Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII
AD EPISCOPUM PATAVINUM,
PRAESIDEM HONORARIUM UNIONIS CATHOLICAE
SOCIALIBUS STUDIIS IN ITALIA EXCOLENDIS*

 

Agnovimus libenter ex litteris tuis die XXV octobris datis prosperos eius conventus exitus quem superiori mense Genuae egerunt complures Catholici viri socialium scientiarum studiosi. Id primum quidem benignitati summi Dei acceptum referimus, dein vero sedulitati tuae illic praesentis, quem impigre adfuisse novimus quaeque curanda erant curasse diligenter, nec non docti viri qui ductu auspicioque tuo Unioni praeest Catholicae socialibus studiis excolendis. — Quod scribis in votis conventus nuper acti fuisse ut periodicus commentarius in vulgus edatur qui de scientiis socialibus agens praeco sit et vindex sanae doctrinae quae ex Catholicae veritatis fonte dimanans in hoc influit disciplinarum genus, id Nobis vehementer probatur; quod si naviter sciteque, prout confidimus, fuerit effectum, tam gratum Nobis erit quam quod gratissimum. Sane hoc inceptum quum per se nobilissimum esse intelligimus, tum rationi temporum rerumque praesentium apprime congruens et necessitati iuvenum harumce scientiarum cupidorum maxime accommodatum. Omnibus itaque qui, Te advigilante, huic operi studium et industriam suam collaturi sunt caelestis sapientiae lumina gratiaeque divinae praesidia ex animo adprecantes, Apostolicam benedictionem tibi illisque simul, nec non clero et fidelibus tuae vigilantiae commissis peramanter impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die III Novembris anno MDCCCXCII.

Pontificatus Nostri decimo quinto.

 

LEO PP. XIII


*AAS, vol. XXV (1892-1893), p. 273.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana