Index   Back Top Print

[ LA ]

LEO PP. XIII

LITTERAE

SSMI. D. N. LEONIS XII I AD ABBATEM MONASTERII AD CRYPTAMFERRATAM (1),
QUOAD INITUM CONSILIUM CELEBRANDI SOLEMNIBUS LAETITIIS
NONUM SAECULUM EX QUO COEPIT AEDIFICARI PRAEDICTUM COENOBIUM*

 

Ex tuis litteris libenter accepimus egregios quosdam una Tecum viros, auspice dilecto Filio Nostro Cardinali Episcopo Tusculano, inivisse consilium solemnibus laetitiis celebrare nonum, quod non multo post conflcietur saeculum, ex quos vir sanctissimus Nilus cum aliis graecis monachis in agro Tusculano considens prima Coenobii ad Cryptam Ferratam fundamenta posuit; illudque post beatam quam proxime obivit mortem, sui corporis exuviis nobilitavit. Decet sane filios patrum gloriam recolere, propositisque honestissimis eorum exemplis posterorum animos ad virtutem erigere. - Neque haec una est Nobis causa cur proposito vestro assentiamur. Mittimus litterarum et bonarum artium ornamenta quibus Tusculanum Monasterium se hominum memoriae commendat. Mittimus, quod maius est, religiosarum virtutum laudes, quae hoc potissimum tempore merito sunt extollendae, quum eae acrius impetuntur. Sed maxime memoratu dignum illud est, quod cum multis aliis exemplis, tum in hoc proxime celebrando eventu praeclare elucet; testimonium sollicitudinis ac propensissimae voluntatis quam erga dissitos Orientis filios Romani Pontifices omni tempore demonstrarunt. Sane non semel eos propter temporum difficultates e patria extorres liberali hospitio, Romanis Pontificibus auctoribus, Italia excepit: plures saepe eorum, praesertim ex monastica disciplina, in hanc Almam Urbem veluti in ipsum communis Matris sinum confugientes tutis ac locupletibus sedibus Decessorum Nostrorum benevolentia donavit. — Verum inter caeteros quos latina tellus aluit veluti orientalis pietatis flores, non ultimum sibi locum vindicat Tusculanum Coenobium, quod in ipso Urbis conspectu sub Romanae Sedis tutela adolevit, et emens o feliciter plurium saeculorum spatio, adhuc veteris unitatis monumentum extat.

Quod ipsum quibus Nos curis prosequuti simus, tuis litteris grato erga Nos animo recolis. Nec iniucunda Nobis nec vacua spei recordatio. Cum enim istic ad puritatem graecae disciplinae restitui sacros ritus iussimus, aliaque providimus quae ad eius incrementum utiliter conferrent, longius animus prospiciebat Noster. Apostolica charitate scilicet complexi nobiles populos e gremio Ecclesiae olim misere avulsos, id spectabamus, ut eos ad incolumitatem fidei et unitatis recuperandam invitaremus. - Nostris quidem studiis monachorum opera non defuit; utinam maiorem illam spem Nostram aliquando felix rerum exitus compleat.

Interim pro ea qua istud nobile litterarum ac religionis domicilium fovemus benevolentia, incoeptum vestrum ultro probantes, auspicem divinorum munerum Apostolicam Benedictionem Tibi, universis Coenobii monachis, aliisque egregiis viris Tecum ad propositum consilium exequendum adlaborantibus peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 9 Septembris 1902 Pontificatus Nostri anni vicesimoquinto.

 

LEO PP. XIII

 

(1) Dilecto Filio
Arsenio Pellegrini
Abbati Monasterii ad
Cryptam Ferratam.


*ASS, vol. XXXV (1902-03), pp. 129-130.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana