Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SILVAE PORTUENSIS*

CIVILI DISTRICTU, QUEM DICUNT, MOXICO AB ECCLESIA SILVAE PORTUENSIS DETRACTO, NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR «LUSITANIANA» COGNOMINANDA.

 

Venerabilis Frater Maximilianus de Furstenberg, Archiepiscopus titulo Paltenus, idemque in Lusitania Apostolicus Nuntius, ut est de Christi religione sollicitus, id huic Apostolicae Sedi proposuit ut, nonnullis territoriis ab Ecclesia Silvae Portuensis detractis, nova dioecesis ibi loci in bonum et utilitatem christiani populi excitaretur. Nos autem, quos, etsi recens ad totius Ecclesiae gubernacula tractanda vocati sumus, incredibilis tamen omnium Ecclesiarum sollicitudo urget (Cf. II Cor. 11, 28), existimantes venerabilis huius Fratris consilia nonnihil conferre ad christianae fidei in ea natione stabilitatem, post quidem venerabilis Fratris Emmanuelis Antonii Pires, sacri Silvae Portuensis Antistitis rogatam sententiam, haec auctoritate Nostra statuimus atque iubemus. Ad sollemnes conventiones inter Sanctam Sedem et Lusitanam Rempublicam die septimo mensis Maii anno MCMXL initas, atque Cal. Iun. eiusdem anni ratas habitas, a dioecesi Silvae Portuensis districtum civilem cognomine Moxico separamus, eoque novam dioecesim condimus Lusitanianam appellandam; cuius quidem sedes episcopalis in urbe Luso collocabitur, cathedra in templo B. M. V. in caelum Assumptae posita, in eadem civitate. Ranc dioecesim Luandensi Sedi suffraganeam constituimus; sacroque Praesuli, cui gubernanda committetur, onus facimus non solum Canonicorum Collegium condendi iuxta normas per alias Litteras Nostras edendas, vel, si id nequeat, Consultores dioecesanos constituendi, sed etiam Seminarium saltem minus aedificandi, pueris bonae spei recipiendis, item secundum reguias iuris communis et S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus. Mensam episcopalem, quam dicunt, efficient sive dos a civili auctoritate assignata, sive christiani populi collationes, sive Curiae proventus, sive denique ea Bonorum pars quae ad normam can. 1500 C. I. C. novae dioecesi obveniet. Constituta autem Lusitaniana circumscriptione, sacerdotes qui in eius territorio officium vel beneficium habeant, eidem sint adscripti tamquam proprius clerus; ceteri clerici et Seminarii tirones, ei dioecesi, in qua legitime degant. Documenta denique et acta quae dioecesim modo conditam quovis modo respiciant, ad eius Curiam episcopalem mittantur, ibique religiose custodiantur. Ceterum haec omnia venerabilis Frater Maximilianus de Furstenberg ad exitum deducet, vel quem ille delegaverit, factis necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 483-485

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana