Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SS.MI PATRIS LEONIS XIII
AD AUCTOREM LIBRI IN QUO EXPOSITA EST ADMIRABILIS
INHABITATIO SANCTI SPIRITUS IN ANIMIS IUSTIS*

 

Dilecto Filio Bartholomeo Froget Sodali Dominicano - Pictavium

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. — De ingenii doctrinaeque fructibus quos nobis frequentes catholicorum exhibet pietas, ii profecto solent multo accidere gratiores qui ad illustranda documenta Nostra utiliter spectent. Et peculiari quidem gratia dignus est liber quem abs te nuper accepimus; in quo, ex disciplina Angelici doctoris, divini Spiritus admirabilem in animis iustis inhabitationem dilucida copia exposuisti. Caput istud fidei catholicae, sane praestantissimum piaeque consolationis abundans effectu, litteris Nos encyclicis Divinum illud, munus, sollertiae eorum valde commendavimus qui animis ad aeterna excolendis pro officio dant operam. Aequissimum nempe est tantarum rerum ignorationem a populo christiano plane depelli; atque adeo id enixe efficiendum ut altissimi donum Dei, unde complura manant et maxima beneficia, omnes religiose studeant et noscere et diligere et implorare. Cui assequendo proposito iam adiumentum non tenue ex libro tuo esse profectum, gratulamur tibi; eoque deinceps amplius profecturum esse speramus libentes et cupimus. Tuum porro obsequium erga auctoritatem Nostram tuumque in Nos more deditissimi filii animum collaudantes, paternae benevolentiae testem et munerum auspicem divinorum, Apostolicam benedictionem tibi peramanter impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die 20 februarii 1901, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

 

LEO PP. XIII

 


*ASS, vol. XXXIII (1900-1901), p. 641.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana