Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE IN FORMA BREVIS,

FELIX NAZARETHANA*

QUIBUS PRIVILEGIA ET INDULGENTIAE CONCEDANTUR

 

Felix Nazarethana Domus, in qua designatam Dei Matrem Angelo salutante, Verbum caro factum est, inter sacerrima christianae fidei monumenta habetur merito et colitur, idque complura illustrant Decessorum diplomata et acta, munera et privilegia. Quae, uti testantur ecclesiae fasti, simul ac in Italiam ad Picentes, benignissimo Dei consilio, mir  translata est atque in collibus Lauretanis ad venerandum patuit, in se continuo pia omnium vota et studia convertit tenuitque saeculorum decursu incensa. Commemorabile, quam frequentes undique magnificaeque peregrinationes sint eo loci deductae; quam splendide inaedificata ibidem Basilica, ornamentis artium sacrique cultus dignitate pernobilis; quam fauste circum, alter a velut Nazareth, urbs nova in Virginis tutela succreverit. Auxerunt religionem loci et adeuntium aluere fiduciam plurima eaque permagna publice ac privatim beneficia, quibus inde, tamquam ex perenni fonte, profusis, invocatum Mariae nomen ita Deus extollere consuevit, ut ibi quam praeclarissime eveniat de ipsa oraculum: Beatam me dicent omnes generationes. Quorum memor gratia beneficiorum, a summis aeque ac ab intimis industria amoris multiplici declarata, videre et laetari licet ut in coronam gloriae capiti eius pulcherrimam quotidie efflorescat. — Nobis autem, qui iampridem, in alma ipsa Domo venerabundi, divinae Matris sensimus beneficia, nunc eo vel gratius accidit, quod consilio praecipue et navitate egregia Venerabilis Fratris Episcopi Re - cinetensis et Lauretani, alacritas quaedam animis late incessit, ad sollemnia singularia in decembrem proximum apparenda, sexto nimirum excedente saeculo, quam thesaurus ille in sinu Ecclesiae depositus auspicatissime est. Compertum sane habemus de propositis operibusque propterea initis iamque munifica aemulatione provectis, eo praesertim ut Basilicae decor pristinus renovetur, amplificetur. Quibus Nos et adsimilibus rerum coeptis eorumque fautoribus laudem meritam impertientes, occasionem libenter capimus, ut religionem fidelium erga terrestre Familiae Sacrae domicilium peractaque in eo mysteria impensius excitemus. Intelligant omnes, Itali in primis, quale illud a Deo sit donum, et quanta, sive providentia ab indigno dominatu ereptum, sive caritatis significatione ipsis oblatum. In ea namque beatissima sede initia humanae salutis dedicata sunt, magno et admirabili mysterio Dei hominis facti, reconciliantis genus perditum Patri et instauranti omnia: quod quidem bonitatis tantae laetitiaeque mysterium materna Ecclesiae cur a ter quotidie rite admonet recolendum. In eiusdem tenuitate recessus illa domesticae vitae et coniunctionis exempla, spectaculum angelis, floruere, ad quae familias omnes revocare et componere haud semel Nosmetipsi, Consociatione quoque in eam rem instituta, studuimus. Ex eo ipso augustiore sacrario ingens divinae gratiae copia et vis sanctimoniae in Ecclesiam profluxit; ibique insignis Caelitum numerus virtutis eximiae flammas vel conceperunt primitus vel ad excellentium acuerunt. Quod igitur religiosissimis patribus extitit fidei decus et adiumentum, desiderium pietatis et gaudium, praesidium optimum divinae exorandae misericordiae, maneat ipsum aetati nostrae, maxime quum inclinatis omnibus perturba usque rebus, nusquam ei, nisi a religione, quaeri possit firmamentum certum et alie vatio. Per sacra vero saecularia Lauretana, quae incidunt opportuna, fideles universi, et suae ipsorum pietati et cohortationi Nostrae obtemperantes, gratam animorum laetitiam et summam spem Christo Domino sanctissimaeque Matri et Custodi providentissima quibus possint modis probare contendant; in quo omnibus Italos antecellere aequissimum est. Ita optato fiat, ut singularis pietatis suae singularia emolumenta et sibi suisque percipiant, et, quod potissime expetendum, impetrent Ecclesiae, temporibus conflictatae tam asperis. Iamvero Nobis, hac etiam de causa, et peculiari celebritate rei considerata, visum est rogationem eiusdem Venerabilis Fratris admittere, ut saecularia ipsa sollemni a muneribus sacrae indulgentiae augeamus extra ordinem et decoremus. — Itaque de omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, firmis integrisque manentibus privilegiis et gratiis a Decessoribus Nostris Basilicae Lauretanae tributis, Nos plenissimam peccatorum omnium indulgentiam et remissionem in forma Iubilaei concedimus iis omnibus Christifidelibus, qui intra spatium temporis quod est a dominica prima sacri Adventus huiusce anni ad dominicam inclusive Sanctissimae Trinitatis anni proximi, haec quae infra scripta sunt perfecerint. Basilicam Lauretanam ter adeant, vel diebus distinctis vel uno eodemque die, ibique aliquando pro libertate et exaltatione sanctae Matris Ecclesiae, pro pace et unitate populi christiani, pro conversione peccatorum, pias ad Deum preces, secundum mentem Nostram, effundant; iidem uno die esurialibus tantum cibis utentes ieiunent, praeter dies ieiunio simili ex praecepto Ecclesiae consecratos; praeter ea peccata sua rite confessi sanctissimum Eucharistiae Sacramentum suscipiant, atque eleemosynae nomine in pium aliquod opus quidquam conferant. Quam indulgentiam etiam animabus, quae Deo in caritate coniunctae ex hac vita migraverunt, per modum suffragii applicari posse tribuimus. Incolis autem utriusque dioecesis Lauretanae et Recinetensis, quicumque sint, qui iusta aliqua causa impediantur quominus iniuncta opera vel eorum aliqua praestent, indulgemus ut ea Confessarii in alia pietatis opera commutent, Iis vero qui adveniant peregre, idest a regionibus extra utramque ipsam dioecesim, indulgemus ut praescriptum ieiunium eadem suppleat peregrinatio. Facimus etiam potestatem Confessariis dispensandi super Communione cum pueris nondum ad eam admissis. Insuper Confessariis omnibus legitime approbatis, in utraque tantum memorat a dioecesi, hoc durante tempore et ad effectum Iubilaei lucrandi, omnes illas facultates largimur quas tribuimus per litteras Apostolicas Pontifices maximi, datas die XV mensis februarii an. MDCCCLXXIX, iis tamen omnibus exceptis, quae in eisdem litteris excepta sunt. Denique in spiritualem utilitatem universorum Christifidelium, eo ipso dumtaxat temporis spatio, concedimus omnibus et singulis, qui Litanias Lauretanas pie recitaverint, indulgentiam septennii semel in die; plenariam vero iis, qui easdem pie recitaverint quotidie per mensem, modo sint rite confessi et sacra Communione refecti, ceterisque de more conditionibus expletis: item concesso, ut hae quoque indulgentiae in suffragium cedant animabus purgatorio igni addictis. Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constituta e munitis, eadem prorsus adhibeatur fides quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae.

Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die XXIII Ianuarii anno MDCCCXCIV Pontificatus Nostri XVI.

 

Pro Domino CARD. SERAFINI

NICOLAUS MARINI Substitutus


*A.S.S., vol. XXVI (1893-94), pp. 440-443.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana