Index   Back Top Print

[ LA ]

MOTU PROPRIO

QUUM NONNULLORUM*

Sanctissimi D.N. LEONIS Papae XIII

quo Templum S. Ioachimo Romae dicatum traditur
regendum Sodalibus a SS.mo Redemptore

 

Quum nonnullorum pietati placuisset, templum in Urbe loachimo patrono caelesti in oculis prope Nostris excitari, quod quinquagenariam cum sacerdotii, tum etiam episcopatus Nostri memoriam posteritati proderet, consilium quidem hac de caussa volentes probavimus, quod pulchrum videbatur divinorum in Nos beneficiorum recordationem perenni monumento consecrari. Cui quidem consilio catholici homines tam prompto animo tamque alacri assensere, ut magnam pecuniae vim undique in eam rem, nulla interposita mora, contulerint. Luculentum istud amoris et obsequii testimonium eo libentiori voluntate complexi sumus, quod extructum iri sciebamus opus in regione urbana ubi frequentior multitudo, sed pauciora in animarum salutem adiumenta. Admota igitur aedificationi manus; eaque animose adeo promota, ut spes inderetur fore brevi perficiendam. At, quod est omnibus cognitum, secus admodum ac speratum cessit, totiusque rei procuratio perperam perturbateque habita. Eapropter, ne catholicorum voluntas frustraretur, procurandi operis provinciam Venerabili Fratri Iosepho Mariae Costantini Archiepiscopo Patrensi interim demandavimus, atque Hippolytum Onesti sacerdotem templo regundo praefecimus; absolutionemque operis, unaque aes alienum quo premebatur, ad Nosmetipsos traduximus. Quia vero nunc placet rem stabili firmaque ratione constituere, ad Sodales a Sanctissimo Redemptore consilia convertimus. Novimus enim quae illi ab Alphonso patre legifero proposita acceperint; ut videlicet id solemne habeant sibique proprium, studium omne in plebem intendere christianis moribus ac pietate excolendam. Hos igitur Sodales ad administrationem rectionemque Aedis Ioachimianae supra dictae designamus, ut in ea munia pietatis ac religionis omnia, ut moris est, exequantur. Sed id edicimus profitemurque, ipsam Ioachimianam Aedem, et quaecumque adiacent opera, iuris Nostri proprii et perpetui esse, ac Nostrorum in pontificatu Successorum. Quum autem in Ioachimiano templo, tamquam in sede principe, constitutum sodalitium sit Sacramento augusto perpetua adoratione colendo, ad inlatas praesertim Numini iniurias adprecando redimendas, illud his litteris Nostris, sicuti alias probavimus, ita confirmamus. Quocirca rata esse volumus quae iam decrevimus per litteras in forma Brevis datas die 6 mensis Martii anno 1883 sacrarum indulgentiarum munera iis omnibus, qui ordini sodalium supra dicto dederint nomen. Quidquid autem potestatis Antonio Brugidou, dioecesis Lugdunensis sacerdoti, eiusdem sodalitii gratia, concessum fuit per litteras Apostolicas tum die 6 mensis Martii anno 1883, tum die 27 mensis Septembris anno 1890, tum die 22 mensis Septembris anno 1893, prorsus abrogamus et in Alphonsianum Institutum transferimus. Erit vero auctoritatis Nostrae ex eiusdem Instituti religiosis viris unum legere, cui totius rei curam committamus ad normam legum, quas opportune Nos perlaturos iampridem professi fuimus in litteris supra dictis. Haec statuimus et iubemus, contrariis non obstantibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum die 20 Iulii 1898, Pontificatus Nostri anno vicesimo primo.

 

LEO PP. XIII



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana