Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE, IN FORMA BREVIS,

IN SUPREMO*

SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII

QUIBUS ERIGITUR SEMINARIUM SS. AMBROSII ET CAROLI;
QUOD AD S. CAROLI IN URBE SEDEM HABET.

 

Ad perpetuam rei memoriam.

In supremo, quo fungimur, ministerio, nihil rei christianae opportunius, nihil Nobis expetendum magis censemus, quam ut iuvenes ex omni regione in sortem Domini vocati non sancta solum vitae disciplina, sed sincera etiam solidaque scientia instituantur, ut pro sui muneris ratione ubique lux mundi, sal terrae esse possint, bonumque illud fermentum, cuius virtus inter fideles ad rectam sentiendi vivendique rationem diffundatur.

Cum enim Ecclesia sit regnum a Christo Domino fundatum in salutem omni credenti, sit columna et fundamentum veritatis, oportet ut valida in ministris suis instrumenta habeat, quibus commode possit salutaria sua munera explere, et in fundamento veritatis ac iustitiae in quo ipsa constituta est, vicissim filios suos, omnesque accedentes ad se per ministerium sacrorum virorum stabili ratione ubique constituere. Quamobrem nunquam Nos curas Nostras in hoc opus conferre praetermisimus, ut nempe domicilia ecclesiasticae disciplinae solidaeque doctrinae Clericis non urbanis solum, sed etiam exterarum Dioecesium in hac Alma Urbe paterent, in qua Principis Apostolorum Cathedra posita est, purique fontes ad doctrinas hauriendas, Nobis vigilantibus, cuique parati sunt. Nostrique muneris omni tempore esse duximus iis domiciliis non modo liberalitate, sed auctoritate etiam praesto esse, ubi maturum tempus visum est, ut eis legitimo esse iure ad canonicam formam tribueremus.

Ex huiusmodi autem institutis studia Nostra hoc tempore merito postulat illud, quod olim Collegii nomine ad S. Caroli in Urbe excitatum, iuvenes Clericos Dioecesium Galliae Transpadanae seu Longobardicae quam vocant regionis, sacris disciplinis erudiendos excepit.

Hoc Collegium iam inde ab anno MDCCCLIV initium in Urbe habuit, felicemque Alumnorum proventum extulit, quibus Insubria merito laetata est; sed rerum publicarum conversiones, quae anno MCCCLXX in Urbe evenere, effecerunt ut, contubernio Alumnorum soluto, una simul Collegium ipsum esse desierit. Id Nos aegre admodum et moleste ferentes, ab exordiis Pontificatus Nostri cum Eduardo Borromeo illustris memoriae, S.R.E. Cardinali, Collegii patrono impense egimus, ut Alumnorum contubernio restituendo operam navaret, Nobisque placere demonstravimus si ea aedes non excipiendis solum ex Insubria Clericis, sed etiam Dioecesibus Italiae Superioris, nec non e Dioecesibus Mutinensis, Parmensis et Placentinae regionis universe pateret. Amplissimo quem diximus Viro curante, et divina adspirante benignitate factum est, ut die XXX Octobris anno MDCCCLXXVIII quo in loco Collegium fuerat, in eo sub auspiciis Sanctorum Coelitum Ambrosii et Caroli Mediolanensium Antistitum sacri Seminarii initia dedicata fuerint ex Clericis adlectis Dioecesium Italiae superae, qui opportunitate oblata fruituri in Urbem mature convenerant.

Cum haec initia prospere cessissent, novi Instituti rationibus et prosperitati Nos consulere cupientes, leges ei regendo descriptas et ad Nos allatas Auctoritate Nostra probavimus, spectatissimos viros disciplinae Seminarii et rei familiaris administrationi praeposuimus, laetumque solatium percepimus, compertum habentes, Alumnorum in virtute et doctrina progressus expectationi Nostrae respondere. Nunc vero dilectus Filius Noster Lucidus Maria S.R.E. Cardinalis Parocchi Noster in Urbe Vicarius, et Seminarii eiusdem Patronus, nec non Venerabiles Fratres Archiepiscopus titularis Nicomediensis et Archiepiscopus titularis Melitensis, Seminarii disciplinae et bonorum eius administrationi prae­positi, precibus ad Nos delatis postularunt, ut Clericalis Instituti, quod iam annorum undecim experientia commendat, stabilitati et incremento prospiceremus, eique iusti et legitimi Seminarii ius ad canonicas leges Auctoritate Nostra tribuere vellemus.

Nos itaque firma spe adducti faustis inceptis Deum incrementa daturum, precibus ad Nos oblatis annuendum censuimus, atque his litteris ad maiorem Dei gloriam, ad incrementum Catholicae Religionis, Seminarium, quod ad S. Caroli in Urbe sedem habet, excolendae Dioecesium Italiae superioris, et Mutinensis, Parmensis et Placentinae regionis Clericis, sub auspiciis Sanctorum Coelitum Ambrosii et Caroli, ac sub Nostra et Successorum Nostrorum auctoritate, erigimus et constituimus, atque eodem iure esse volumus, quo quae optimo et legitimo iure Clericorum Seminaria in Urbe sunt. Cum porro maxime interesse ad plenum perfectumque mentis ingeniique cultum putemus, ut qui in Seminarium cooptantur rite ponant fundamenta doctrinae, quibus positis, solidum deinde scientiae aedificium in suam et aliorum hominum utilitatem attollant, statuimus ut ii, emenso litterarum cursu, studiorum in Seminario initium a philosophicis disciplinis ducant, atque exinde rite instructi et comparati ad aliarum disciplinarum regiones progrediantur.

Quod si interdum contigerit ut iuvenes Clerici philosophicarum disciplinarum cursu iam perfuncti in Seminarium recipi cupiant, et iustas ob causas a communi praescripto solvi postulent, Seminarii Moderatoris munus erit de iis ad Nos et ad Successores Nostros referre, ut quod opportunum visum fuerit decernatur. Paternae autem benevolentiae Nostrae curas, quas Seminario rite constituendo contulimus, acres stimulos admoturas confidimus Seminarii Alumnis, ut virtutis et doctrinae laude in dies magis augeantur; quam ad laudem eos etiam impellere debet ea cogitatio, quod ad ministerium obeundum praesertim in ea regione vocantur, ubi Sacerdotalis virtutis vestigia, olim a Sanctis Coelitibus Ambrosio et Carolo impressa non leviter, sed fixa ad sempiternum rei Christianae bene gerendae exemplar fuere, et in qua fertilis campus, idemque amplissimus, ad benemerendum de Ecclesia patet.

Nec porro dubitamus quin Dioecesium Antistites, quarum Alumnis haec Ecclesiasticae disciplinae sedes in Urbe constituta est, libenter auctores sint praestantibus e sacra militia iuvenibus ut oblata opportunitate impigre utantur: simulque spe ducimur piorum virorum liberalitatem non defuturam ad novi Seminarii praesidium, fulgente praesertim maiorum exemplo, qui olim ad Collegii erectionem et tutelam illustria suae beneficentiae monumenta reliquerunt.

Omnia demum, quae hisce Litteris Nostris statuimus et declaravimus, rata ac firma uti sunt, ita in posterum esse volumus ac iubemus, irritum et inane futurum decernentes, si quid super his a quoquam contigerit attentari; contrariis quibuscumque non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris, die XV Decembris MDCCCXC. Pontificatus Nostri Anno Decimotertio.

 

M. Card. Ledóchowski


*A.S.S., vol. XXIV (1891-92), pp. 3-5..



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana