Index   Back Top Print

[ LA ]

EPISTOLA SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII
AD ARCHIEPISCOPUM TURONENSEM; QUA NONNULLI
EPHEMERIDUM AUCTORES MONENTUR DE OBSERVANTIA
EPISCOPIS DEBITA, CEU GREGIS FIDELIUM PASTORIBUS*

 

Est sane molestum et grave, adhibere severius eos, qui loco filiorum diligantur: id tamen vel inviti quandoque faciant oportet, qui aliorum salutem procurare ac tueri sancte debent. Multoque severitatis tunc est necessitas maior, cum non sine causa metuitur ne et graviora fiant incommoda productione temporis, et latius ad offensionem bonorum fluant.

Tales te causae videntur, venerabilis frater, nuper impulisse, ut pro potestate in scriptum quoddam animadverteres, sane reprehendendum, quod esset in sacram episcoporum auctoritatem iniuriosum, neque unum aliquem ex eis carperet, sed plurimos: quorum agendi regendique ratio sic erat acri descripta stilo et prope in iudicium vocata, quasi maximis sanctisque muneribus defuissent.— Profecto non est ullo modo ferendum, laicos homines, professione catholicos, palam in diariorum paginis tantum sibi arrogare, ut licere putent et contendant, de personis quibuslibet, non exceptis episcopis, liberrime, prout visum fuerit iudicare et eloqui: in rebus omnibus, nisi quae fidem divinam attingant, ita sentire uti libeat, et suo quemque arbitratu agere. — In hac causa nihil esse potest, venerabilis frater, cur de assensione et approbatione Nostra dubites. Muneris enim Nostri maxime est vigilare et conniti, ut divina episcoporum potestas omnino incolumis atque inviolata consistat. Nostrum est pariter imperare et efficere, ut ea ubique honore vigeat suo, neve quidquam a catholicis iustae obtemperationis et reverentiae ulla in parte desideret. Divinum quippe aedificium, quod est Ecclesia, verissime nititur, tamquam in fundamento conspicuo, primum quidem in Petro et successoribus eius, proxime in Apostolis et successoribus Apostolorum episcopis: quos qui audit vel spernit, is perinde facit ac si audiat vel spernat Christum Dominum. Ex episcopis constat pars Ecclesiae longe augustissima, quae nimirum docet ac regit homines iure divino: ob eamque rem quicumque eis resistat, vel dicto audientem esse pertinaciter recuset, ille ab Ecclesia longius recedit (Matth, XIII, 17). — Neque vero continenda obtemperatio est, quasi finibus, in rebus ad fidem christianam pertinentibus, sed multo amplius proferenda, videlicet ad res omnes, quascumque episcopalis potestas complectitur. Sunt illi quidem in populo christiano fidei sanctae magistri, at praesunt etiam tamquam rectores et duces, atque ita praesunt, ut de hominum salute, quos habent a Deo creditos, ipsi Deo ratio sit ab illis aliquando reddenda. Unde existit illa Pauli Apostoli ad christianos hortatio: obedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri (Heb. XIII, 17). — Liquet enimvero et perspicuum est, duplicem hominum esse in Ecclesia ordinem, alterum ab altero natura sua distinctum, pastores et gregem, id est rectores et multitudinem. Prioris ordinis munus est docere, gubernare, moderari vitae disciplinam, praecepta dare: alterius vero officium subesse, obsequi, praecepta sequi, honorem adhibere.

Quod si, qui subesse debent, partes eorum qui sunt superioris ordinis sumant, illi non modo temere et iniuria faciunt, sed, quantum in ipsis est, ordinem ab auctore Ecclesiae Deo providentissime constitutum funditus pervertunt. — Si vero forte quisquam in ipso episcoporum ordine reperiatur, non suae satid memor dignitatis, qui religionem officii aliqua ex parte videatur deseruisse, nihil ipsi ob eam causam de potestate sua decederet; et quamdiu communionem cum romano Pontifice retinuerit, profecto ex eius ditione liceret nemini observantiam in eum atque obedientiam minuere. Contra inquirere in acta episcoporum, eaque redarguere, nullo modo attinet ad privatos: verum ad eos dumtaxat attinet, qui sacro in ordine illis potestate antecedunt, praecipue ad Pontificem maximum, quippe cui Christus non agnos modo, sed oves, quotquot ubique sunt, ad pascendum commiserit. Ut summum, in gravi aliqua conquerendi materia, concessum est rem totam ad Pontificem romanum, deferre; id tamen caute moderateque; quemadmodum studium suadet communis boni, non clamitando aut obiurgando, quibus modis dissidia verius offensionesque gignuntur, aut certe augentur.

Ista rerum capita, quae potissima sunt, nec convelli queunt, qui Ecclesiae regimen in magnam confusionem perturbationemque compellatur, non semel Nos commemorare habuimus et inculcare. Satis loquuntur et epistola ad legatum Nostrum in Gallia a te iterum commode evulgata, et aliae subinde ad archiepiscopum parisiensem, ad episcopos Belgii, ad nonnullos ex Italia, binaeque litterae Encyclicae ad episcopos tum Galliae, tum Hispaniae. Hunc ea ipsa documenta rursus commemoramus, rursus inculcamus, spe magna freti, fore quidem ex admonitione et auctoritate Nostra ut animorum motus apud vos per hos dies excitati resideant, confirmentur omnes et conquiescant in fide, in obsequio, in iusta debitaque eorum verecundia, qui sunt sacrae potestatis in Ecclesia compotes. — A quibus profecto officiis non ii solum putandi sunt declinare, qui rectorum auctoritatem aperta fronte repudient, sed ii non minus, qui adversentur et repugnent callide tergiversando et obliquis dissimulatisque consiliis. Obedientiae vera et non fucata virtus non est contenta verbis, sed in animo potissimum et voluntate consistit. — Quoniam vero culpa agitur certae cuiusdam ephemeridis, facere nequaquam possumus quin auctoribus ephemeridum catholicis iterum praecipiamus, ut documenta et praescripta, quorum supra est facta mentio, uti leges sanctas vereantur, neque ab eis ullo pacto discedant. Iidem praeterea hoc in animis persuasum habeant et defixum, se nimirum, si usquam praeterire illud propositum et iudicio suo indulgere non dubitent, sive praeiudicando quod Apostolica Sedes nondum censuerit, sive auctoritatem episcoporum laedendo, sibique eam arrogando quam habere non possunt, frustra omnino confidere, germanam catholici nominis laudem retinere, aut ullo modo prodesse causae sanctissimae nobilissimaeque posse, quam tuendam ornandamque susceperunt. — Iam vero hoc Nos summopere optantes, ut ad sanitatem redeant quicumque erraverint, et obsequium sacrorum antistitum in omnium animis penitus inhaereat, apostolicam benedictionem, tibi, venerabilis frater, cunctoque clero et populo tuo, paternae benevolentiae et caritatis testem, in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die 17 Decembris Anno 1888 Pontificatus Nostri Undecimo.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXI (1888), pp. 321-323.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana