Index   Back Top Print

[ LA ]

LEO PP. XIII

MOTU PROPRIO

QUO INSTITUITUR CONSILIUM
PRO OPERE CONSERVATIONIS FIDEI*

 

Litteras ante annos duos dedimus ad virum Eminentissimum vice Nostra Romae fungentem, quibus effrenatam licentiam adsertoribus haeresum ipsa in Urbe permitti dolebamus. Hanc enim civitatem catholici nominis principem Divina Providentia constituit, unamque delegit ex omnibus unde in universum terrarum orbem, quemadmodum tot saecula factum potestate libera est, evangelicae doctrinae lumen diffunderetur. Quod quidem nobilissimum planeque divinum Romanae Sedis officium aperte declarat quam sit iniquum et quanto cum discrimine coniunctum ut templa heic et scholae ab haeresum propagatoribus aperiantur, pravis infensisque opinionibus Nostro in grege disseminandis. Ut hisce igitur novis incommodis quantum quidem erat in Nobis, occurreremus, recens opus Praeservationis Fidei, quod Nostris consiliis ac studiis fuerat excitatum, libentissime probavimus. Verum accrescunt misere in dies pericula et damna, ob eamque rem Apostolicae sollicitudinis caritate impulsi, laudatum opus firmiore instruere praesidio statuimus ac deliberavimus, peculiare consilium S. R. E. Cardinalium eidem moderando praeficientes. Hinc sane Curiones Urbani, quorum navitati vel maxime hac in re confidimus, maiora habebunt adiumenta ad sacerdotii partes cumulate omnique cum fructu explendas; hinc etiam animos ad maiora praestanda egregii viri sument, qui nomen ad hoc usque tempus amplificando operi magna cum laude dederunt.

Quamobrem praesenti Motu-proprio Consilium seu Commissionem instituimus Operi Praesentationis Fidei moderando ac promovendo. Haec autem Commissio e nonnullis, quos Pontifex designaverit, S. R. E. Cardinalibus constabit; eligimus vero primos

Seraphinum Cretoni
Franciscum De Paula Cassetta
Petrum Respighi
Sebastianum Martinelli
Iosephum Calasanctium Vives.

Quibus autem muneribus atque officiis supradictum Consilium incumbere debeat, quibusque regendum sit legibus proprio documento praescribimus.

Haec interim decreta rata et firma consistere auctoritate Nostra volumus et iubemus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die vicesima quinta Novembris 1902, Pontificatus Nostri anno vicesimo quinto.

 

LEO PP. XIII


*AAS, vol. XXXV (1902-03), pp. 265-266.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana