Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CALIENSIS*

QUIBUSDAM ECCLESIIS A METROPOLITANA ARCHIDIOECESI POPAYANENSI DETRACTIS, NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA EFFICITUR,
«CALIENSIS» NOMINE.

 

Quamquam Christi Ecclesia ad hoc nata est, in hoc potissimum constituta ut gentibus et populis christianam veritatem praedicaret iisque laetissimum salutis nuntium afferret, eadem tamen, iam inde a

sanctissimorum Apostolorum aetate ad exteriorem singularum ecclesiarum temperationem respexit, cum id, si prudenter fiat, et magnas in se habeat utilitates, et populis, quorum nullum Ecclesia in terris thesaurum habet pretiosiorem, haud minima commoda afferat. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Iosephus Paupini, Archiepiscopus titulo Sebastopolitanus in Abasgia inque Columbiana Republica Apostolicus Nuntius, id petierit ut episcopalis Ecclesia Caliensis in Sedium metropolitanarum ordinem redigeretur et nova eiusdem nominis ecclesiastica provincia constitueretur, Nos re bene reputata, haec quae sequuntur auctoritate Nostra, ante auditis Ordinariis quorum interesset, decernimus. Caliensem Ecclesiam, a iure metropolitano Sedis Popayanensis eximimus, eamque ad gradum metropolitanae Sedis tollimus, factis iuribus congruis; praeterea novam condimus provinciam ecclesiasticam, quae coalescet: Ecclesia ipsa Caliensi, dioecesibus Carthadensi et Palmirana, item a iurisdictione Popayanensis Ecclesiae exemptis. Constitutae Sedi Caliensi placet venerabilem Fratrem Albertum Uribe Urdaneta praeficere Archiepiscopum Metropolitam, factis debitis iuribus et oneribus, ut e lege canonica constant. Ceterum, venerabilis Frater Iosephus Paupini haec omnia fieri curabit, vel quem ipse delegaverit. Re vero confecta, documenta exarentur, sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 360-361

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana