Index   Back Top Print

[ LA ]

BREVE QUO CONCEDITUR INDULGENTIA TOTIES QUOTIES
ORDINI CARMELITANO PRO DIE FESTI B. V. M. DE MONTE CARMELO*

LEO PP. XIII

Ad perpetuam rei memoriam

 

Quo magis fidelium erga Beatam Virginem Karmelitidem devotio augescat et pietas, unde eorum animis uberrimi et salutiferi fructus derivare possunt, piae postulationi Dilecti Filii Aloisii Mariae Galli, summi Moderatoris Ordinis B. M. V. de Monte Carmelo veteris Observantiae benigne inclinati, peculiari privilegio Carmelitanas Ecclesias locupletare statuimus. Quapropter de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli App. Eius auctoritate confisi, omnibus et singulis utriusque sexus christifidelibus vere poenitentibus et confessis ac S. Communione refectis, qui quamlibet ex Ecclesiis vel quodlibet ex publicis Oratoriis sive Fratrum sive Monialium universi Ordinis Karmelitidis, tum Calceatorum, tum Excalceatorum ubique locorum existentibus die decimasexta mensis Iulii cuiusque anni, qua festivitas Deiparae Virginis de Monte Carmelo celebratur, a primis vesperis usque ad occasum solis diei huiusmodi devote visitaverint, ibique pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione, ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, quoties id egerint, toties Plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem, quam etiam animabus christifidelium, quae Deo in charitate coniunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicare possint, misericorditer in Domino concedimus. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de non concedendis indulgentiis ad instar, aliisque Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus autem, ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris die XVI Maii anno MDCCCXCII. Pontificatus Nostri anno decimo quinto.

 

S. CARD. VANNUTELLI


*ASS, vol. XXIV (1891-1892), pp. 741-742.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana