Index   Back Top Print

[ LA ]

SANCTISSIMUS D. N. LEO XIII MOTU PROPRIO CONSTITUIT
CENTUM MILLIA ARGENTEOS ITALICOS NUMMOS COLLEGIO BELGICO ROMAE,
UT IN EO SEPTEM GRATIS ALANTUR IN PERPETUUM ADOLESCENTES*

 

Cum plura Nobis ad recordationem iucunda ex rebus Belgicis in animo insederint, tum praecipue honestissimum ordinem Cleri meminisse perlibenter solemus. — Belgicos quippe sacerdotes nosse olim e propinquo licuit: spectandaeque eorum disciplinae, sollertiae, caritatis, non tempus Nobis, non locus defuit. Permansere illae quidem in eis virtutes, eademque, si Deo placet, permanebunt perennes ac perpetuae, maxime quod omni cura studioque, uti probe scimus, in Clericorum Seminaria Episcopi incumbunt, officium nullum praetermittere soliti, ut sacrorum alumni ea, qua par est, ratione instituantur. — Nihilominus tamen quoniam strenuorum sacerdotum quotidie est opportunitas maior, vigilantiaque summa provideri oportet, ut continenter eorum numerus iunioribus suppleatur, idcirco hae in re providas Episcoporum curas volumus aliquid etiam a Nobis adiumenti accedere; in quo simul appareat benevolentiae Nostrae veteris in Belgas singulare testimonium. Cui quidem voluntati Nostrae perficiendae optimum patere locum in Collegio Belgarum Urbano censemus, ad cuius initia Nosmetipsi, utique cum legatione Belgica fungeremur, nonnihil contulimus operae. Idque sane auspicato: nam Collegium, de quo loquimur, dignos existimatione hominum fructus edidit quadraginta amplius annis, spemque facit constanter editurum pares. Compertum est enim, viros ex eo prodivisse non paucos virtute doctrinaque auctos, ad sacra scienter exercitatos, quorum in adiuvandis Episcoporum laboribus gerendisque sacerdotalibus muneribus utiliter integreque versata est ac versatur industria. Ex quo confirmatur quam hoc salutare sit, ut sacerdotes aliquot in sinu suo educatos ad catholicas gentes Roma submittat. — His de caussis Collegio supra dicto attribuimus, addicimus argenteos italicos nummos ad centum millia, hac lege, ut ex annuo huius pecuniae reditu in perpetuum adolescentes septem, natione Belgae, qui bonam spem ostendant et animi et ingenii, iidemque ad sacra aspirent, gratis alantur, instituantur. De cooptatione eorum volumus, ut Belgarum Episcopi legant mittantque singulos; Archiepiscopus Mechliniensis duos, quorum alterum sumat ex auditoribus philosophiae sublimions in Lyceo magno Lovaniensi, rogata doctorum eiusdem facultatis sententia.

Datum Romae apud S. Petrum, die X. Iulii An. MDCCCLXXXVIII. Pontificatus Nostri Undecimo.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXI (1888), p. 6.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana