Index   Back Top Print

[ LA ]

EPISTOLA SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII
AD R. P. D. VICARIUM CAPITULAREM BONONIEN.
DE ARCHIEPISCOPO MITTENDO PRO ARCHIDIOECESI ILLA*

 

Insignis ecclesia et nobilis civitas bononiensis hoc etiam a Nobis singularis providentiae caritatisque habeat testimonium, in eo quem ipsi Archiepiscopum nuper e sacro Senatu delegimus, mature pro potestate renuntiabimus. Virum et muneribus gestis et ingenii animique laudibus eximium patimur equidem a latere Nostro disiungi, ut Petronii sedem, in qua multi ad hoc tempus praestiterunt sanctimonia, doctrina, benemerendi studio commemorabiles, dignus heres obtineat. Cui consilio, quod aspirante Deo suscepimus, omnium istic ordinum consensionem mirifice respondisse allatum est; idque litterae confirmaverunt gratiae et laetitiae testes, quae Nobis a primario canonicorum Collegio, te antecedente, Venerabilis Frater, et a Clero urbano sunt per hos dies omnium nomine redditae. — Fides autem et pietas erga Apostolicam auctoritatem eisdem ex litteris enitentes, spem Nobis faciunt certissimam, fore ut quem missuri sumus Pastorem concordi omnes voluntate excipiant, summa et observantia colant et obtemperatione prosequantur. Magno ille quidem adveniet animo et parato sese totum gregi tam amplo dedere, ut veris omnium utilitatibus consulat, optima quaeque provehat instituta : quae tamen nequaquam poterit cum fructuum ubertate perficere, nisi, quod rectum sanctumque est, consilia et opera accesserint omnium collata. Atque omnes, clerus in primis, cuius doctrina et religionis ardor iure laudantur, sane quam erunt alacres pro sua quisque parte collaturi : tuque perges, Venerabilis Frater, spectatam virtutem et prudentiam tuam Pastori novo probare, de tuisque optime ut facis mereri. — Spes et expectatio Nostra ut cumulate eveniant, auspicem advocare placet sanctam Dei Genitricem, in qua Bononienses praesidium et decus maximum splendida ab avis pietate feliciter statuerunt. Nunc votis pro incolumitate Nostra exhibitis, vota ex animo reddentes, Apostolicam tibi benedictionem omnique clero et universo per Dioecesim populo largam a Deo impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die X Decembris an. MDCCCXCII, pontificatus Nostri quintodecimo.

 

LEO PP. XIII


*AAS, vol. XXV (1892-1893), p. 321.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana