Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SEULENSIS (SUVONENSIS)*

EX QUIBUSDAM TERRITORIIS ARCHIDIOECESIS SEULENSIS NOVA EFFICITUR DIOECESIS, NOMINE « SUVONENSIS ».

 

Summi Pastoris universae Ecclesiae munus, quod humeris Nostris impositum est, id aliquando requirit ut, opportunius dispositis dioecesium territoriis, novas constituamus ecclesiasticas circumscriptiones; non enim est dubium, quin hoc sit christifidelibus curandis aptissimum opus. Libenter propterea accipientes quod Sacra Congregatio de Propaganda Fide huiusmodi super negotio faciendum putavit, ex Seulensi nempe archidioecesi aliam cathedralem Sedem condi oportere, de sententiaque edocti venerabilis Fratris Antonii Del Giudice, Archiepiscopi titulo Hieropolitani et in Corea Apostolici Delegati, ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. Ex archidioecesi Seulensi territoria separamus, quibus continentur civitas vulgo Su-Won appellata, atque civiles districtus, uti dicunt, Bu-Cheon-Kun, Si-Hung-Kun, Hwa-Seong-Kun, Pyeong- Taek-Kun, Kwang-Ju-Kun, Yong-In-Kun, An-Seong-Kun, I-Keon-Kun, Yang-Pyeong-Kun, Yeo-Ju-Kun, in civili provincia Kyong-Ki-Do sita, ex iisque dioecesim constituimus, Suvonensem appellandam atque nativo clero Coreano committendam. Quam eandem iubemus metropolitanae Seulensi Sedi, una cum suo Episcopo, obnoxiam esse. Nostra praeterea est voluntas, ut sacrorum Antistes suam ponat sedem in urbe vulgo Su-Wen, magisteriique cathedram in sacra aede Deo dicata in honorem Sancti Ioseph, ibidem exstante, quam ad cathedralis templi dignitatem attollimus, cum iuribus et privilegiis propriis. Permittimus denique ut consultores dioecesanos sacer Suvonensis Praesul ad tempus deligat, quoadusque scilicet Canonicorum collegium ibi constitui possit. Tandem ut hae Litterae Nostrae ad exitum adducantur curet venerabilis Frater Antonius Del Giudice, quem diximus, vel sacerdos ab eo delegatus. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exarabit ad Sacrumque Consilium Fidei Propagandae quam primum mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 661-662

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana