Index   Back Top Print

[ LA ]

BULLA

AD UNIVERSAM*

qua fundatur Dioecesis Luganensis in Helvetia

LEO EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Ad universam catholicam Ecclesiam Romanus Pontifex, quem constituit Dominus super familiam suam èx debito apostolici ministerii paternam sollicitudinem sedulo dirigens, interdum nonnulla disponit, quae commissarum sibi animarum aptiori directioni, earumque spirituali bono ac utilitati in Domino existimat salubrius profutura. Sane ardua et multis difficultatibus implexa spiritualium rerum ordinatio in Helvético Ticini pago quam iamdiu Apostolica Sedes urgebat, non minus in religionis provectum et utilitatem animarum, quam ut per regularis ecclesiastici regiminis constitutionem haec perennis fieret et solida, id divinae providentiae Nostris curis concedere placuit per solemnem conventionem habitam die decima sexta mensis Martii proxime elapsi inter Legatum Apostolicae Sedis venerabilem Fratrem Nostrum Dominicum Ferrata archiepiscopum titularem Thessalonicen. et Nuntium Apostolicum Bruxellensem, et Legatos supremi Consilii Foederalis Helvetici, et deinde solemniter ratam habitam et subscriptam ex parte supremi Consilii Foederalis Helvetici die quarta insequentis Iulii a dilecto Filio Nostro VicePraeside eiusdem Consilii Foederalis Helvetici, et a Confoederationis Cancellario; ex parte autem Sanctae Sedis per Nos ipsos die decima tertia eiusdem Mensis. Quoniam vero propitius difficilis huius compositionis exitus magna ex parte tribuendus est ingenuae illi amicae et pronae animi comparationi, qua supremum Helveticum Consilium ad rem agendam accessit, id ultro paternum Nostrum amorem studiumque erga Helveticos magis magisque succendit. Et nova praeterea iucunditate conspersit eventum religiosa pietas dilectarum pariter filiorum Metropolitani Mediolanensis templi Canonicorum, qui spiritualem utilitatem Ticinensis populi praeferentes proprii honorificis iuribus, submoturi quamcumque a re perficienda dubitationem, non modo dum agi coepit de nova Ticini Dioecesi constituenda, nihil protulerint de iure, quo ab aliquot saeculis paciñce utebantur, uti Comites trium Ticini Vallium, providendi quinquaginta quatuor ex illis paroeciis et conferendi alia quoque ecclesiastica beneficia; sed imo postea et verbis et scriptis omnia haec cura sua diserte abdicarunt. Omni itaque difficultate remota, cunctis quae in huiusmodi negotiis sunt animadvertenda rite perpensis, maiori Ticinensis Pagi animarum utilitati ac commodo quantum in Nobis est providere volentes, nec non omnes et singulos quibus praesentes Nostrae litterae favent a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, si quibus quomodolibet innodati existunt, ad effectum praesentium tantum consequendum harum serie absolventes et absolutos fore censentes, ad rem iuxta conventa perficiendam Motu proprio et ex certa scientia ac de Apostolicae potestatis plenitudine, haec quae sequuntur decernimus ac primo quidem Parochialem et Collegialem Luganen. a Sancto Laurentio nuncupatam Apostolica auctoritate in Cathedralem perpetuo erigimus, atque uti talem declaramus, ita ut ipsa ex nunc deinceps Cathedralis nuncupetur, atque omnibus propterea et singulis fruatur honoribus, praerogativis, iuribus, privilegiis, gratiis, indultis, ceterisque quibus ex iure communi gaudet Basileensis Ecclesia. In praedicta igitur Sancti Laurentii Ecclesia constituimus et perpetuo fundamus Sedem et Cathedram Episcopales pro uno Antistite Episcopali caractère insignito, quii utpote Administrator apostolicus Sanctae Sedis ei immediate subiectus, Ticinensem Pagum moderabitur universum, iis tantum demptis, si qui sint, qui peculiari gaudeant exemptione. Spirituali idcirco eius ditioni subiicimus biscentum quadraginta duas Paroecias, quibus nunc constat Pagus ipse, et e quibus centum sexaginta duae proprium habent inamovibilem Parochum, ceterae vero quae amovibilibus sacerdotibus sint commissae, vice-parochiarum nomine designantur, quamvis in ipsis quoque omnia parochialia munia exerceantur. Porro Luganensis apostolicus Administrator ab Apostolica Sede erit eligendus, collato consilio cum Basileensi Episcopo, e Sacerdotibus Luganensi iurisdictioni subiectis; sartis ceteroquin manentibus quae de Luganensium participatione ad electionem Episcopi Basileensis in conventione diei decimae sextae mensis Martii anni Domini millesimi octingentesimi octogesimi octavi statuta fuerunt, si id eis quorum interest placuerit. Nunc tamen Administrator Apostolicus ille remaneat, qui ad huiusmodi munus ab eadem Apostolica Sede die vigesima mensis septembris proxime praeteriti anni Domini millesimi octingentesimi octogesimi septimi fuit deputatus, venerabilis nempe Frater Noster Vincentius Molo Episcopus titularis Callipolitan. Luganensem autem Cathedram sic erectam et constitutam, servata plena paritate iurium, Cathedrali Basileensi Ecclesiae perpetuo pariter iungimus atque unimus; eiusque Ordinarius proinde Episcopi Basileensis et Luganensis utetur titulo. Ceterum sartum tectumque manere volumus quartum articulum conventionis diei primae mensis Septembris anni Domini millesimi octingentesimi octogesimi quarti. Cum autem Ticinensis Pagus peculiaris suae administrationis sumptibus consulat ipsum propterea onere quidquam contribuendi sive in mensam Ordinarii Dioecesani, sive in sumptus generalis administrationis dioecesis volumus esse solutum. Dicta vero, sic ut praefertur, iuncta et unita Cathedralis Ecclesia Luganensis, extran eam semper se exhibebit moderamini dioecesis Basileensis, eo tantum iure excepto, de quo superius quum agitur de participatione ad electionem Basileensis Antistitis mentio fuit facta. Traductio quoque ad rem et plena praesentis Conventionis applicatio non suberant extensioni dispositionum Conventionis diei vigesimae sextae mensis Martii anni Domini millesimi octingentesimi vigesimi octavi, ut supra eodem loco praevisae, nec usui facultatis inde manantis. Iamvero ad dotem praefatae apostolicae Administrationis quod attinet, eam constituent francorum millia non minus decem et septem, e quibus duodecim millia ipsi Administratori tribuentur, reliqua quinque millia insumentur in erectione cathedrarum theologiae et philosophiae ad excolendos iis disciplinis Clericos, non minus Romani quam Ambrosiani ritus, iuxta articulum quartum Conventionis diei vigesimae tertiae mensis Septembris eiusdem anni Domini millesimi octingentesimi octogesimi quarti. Vacante autem administratoria Sede, quidquid interim proventus ad ipsam Administrationem spectantis cumulabitur, id omne in duas aequales partes divisum, tribuetur novo Administratori et Vicario Capitulari. Porro Luganensis Apostolicus Administrator religionem Catholicam apostolicam Romanam sartam tectamque studiose servare atque tueri satagat iis cum iuribus et praerogativis, quibus ex divina canonicaque sanctione ipsa utitur et fruitur: diligentissime cavebit, ne quocumque modo irrepant, aut vulgentur errores adversi puntati fidei et moribus perniciosi. Ipse vero cum suo Clero et populo et cum Apostolica Sancta Sede communionem habebit nullis obnoxiam impedimentis, nullisque illaqueatam difficultatibus. Liberum insuper erit eidem apostolico Administratori Vicarios, consiliarios, et adiutores administrationis suae constituere viros ecclesiasticos, quos ad sacra ministeria idoneos censuerit; sicuti etiam assumere, ac ad statum clericalem et sacros ordines, secundum ecclesiasticos canones promovere, quos necessarios aut utiles suae dioecesis iudicaverit, et e converso quos indignos putaverit a susceptione ordinum arcere. Eius erit praeterea publicas preces indicere aliaque pia opera, cum id bonum Ecclesiae, aut status populive postulet; sacras pariter supplicationes et peregrinationes decernere, funera aliasque sacras functiones, servatis quoad omnia canonicis praescriptionibus moderari; Synodum convocare et celebrare, eiusque acta vulgare. In proprio insuper Cathedrali templo apostolicum Luganensem Administratorem Cathedrale habere volumus Capitulum cum suis arca, mensa, sigillo ceterisque cathedralibus et pontificalibus insigniis, praerogativis, honoribus, praeeminentiis itemque cum omnibus iuribus Cathedralium Ecclesiarum propriis, quibus Basileensis Episcopus sua in Cathedrali communi ex iure utitur et gaudet. Quoniam igitur memoratum collegiale et parochiale Sancti Laurentii templum ad Cathedralitatis honorem et fastigium, ut supra evectum est, Collegium quoque Canonicorum ei deserviens ad Capituli Cathedralis fastigium eadem apostolica auctoritate perpetuo extollimus. In eo propterea, praeter theologalem praebendam, quae iam extat, ad exponendam populo catholicam doctrinam, poenitentiariam quoque addici mandamus, iuxta ecclesiastica praescripta, animabus fidelium expiandis. Supradictum vero Capitulum, uti in praesentiarum, decem constabit Canonicis residentialibus, e quibus quinque animarum cura sint onerati, quinque eo onere liberi, manente semper animarum cura penes Capitulum; omnesque pari iure et suffragio utentur in actis Capitularibus. Sicuti autem apostolici Administratoris dotem constituunt duodecim francorum millia, uti superius est enunciatum, sic Capituli praedicti dotem constituent octo francorum millia, e quibus tamen inaequaliter, iuxta consuetudinem partitis, differentiae a nongentis quinquaginta franchis ad septingentos ascendunt. Cum vero videatur dictae Ecclesiae in Cathedralem, ut praefertur erectae, decus exposcere, ut maior habeatur in templo Canonicorum numerus, eique rei obstet inopia Cleri, quae non patitur continuam complurium Sacerdotum eodem in loco commorationem ; hinc Nos freti more, qui asseritur in Helvetia receptus, adciscendi Capitulis presbyteros alibi commorantes, communicandique cum iis iura et privilegia residentium, hinc eidem apostolico Administratori potestatem facimus addendi memorato Capitulo Cathedrali octo ex hisce Canonicis Ornamentariis, quos dicunt extra residentes, cum communicatione iurium et privilegiorum. Et quoniam unumquodque Capitulum suas habere solet constitutiones et ordinationes hinc eidem Capitulo, in Cathedrali erecto, licentiam pariter impertimur et facultatem eas sibi concinnandi, servata norma apostolicarum Constitutionum et Concilii Tridentini; hae tamen apostolici Administrationis iudicio et examini erunt subiiciendae, nullamque legis vim poterunt habere, nisi prius ab eo approbatae fuerint atque sancitae. Ad distributiones chorales vero quod spectat, istae, prout statuta iura decernunt, erunt faciendae. Ceterum quoad minora Canonicorum Collegia—Bedinzona — Locamo—Balerna — et Agno—nihil esse innovandum declaramus. Porro idoneorum Parochorum electio et canonica institutio, servatis de iure servandis, apostolico Luganensi Administratori libera manebit. Verum cum earum dos adeo sit exigua, ut additis etiam obventionibus, vix ad mille et quingentos francos pertingere valeat, Administratorem ipsum enixe adhortamur, ut nihil sibi reliquum faciat, quo vel a Ticinensi Pago, vel ab aliis ad quos spectat ulterius aliquod subsidium ipsis valeat impetrare. Ad seminarium quod refert, duo in praesens iam habentur; alterum nempe Lugani a Sancto Carolo nuncupatum, cui a Ticinensi Gubernio, uti superius dictum est, quinque francorum millia addicta sunt pro erectione cathedrarum philosophiae ac theologiae, ad excolendos alumnos, sive Romani ritus, sive Ambrosiani, iis in disciplinis: quae profecto si iuxta Doctoris Angelici mentem studiose tradantur, nequibunt uberem fructum non afferre. Alterum autem habetur Pollegii cuius reditus francos vix quingentos attingit; quibus accedunt alii mille biscentum franchi constituti a Ticinensi Gubernio e sex millibus fructuum debitorum pro bonis fisco addictis anno Domini millesimo octingentesimo quinquagesimo primo, et nondum redditis; ita ut mille et septingenti franchi dumtaxat Seminarii dotem constituant: reliquos vero quatuor millia et octingentos francos fructuum alendis et excolendis sexdecim adolescentibus a prima gymnasiali ad completum theologiae curriculum volumus esse deputatos: quod sane utrique simul suffragatur seminario. Habentur demum et alii novem Alumnatus pensione ditati tercentum, vel tercentum quinquaginta francorum singuli; ac, si ageretur de excolendo aliquo nobili adolescente Asconense, e Pontificio Seminario Asconae pensio necessaria peti posset. His insuper addendi sunt duo Alumnatus, Helvetici nuncupati, in archiepiscopali mediolanensi seminario concessi, in Ticini subsidium, nec non duo in Collegio Urbano Romae concessi ab Apostolica Sede, petente defuncto Episcopo bo: me: Eugenio Lâchât. Egregii insuper et numquam satis laudati huius Praesulis cura sibi et Apostolicae administrationi comparata fuit domus in Via Nassa numero quatuor centum quatuor distincta, ibique apostolicus Luganensis Administrator commorabitur cum sua Curia, seu officiis ad ipsam spectantibus; quae si ampliationem exposcant, eam paratam habebunt in contiguis domibus ad eandem apostolicam Administrationem pertinentibus, quae huius aedem cum seminario coniungunt. Quod vero in primis urget animum Nostrum, est, ut catholicae iuventutis institutio in universis scholis sive publicis, sive privatis ad catholicae doctrinae normam accurate exigatur: apostolicus idcirco Administrator sui pastoralis officii auctoritate religiosam iuventutisinstitutionem ita moderetur in omnibus instructionis locis, ut numquam in cuiuslibet disciplinae traditione quidpiam subrepat catholicae religioni morumque honestati adversum. In iuventute catholica instituenda propterea nonnisi viri catholici in professores, seu magistros nominentur; at quoniam in Iudi magistro non minus necessaria est fidei quam morum honestas, quicumque in alterutro claudicare comperiatur, amoveatur. Libri quoque ad tradendam instructionem religiosam idonei ab ipsa apostolico Administratore proponentur. Quod si hisce curis non obstantibus, nondum satis provisum esse alicui scholae videatur, memoratus apostolicus Administrator virum ecclesiasticum qui discipulis cathechismum tradat, libere constituet. Ceterum ad apostolicae Administrationis et piarum institutionum conservationem statutum volumus, ut non modo apostolica Administratio praedicta, Ecclesia Cathedralis, Capitulum, Curia, Paroeciae, Seminaria, sed etiam singula eiusdem Administrationis ecclesiastica et religiosa instituta, corporationes, piae sodalitates sive iam existentes, sive futurae servent libereque et valide propugnent tum legitimam possessionem bonorum suorum quorumcumque, tum etiam plenam potestatem plenumque ius libere acquirendi fruendi et administrandi bona, reditus, donationes legitime oblatas et obvenientes. Nullam vero eorum suppressionem, vel unionem, aut alienationem neri posse decernimus absque Sedis Apostolicae auctoritatis interventu, salvis facultatibus a Sacro Tridentino Concilio Episcopis tributis. Quod si novae huius apostolicae Administrationis bonum, aut utilitas aliquam postulaverit circumscriptionem aut detractionem, nulla etiam attributa territoriali compensatione, id collatis cum Gubernio consiliis Apostolicae Sedi liberum manebit. Insuper si in ista nova Apostolica Administratione ignota quaevis vel inopinata difficultas exurgat quoad res, iura et personas ecclesiasticas, de qua nihil constitutum sit in praesenti conventione cum Gubernio, id iuxta Canonum praxim deferendum erit ad Sedem Apostolicam, cuius erit rem declarare, emendare, vel, collatis cum eodem Gubernio consiliis, componere. Denique canonicam taxam in singulis litterarum Apostolicarum solemnium expeditionibus, quotiescumque novus Administrator erit praeflciendus, habita etiam indulgentius peculiarium circumstantiarum ratione, in aureis florenis de Camera biscentum constituimus, atque ita in libris Camerae Apostolicae, sacrique Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Collegii ad perpetuam rei memoriam inscribi praecipimus. Ne autem quoad Paroecias et Vice-Parochias Pagi Ticinensis Apostolicae Administrationi ut praefertur subiectas, quae generalibus tantum verbis superius enunciatae fuerunt, ab arbitraria latina versione nominum aliqua induci possit ambiguitas, eas nominatim hic inferius enumeramus servata vulgari singularum enunciatione: unicuique propterea aduciendo designationem Vicariatus ad quem singulae pertinent, ac servata distinctione Paroeciarum inamovibili parocho commissarum, ac earum quae sacerdoti amovibili creditae sunt, quaeque idcirco Vice-Parochiae nuncupantur. Paroeciae itaque quae inamovibili gaudent rectore hae sunt ...

His igitur sic constitutis, decernimus praesentes litteras, et in eis contenta quaecumque semper et perpetuo valida et efficacia existere ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, nec non ullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, aut quolibet alio defectu notari, impugnari, invalidari, in ius, vel controversiam vocari, aut adversus illas quodcumque iuris, vel facti, aut gratiae vel iustitiae remedium impetrari, neque illas sub quibusvis similium, vel dissimilium gratiarum revocationibus, suspensionibus, limitationibus, derogationibus, aut aliis contrariis dispositionibus per Nos et Successores Nostros Romanos Pontifices, ac Sedem Apostolicam praefatam sub quibuscumque tenoribus et formis ac cum quibusvis clausulis et decretis etiam Motu simili etiam ex certa scientia, etiam consistorialiter pro tempore factis et faciendis comprehendi, aut comprehensas ullo modo censeri, sed semper ab illis excipi, et quoties illae emanabunt, toties in pristinum et validissimum statum restitutas, repositas et plenarie reintegratas, ac de novo etiam sub quacumque data posteriori quandocumque eligenda concessas esse et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ita ab omnibus censeri, sicque et non alias per quoscumque iudices ordinarios, vel delegatos quavis auctoritate fungentes, vel dignitate fulgentes etiam causarum Palatii Apostolici Auditores ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales etiam de Latere Legatos, Vice-Legatos dicta eque Sedis Nuncios sublata est eis et cuilibet eorum quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate iudicari et definiri debere, ac irritum etiam et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Quocirca ut haec omnia a Nobis superius statuta plenum sortiantur effectum atque rite et exacte conficiantur, memorato venerabili Fratri Nostro Vincentio Molo hodierno apostolico administratori per praesentes committimus et mandamus ut ipse ad praemissorum omnium et singulorum exequutionem procedat, et non alias. Non obstantibus Nostris ac Cancellariae Apostolicae Regulis — De iure quaesito non tollendo — ac—De unionibus ad partes committendis vocatis quorum interest — aliisque etiam in synodalibus, provincialibus, generalibus, universalibusque Conciliis editis vel edendis specialibus, vel generalibus Constitutionibus et Ordinationibus apostolicis, privilegiis quoque, indultis, ac litteris Apostolicis quibusvis superioribus et personis, in genere, vel in specie, aut alias in contrarium praemissorum quomodolibet forsan concessis, approbatis, confirmatis et innovatis, quibus, omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua, non autem per clausulas generales idem importantes mentio, aut quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores huiusmodi, ac si de verbo ad verbum nil penitus omisso et forma in illis tradita observata inserti forent, eisdem praesentibus pro plene et sufficienter expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, latissime et plenissime ac specialiter et expresse ad effectum praesentium et validitatis omnium et singulorum praemissorum pro hac vice dumtaxat, Motu, scientia et potestatis plenitudine paribus harum quoque serie derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem quod idem Vincentius Episcopus et Administrator intra duos menses ab expleta praesentium litterarum exequutione authenticum exemplar quorumvis decretorum quae ad hoc opus feliciter perficiendum lata fuerint, ad Congregationem venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium rebus consistorialibus praepositam transmittere teneatur, ut ea in Archivio eiusdem Congregationis ad perpetuam rei memoriam custodiantur. Volumus etiam quod praesentium Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo alicuius personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis eadem prorsus adhibeatur fides in iudicio et extra illud, quae iisdem praesentibus adhiberetur, si originaliter forent exhibitae vel ostensae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae absolutionis, erectionis, declarationis, constitutionis, fundationis, adiunctionis, unionis, electionis, praecepti, facultatis, impertitionis, declarationis, statuti, constitutionis, iussi, mandati, derogationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo octogesimo octavo, Septimo Idus Septembris, Pontificatus Nostri anno undecimo.


*A.A.S., vol. XXII (1889-90), n. 6, pp. 449-457.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana