Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SSMI. D. N. LEONIS XIII
AD EMUM. LECOT, ARCHIEPISCOPUM BURDIGALENSEM,
QUIBUS GAUDET QUOD MAGIS INVALESCIT APUD GALLOS
STUDIUM CONCILIANDAE PACIS ET CONCORDIAE*

 

Dilecte Fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem.

Gratae vehementer Nobis litterae extiterunt quas die XXVI superioris mensis Iulii ad Nos dedisti ; novum enim praebuere argumentum tuae erga Nos voluntatis, et sollicitudinis, qua duas causas prosequeris quae Nobis maxime cordi sunt, quippe Religionis et Gallicae gentis bonum respiciunt. Sane ex accurata descriptione, qua praesentem istius regionis statum Nobis exibuisti, perlibenter agnovimus in die magis invalescere studia conciliandae concordiae et pacis quae, datis iterum iterumque litteris, cordatis istic omnibus probisque viris enixe commendavimus. Equidem felicis instar ominis illud habemus, quod intelligimus rationis vocibus cedere falsas opinationes mentibus inditas de Ecclesia, quasi sit gentis prosperitati infensa, ultroque ad temperatiores sensus aequitatis ferri cum viros acriori praeditos ingenio, tum populares homines, qui simplices suapte natura ad recte sentiendum feruntur. Id laetam Nobis spem ostendit felix illud atque optatissimum tempus appetere solidae pacis, quo gens Gallica possit dispersas vires colligere, easque ad commune bonum coniunctas intendere. Verum etsi merito ex hisce iucunde afficiamur, facere tamen non possumus quin aegre feramus graviterque improbemus quorumdam ausum, qui catholicum nomen praeseferentes et amorem avitae religionis, ita se partium studiis abripi sinunt, ut procacibus scriptis in vulgus editis violenter audeant viros impetere qui praecelsas obtinent in Ecclesia Dei dignitates, nec ipsum supremum Antistitem expertem faciant conviciis suis. Imo etsi iis probe gnarum sit, se nihil hoc tramite assequi, quo magis causa politica quam tuentur proficiat, hoc tamen uno gaudere videntur fructu laboris sui, quod conatibus Nostris moram atque impedimenta inferre possint, ac salutari obsistere propensioni animorurn qui fessi dissidiis ad pacem inclinant. Quare ne id eveniat in quo ipsa Galliae salus sita est, praeoptant invicem distrahi dissentientes fllios familiae eiusdem, ac fraternum certamen diutius perduci cum ingenti patriae et religionis pernicie.

Equidem quid animo intenderimus quum amicum paternumque alloquium sacro congruens ministerio Nostro ad gallicani gentem convertimus, nemini iam obscurum esse potest vel anceps. Diuturna experientia perspicue docuerat omnes statum civitatis ita istic immutatum, ut in praesenti rerum conditione haud posset sine gravi perturbatione ad pristinam formam reverti. Catholica religio, quam multi, licet immerito, existimabant fovere intestina dissidia, in summum vocabatur discrimen; vexationibus in dies acrioribus obnoxia fiebat Ecclesia. Haec plane erant eiusmodi quae neminem latere possent. Iamvero in ea rerum asperitate Nos, quorum est religionis summas tueri rationes, etsi plane sciremus nemini absque temeritate fas esse coercere finibus actionera providentiae Dei in futuras gentium sortes, nec Nobis in mente fuerit civium laedere intimos animi sensus, quibus adhibenda revereutia est ; pati tamen nequivimus ut quidam, partium studio ducti, religionis specie quasi clypeo uterentur, quo tutius publicae potestati iamdiu constitutae obsisterent : ex quo obsistendi conatu nullus quidem erat expectandus utilitatis fructus, ingens imo religionis detrimentum. Quare eo spectantes, prout rei dignitas poscebat, ne religio augusta certaminibus irasceretur humanarum cupiditatum vel tricis fallacibus politicae rationis, sed rebus omnibus, uti par erat, Celsius emineret, probos cordatosque cives gallicos omnes appellavimus, suadentes, ut civitatis statum, prout constitutus fuerat, agnoscerent ac pro fide sua retinerent, veterumque iurgiorum obliti contenderent ut iustitia et aequitas praeessent legibus, debita Ecclesiae redderetur observantia et libertas, atque ita, studiis collatis, prosperitati communis patriae consulerent. Quum haec ratio consilii sit et incepti Nostri, miserum simul et absurdum est extare aliquem qui iactans maiorem sibi quam Nobis curam esse Ecclesiae, ius sibi arroget loquendi eius nomine adversus documenta et praescripta illius qui Ecclesiae eiusdem tutor et Caput est. Putamus equidem huiusmodi homines, qui tam audacter indigneque se gerunt, neminem in Galliis reperturos veros inter Ecclesiae filios, qui eorum sententiam probet aut imitetur exempla. Ecclesiae enim veri nominis filios eos iure censemus qui praenobili bono religionis et patriae privatas sententias utilitatesque posthaberi haud aegre patiuntur. Istorum minime ambigimus quin dociles animos solidamque virtutem et Deus amplis muneret praemiis, et boni omnes probent meritaque efferant laude.

Pignus interea praecipuae benevolentiae Nostrae Apostolicam benedictionem Tibi, Dilecte Fili Noster, Clero et fidelibus tuae curationi commissis ex imo corde impertimus.

Pignus interea praecipuae benevolentiae nostrae Apostolicam benedictionem Tibi, Dilecte Fili Noster, Clero et fidelibus tuae curationi commissis ex imo corde impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die III augusti anno MDCCCXCIII.

Pontificatus Nostri decimo sexto.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXVI (1893-1894), pp. 76-78.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana