03), pp. 707-708.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana