Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SSMI PATRIS LEONIS XIII
AD PRAEPOSITUM GENERALEM SOCIETATIS IESU*

 

Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem. Suffragatione patrum, qui in memori ista natali sede Parentis legiferi rite sunt congregati, te Societatis Iesu delectum esse Praepositum, maturrime Nos, ex nuntio primum electrico, tum ex litteris eo ipso die, postridie calendas, a te datis accepimus, idque non mediocrem Nobis laetitiam fecit. Tale quidem, dilecte fili, divinum de te consilium ille quodam modo praesenserat vir prudentissimus cuius in locum succedis; qui te, bene aptum ad Societatem regendam quum perspexisset, iampridem in procurationis partem advocaverat, teque, ut vestrae sunt leges, idem designavit qui vicario munere post se fungereris. Itaque tam aperta providentis Dei significatione, numini et voluntati eius securus acquiesce, in eoque fac spem tuam constituas et confirmes in dies fidentius: nempe Societati vestrae, ad maiorem eius nominis gloriam tantopere contendenti, omnibus ipse, ut antehac, subsidiis benignissime aderit, atque tibi difficile munus difficillimo tempore obeunti, opem sane afferet singularem. Magna quidem, ut nostis, voluntate semper affecti fuimus ad Societatem Iesu, quacum grati etiam animi coniunctione tenemur; eiusdem autem reputantes et multa in Ecclesiam promerita et summam obtemperationem studiumque erga hanc Beati Petri Sedem, aeque ab ipsa in posterum eoque amplius ad maximas Ecclesiae rationes pollicemur Nobis, te praeside, et expectamus. Iamvero copiam caelestis luminis, quam tibi sociisque singulis ad suffragia convenientibus precatione Nostra exoptavimus, iterum exoptamus a Deo largiorem, ut quae, secundum praescripta vestra, congressis adhuc vobis in Domino reliqua sunt deliberanda et transigenda, ea recte omnia feliciterque procedant. Denique tibi, dilecte fili, atque Societati universae, id quod enixe rogasti, Apostolicae benedictionis munera, paterna caritate impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 12 Octobris anno 1892, Pontificatus Nostri quintodecimo.

 

LEO PP. XIII


*AAS, vol. XXV (1892-1893), p. 193.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana