Index   Back Top Print

[ LA ]

 PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RESISTENCIAE (SANCTI ROCHI)*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS EX DIOECESI RESISTENCIAE,
NOVA ALIA EFFICITUR, «SANCTI ROCHI » NOMINE.

 

Supremum Ecclesiae Christi regendae munus, quod divino consilio commissum Nobis est, ad eas Nos, ut christiano populo propius consulatur, rationes quaerendas impellit, quae magis sint huius temporis adiunctis et necessitatibus accommodatae. Quas inter cum non sit infitiandum et aptiorem esse territoriorum dispositionem, censuimus precibus accedendum venerabilis Fratris Humberti Mozzoni, Archiepiscopi titulo Sidetani et in Republica Argentina Apostolici Nuntii, qui ab Apostolica Sede postulavit ut, dioecesi Resistenciae partita, nova ex distractis territoriis cathedralis Sedes constitueretur. Audita ergo sententia venerabilis Fratris Iosephi Marozzi, quam diximus dioecesis sacrorum Antistitis, de summa et apostolica Nostra auctoritate haec quae sequuntur decernimus ac iubemus. A dioecesi Resistenciae civiles regiones, vulgo Departamentos, separamus quae sic appellantur: Almirante Brown, Comandante Fernández, Chacabuco, 12 de octubre, Fray Justo Santa Maria de Oro, Generale Belgrano, Generale Güemes, Independencia, Maipu, Fontana, 9 de Julio, O'Higgins, Quitilipi, San Lorenzo et 25 de Mayo, ex iisque novam dioecesim condimus, Sanctum Rochum appellandam, quae ad septentrionem confinis erit dioecesibus Novoraniensi et Formosae; ad orientem solem, dioecesi Resistenciae; ad meridiem, dioecesibus Reconquistensi, Raphaëlensi et Anatuyanensi; ad occidentem solem, archidioecesi Saltensi et dioecesi Anatuyanensi. Episcopalem novae dioecesis sedem in urbe, cui nomen Presidencia Roque Sáenz Peña, collocandam praecipimus, magisterii vero cathedram in curiali templo Deo dicato in honorem Sancti Rochi Confessoris, ibidem exstante, cui cuiusque Praesuli congrua iura et privilegia damus. Episcopum praeterea obligationibus obstringimus, quae sunt paris officii et dignitatis virorum propria. Volumus insuper ut Sancti Rochi dioecesis eiusque Episcopus suffraganei sint Archidioecesi Corrientensi eiusdemque Metropolitae; ut, donec Canonicorum Collegium condatur, consultores dioecesanos Episcopus deligat qui sibi auxilio et consilio sint; ut, ad normas iuris communis peculiariumque Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus legum, Seminarium saltem minus struat, iuvenibus accipiendis ad sacerdotale munus vocatis, quorum sive ingenio sive animi virtutibus praestantes Romam mittet, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendos. Mensa episcopalis, quae dicitur, fiet ex Curiae emolumentis, e fidelium sponte datis pecuniis, ex bonorum denique parte quae Sancti Rochi dioecesi obveniet ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici. Quod tandem attinet ad dioecesis regimen et administrationem, Vicarii Capitularis, Sede vacante, electionem, fidelium iura et onera, alia id genus, quae sacri canones praescribunt diligenter serventur. Simul ac Apostolicae hae Litterae ad effectum deductae sunt, sacerdotes illi dioecesi censeantur addicti in cuius territorio legitimum beneficium vel officium habeant; ceteri autem sacerdotes, clerici, Seminariique tirones, ei in qua legitime degant. Acta denique et documenta, novam dioecesim quovis modo respicientia, a Curia episcopali Resistenciae ad Sancti Rochi mittantur, in tabulario religiose custodienda. Haec quae praescripsimus ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Humbertus Mozzoni, quem nominavimus, vel per se ipse vel per alium virum, ecclesiastica dignitate praeditum. Qui vero rem perfecerit, congrua documenta exarari curet ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mitti.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex arce Gandulfi, prope Romam, die duodecimo mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS Card. CONFALONIERI
Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 507-508

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana