Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
LEONIS
DIVINA PROVIDENTIA
PAPAE XIII

UBI PRIMUM*

ALLOCUTIO

HABITA IN CONSISTORIO SECRETO DIE XXVIII MARTII 1878

 

Venerabiles Fratres,

Ubi primum superiori mense, Vobis suffragia ferentibus, ad suscipienda Ecclesiae universae gubernacula, et ad vices in terris gerendas Principis Pastorum Jesu Christi vocati fuimus, gravissima sane perturbatione ac trepidatione, animum Nostrum sensimus commoveri. Nam ex una parte Nos maxime terrebat, tum intima de indignitate Nostra persuasio, tum virium Nostrarum infirmitas tanto oneri ferendo penitus impar, quae quidem tanto maior videbatur, quanto clarior et celebrior Praedecessoris Nostri Pii IX immortalis memoriae Pontificis, sese per Orbem fama diffuderat. Cum enim insignis ille catholici gregis rector pro veritate et iustitia invicto semper animo certaverit, magnisque laboribus in Christiana Republica administranda fuerit in exemplum perfunctus, non modo virtutum suarum splendore hanc Apostolicam Sedem illustravit, sed etiam universam Ecclesiam amore et admiratione sui adeo complevit, ut quemadmodum omnes Romanos Antistites diuturnitate Pontificatus superavit, ita forte prae caeteris amplissima publici et constantis obsequii venerationis testimonia retulerit. Ex altera autem parte nos vehementer angebat asperrima conditio, in qua hisce temporibus poene ubique non modo civilis Societas, sed et Catholica Ecclesia, atque haec praesertim Apostolica Sedes versatur, quae sua per vim temporali dominatione spoliata eo adducta est, ut pleno, libero, nullique obnoxio suae potestatis usu perfrui omnino non possit.

At quamquam, Venn. Fratres, hisce de causis ad delatum honorem recusandum movebamur, quo tamen animo obsistere divinae voluntati potuissemus quae tam luculenter nobis enituit, in vestrarum sententiarum consensu, et in ea pientissima sollicitudine, qua Vos Catholicae Ecclesiae bonum unice spectantes, illud assecuti estis, ut quam citissime Summi Pontificis electio perficeretur?

Oblatum itaque supremi Apostolatus munus nobis suscipiendum, et divinae voluntati parendum esse duximus, fiduciam nostram penitus in Domino collocantes, ac sperantes firmiter daturum humilitati Nostrae virtutem, qui contulerat dignitatem.

Cum vero, Venn. Fratres, nunc primum ex hoc loco vestrum amplissimum ordinem alloqui nobis datum sit, illud imprimis solemniter coram vobis profitemur, nihil unquam Nobis in hoc Apostolicae servitutis officio antiquius fore, quam divina adiuvante gratia eo curas omnes intendere, ut Catholicae Fidei depositum sancte servemus, iura ac rationes Ecclesiae et Apostolicae Sedis fideliter custodiamus, et omnium saluti prospiciamus, parati in his omnibus nullum laborem defugere, nulla incommoda recusare, nec unquam committere, ut animam Nostram pretiosiorem quam nos facere videamur.

In his autem partibus Ministerii Nostri obeundis, consilium, sapientiamque Vestram Nobis non defuturam confidimus et ut numquam desit, vehementer exoptamus ac petimus; quod quidem ita a Vobis accipi volumus, ut non officii studio, sed pro solemni testificatione Nostrae voluntatis hoc dictum intelligatis. Alte enim insidet menti Nostrae quod in sacris uteris ex Dei iussu Moyses fecisse narratur, qui gravi pondere universum populum regendi deterritus congregavit sibi septuaginta viros de senibus Israel, ut una cum eo onus ferrent, atque opera consilioque suo ingentis Israelitiche regimine curas eius allevare rit. Quod quidem exemplum, Nos, qui totius Christiani populi duces ac rectores, licet immerito, constituti sumus, prae oculis habentes, facere non possumus quin a Vobis septuaginta virorum Israel in Ecclesia Dei locum obtinentibus, laboribus Nostris opem, animoque Nostro levamen conquiramus.

Noscimus insuper, uti sacra eloquia declarant, salutem esse ubi multa consilia sunt, noscimus ut monet Tridentina Synodus, Cardinalium consilio apud Romanum Pontificem universalis Ecclesiae administrationem niti, noscimus denique a S. Bernardo Romani Pontificis collaterales et consiliarios Cardinales appellari, ac propterea Nos qui fere vigintiquinque annos honoris Collegii vestri compotes fuimus, in hanc supremam Sedem non modo animum attulimus plenum erga Vos dilectionis ac studii, sed etiam firmam eam mentem, ut quos olim consortes habuimus honoris, eis nunc laborum et consiliorum Nostrorum sociis ac adiutoribus, in expediendis Ecclesiae negotiis maxime utamur.

Nunc autem illud Nobis iucundissimum ei peropportunum accidit, Venn. Fratres, ut dulcem consolationis fructum Vobiscum communicemus, quem ex felici opere ad Religionis nostrae gloriam peracto, in Domino percepimus. Quod enim a Decessore Nostro sanctae memoriae Pio Nono pro eximio, suo in rem catholicam zelo fuerat susceptum, et ex sententia eorum ex Vobis, qui in Sacro Concilio Christiano nomini propagando censentur, decretum fuerat, ut nempe Episcopali Hierarchia in illustri Scotiae Regno constituta Ecclesia illa ad novum decus invocaretur, id Nobis feliciter implere, et ad exitum perducere, Deo iuvante, datum est per Apostolicas litteras, quas die IV huius mensis hoc eodem anno vulgari mandavimus. Gavisi profecto sumus, Venn. Fratres, quod hac in re contigerit Nobis fervidissimis votis dilectorum in Christo filiorum, Cleri et fidelium Scotiae satisfacere, quos propensissimo in Catholicam Ecclesiam, et Petri Cathedram animo esse, multis iisque praeclarissimis argumentis comperimus; firmiterque confidimus fore, ut opus ab Apostolica Sede perfectum, laetis fructibus cumuletur, et coelestibus Scotiae Patronis suffragantibus, in ea regione in dies magis suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam.

Caeterum, Venn. Fratres, nulla ratione dubitamus Vos, coniunctis Nobiscum studiis, ad tutelam et incolumitatem Religionis, ad praesidium huius Apostolicae Sedis, ad incrementum divinae gloriae alacriter esse adlaboraturos, animo reputantes communem futuram omnium nostrum in coelo mercedem, si in Ecclesiae rebus adiuvandis communis fuerit labor. Divitem porro in misericordia Deum, interposito etiam Deiparae Immaculatae, sancti Josephi Patroni coelestis Ecclesiae, ac SS. Apostolorum Petri et Pauli validissimo interventu, humilibus Vobiscum votis obsecrate, ut Nobis iugiter praesens bonusque adsit, consilia actusque nostros dirigat, ministerii Nostri tempora feliciter disponat, ac tandem Petri Navim, quam Nobis gubernandam mari saeviente commisit, domitis ventis fiuctibusque compositis, ad optatum portum tranquillitatis et pacis adducat.


*A.S.S., vol. X (1877), pp. 577-580.  

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana