Index   Back Top Print

[ FR  - LA ]

EPISTOLA QUAM LEO PAPA XIII
AD WLLHELMINAM HOLLANDIAE
REGINAM RESCRIBENS MISIT*

 

Pergratae procul dubio, Regina, Nobis tuae literae fuerunt, quibus Nos de conventu, pacis promovendae causa, in urbe principe tui Regni cogendo certiores fecisti, Nosque, ut nostro illum nomine fulciremus, per quam comiter rogasti.

Istiusmodi consilio Nos libentissime assentimur; atque huius propensae voluntatis nostrae significationem Maiestati tuae exhibere gestimus, cum propter augustum eiusdem consilii auctorem, ac te, Regina, quae huic Conventui in tuo regno hospitem domum praebuisti; tum vero etiam propter eximium, pium saluberrimumque Scopum, quo iam inita studia laboresque huius rei gratia suscepti, diriguntur.

Ad istud autem consilium promovendum nostra in primis referre existimamus, ut non solum nomen auctoritatemque nostram, quoad valet, libenter commodemus; verum etiam ut efficaciter cooperemur: Res enim agitur et praeclarissima per se, atque huic nostro muneri Apostolico, quod sive per divinum Ecclesiae Auctorem, vetustissimam Traditionem hanc dotem possidet, ut qui eo fungitur, supremus quodammodo firmandae pacis sequester constituatur, intime colligata. Enimvero Summi Pontificatus auctoritas nationum confinia transgreditur: omnes populos complectitur, ut eos simul vera Evangelii pace consociet; eiusque actio, ut publicum humanae societatis bonum promoveat, privatum, quod supremi quique cuiusvis Reipublicae Administratores curare solent, bonum transigit; ipsaque melius, quam quivis alius e mortalibus, populos adeo inter se discrepantes ad concordiam perducere novit.

Historia testis accedit eorum, quae Praedecessores nostri fecerunt, ut belli incommoda, quae inde necessario consequuntur, qua possent ope, mitigarent : ut conflictus, qui forte inter populos aut Principes exorti fuissent, cruenti profecto futuri, dirimerent: ut iurgia, vel ferocissima, quae inter nationes exarserant, pacifice componerent: ut denique debilium contra fortium aggressus iura tuerentur.

Nobis equidem fauste contigit, quamvis interim in tristissima rerum conditione versemur, gravissimis dissidiis inter duas conspicuas nationes, Germaniam atque Hispaniam finem imponere: hodieque fore confidimus ut inter duas Americae Meridionalis nationes, quae litis inter ipsas exardescentis definiendae arbitrium Nobis concessere, pax denuo quam primum firmetur.

Quidquid Nobis obstiturum sit, Nos utique, quoniam Officii nostri ratio id exposcit, hoc pacis curandae munere, vetustissimis abhinc temporibus Nobis sponte concredito, fungi pergemus, quin aliud, quam publicum bonum, expetamus; nec ad aliam gloriam adspiremus, quam christiano civilique populorum cultui, quoad possumus, promovendo inservire.

Te nunc, Regina, rogamus, ut peculiaris nostrae erga Te existimationis sensa, et sincera, quae pro tua tuique Regni prosperitate, animi nostri vota expromimus, libens excipere velis.

Dat. ex Aed. Vatican, die 29 Mai, anno 1899.

 

LEO PAPA XIII


*ASS, vol. XXXII (1899-1900), pp. 63-68.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana