Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERA E SSMI D. N. LEONIS XIII
AD EMINENTISSIMUM CARDINALEM LAVIGERIE,
ARCHIEP. CARTHAGINENSEM ET ALGERIENSEM,
OCCASIONE QUA AGMEN MISSIONARIORUM IN PENITIORES
AFRICAE PARTES PROFECTUM EST*

Dilecto Filio Nostro Carolo Martiali Tit. S. Agnete extra moenia,
S. R.E. Presbytero Cardinali Allemand Lavigerie Archiepiscopo Carthaginiensi et Algeriensi

LEO PP. XIII

 

Dilecte Fili Noster salutem et Apostolicam Benedictionem.

Mirifice delectati sumus litteris quas adiunctas misisti orationi, gravi sane et flexanimae, qua die natali Principum Apostolorum alloquutus es Missionariorum Algeriensium agmen quod in penitiores Africae partes erat profecturum. Eo suavius autem ea scriptione affecti sumus quo clarius liquebat in melius progredi, licet inter magnas asperitates rerum, opus eorum qui humaniore cultu Africae gentes expolire contendunt; quod opus, ceu probe nosti, singulari favore complectimur et parati sumus adiuvare pro viribus. Quare plurimas habemus gratias providentiae summi Dei, quae cum magnanimos excitat lectosque viros qui sese huic nobili operi addicunt, tum evangelico eorum ministerio virtutem dat et incrementa cum laeta fructuum ubertate. Illustria plane et auditu iucunda sunt haec Missionariorum studia, qui primaevos Evangelii praecones aemulantes petere gestiunt interioris Africae latebras inexploratas, queis nulla lux adhuc affulsit, ut eas collustrent lumine revelationis gloriae Iesu Christi; ast illud iucundius quod Principes barbararum gentium prompte fidem christianam amplexi supplices poscant auctiorem operariorum numerum quo celerius in suis regionibus propagetur regnum Dei. Dum vero in hisce divinae providentiae benefacta agnoscimus, non minus illam miramur in eo studio quo Rectores populorum qui in Europa sunt, validis quibus pollent viribus, humanitatis causam tueri contendunt in Africa. Insigne huius studii argumentum praebuit solemnis conventus nuper Bruxellis habitus in quo iidem Rectores per legatos suos causae illius cui favemus tantopere suscepere patrocinium. Ibi enim summo coeuntium consensu ea sunt constituta quae maxime conferre videbantur ad avertendam perniciem quae Africae infertur ex cupiditate complurium, qui humano nomine indigni, saevitia et astu barbarico exercent Nigritarum commercium, qui et ipsi imaginem praeseferunt Creatoris Dei, et communis naturae participes aequo iure cum ceteris hominibus censendi sunt. Praeclara haec studia Virorum Principum qui gentibus Europae praesunt meritis laudibus gratique animi sensibus prosequimur; proinde eorum consiliis cum faustos ac plenos adprecamur exitus, tum obsecundare impense adnitemur, nec quidquam missum fiet a Nobis ut Africa universa iis utatur legibus moribusque qui humani generis a Christo redempti dignitati respondeant.

Ceterum curas praecipuas eo conferamus oportet ut maxima sit frequentia Virorum Apostolicorum qui in eas regiones effundant Evangelii lucem, qua in re summo Nobis usui est singularis zelus tuus et sedulitas impigra. Namque etsi plures rationes ac praesidia suppetant, quorum cuique sua vis inest et opportunitas ad Afrorum victum excolendum, nihil tamen praestabilius magisque congruens huius incepti naturae et evangelii spiritui quam copiosa immissio praeconum veritatis, qui legionis instar impavidae aggrediantur opus, prout superioris experientia temporis edocet rerumque bene gestarum recens memoria. Scilicet Christi miles sacras obiturus missiones nulla quaestus aut gloriae cupiditate illectus pergit, sed sola excitus voce apellantis Dei, apteque eius gratia comparatus ut nullas timeat fortunae minas. Hic ea caritate incensus qua urgebatur Filius Dei ut se pro salute humani generis immolaret, domum ac patriam deserit ut alio nullo occupatus affectu praenobili et divino sese addicat ministerio cui vires suas vitamque devoveat. Quare mirandum non est si heroica virtus virorum huiusmodi, qui appetitiones carnis assuevere spiritui subigere, ea valeat iterare prodigia per quae Spiritus Domini, docentibus Apostolis, renovavit faciem terrae, et in populos sedentes in tenebris effudit lumen fidei nunquam defecturum. Itaque vehementer optamus ac supplices a Deo petimus ut, saeviente licet improborum odio adversus clerum et religiosas sodalitates, quamplurimi existant Apostolici viri qui acti spiritu Christi in Africam terram late serant verbum Dei, illamqua profuso rigatam sanguine, si opus sit, nedum sudore fecundent. Sane quibus in locis verendum redemptionis signum elatum fuerit, ibi cito iuxta lignum crucis florebit civilis cultus omnesque politioris humanitatis artes. Neque vero ambigimus quin Tu, Dilecte Fili Noster, hortatui Nostro obsequens tuique sacerdotalis animi motibus, alacri studio et industria instare pergas huic operi, cui Nos Decessorum Nostrorum exempla sequuti, quamvis pressi rebus adversis multisque obnoxii periculis, praecipuas adhibemus curas Apostolici ministerii. Demum Te latere nolumus voluptatem quam cepimus audito consilio inito ab ea societate quae Africanam servitutem oppugnat, ut certamen instituatur virorum ingenio et doctrina praestantium, in quo praemio donetur auctor operis quod aptius prae ceteris censeatur effecturum, ut Nigritarum mancipatio et servitus humani generis odio et suffragiis damnata penitus deleatur. Hinc ultro Tibi roganti annuimus ut in eo praemio tribuendo ita Nostri nominis mentio fiat ut ea res Nobis probatissima appareat. At vero quamvis omnis huiusmodi cura et industria multa sit laude digna, quippe eo spectat ut inflammentur hominum studia et consocientur voluntates ad inceptum peragendum aeque arduum ac salutare, summa tamen spes rei prospere gerendae locanda est in ope caelestis gratiae, quae eo praesentior operantibus aderit quo enixius et constantius effusis precibus exposcetur. Auspicem interea divinae huius opis et paternae benevolentiae testem Apostolicam Benedictionem Tibi, dilecte Fili Noster, simulque Clero et fidelibus tuae vigilantiae concreditis peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae Apud S. Petrum die XVII Iulii anno MDCCCXC. Pontificatus Nostri decimo tertio.

 

 


*ASS, vol. XXIII (1890-1891), pp. 3-5.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana