Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PASTOPOLITANAE-TUMACOENSIS-SIBUNDOYENSIS
(IPIALENSIS)

*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI PASTOPOLITANA ATQUE VICARIATIBUS APOSTOLICIS TUMACOËNSI ET SIBUNDOYENSI, NOVA IN COLUMBIANA REPUBLICA CONDITUR DIOECESIS, «IPIALENSIS» NOMINE.

 

Cunctis in orbe fidelibus cum Nostrum sit officium omnimode consulere, opportunum visum est Nobis mentem accipere venerabilis Fratris Iosephi Paupini, Archiepiscopi Sebastopolitani in Abasgia atque in Columbiana Republica Apostolici Nuntii, qui a Sancta Sede petiit ut ex quibusdam territoriis a dioecesi detractis Pastopolitana atque vicariatibus apostolicis Tumacoënsi et Sibundoyensi, intra eiusdem Reipublicae Columbianae fines nova dioecesis conderetur. Non dubitavimus enim quin huiusmodi propositum ad maiorem christianorum utilitatem atque bonum conduceret. Suprema igitur qua pollemus auctoritate, audita quidem sententia eorum Ordinariorum, quorum hoc interesset negotium, eorumque suppleto consensu qui hac super re aliquid iuris vel habeant vel se praesumant habere, sequentia decernimus atque iubemus. A dioecesi Pastopolitana distrahimus municipia, quibus per vulgus nomen Ipiales, Los Andes seu Satomayor, Samaniego, Linares, Ancuyá, Santa Cruz seu Guachavés, Túquerres, Guaitarilla, Ospina, Sapués, Ilés, Mallama seu Piedrancha, Guachucal, Gualmatán, Contadero, Puerres, Aldana, Pupiales, Córdoba, Cumbal, Guaspud seu Carlosama, Potosí, Imués; a vicariatu apostolico Tumacoënsi, municipium, cui nomen Ricaurte; a vicariatu apostolico Sibundoyensi, territorium seu vulgo corregimiento La Victoria appellatum, ex iisque simul sumptis dioecesim constituimus, Ipialensem appellandam iisdemque circumscribendam finibus ac municipia et territoria e quibus coalescit. Insuper dioecesi Pastopolitanae perpetuo adnectimus separata ab archidioecesi Popayanensi territoria municipiorum, vulgo appellatorum El Rosario, Taminango, La Union, Colon o Genova, San Pablo, San Lorenzo, Arboleda o Berruecos et La Cruz; atque denique territorium seu corregimiento, uti vocant, cui nomen El Encano, a vicariatu apostolico Sibundoyensi seiunctum. Novae dioecesis sedem Episcopus in urbe Ipiales statuat, episcopalis autem magisterii cathedram in curiali templo ibidem exstante, Deo dicato in honorem S. Petri martyris, quod ad gradum dignitatemque cathedralis evehimus, congruis iuribus concessis. Episcopo autem, praeterquamquod iusta iura damus, obligationes etiam imponimus, quae eius ordinis Viris ex iure communi competunt. Eandem dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Popayanensi, eius vero sacrorum Antistitem metropolitano iuri Archiepiscopi illius Ecclesiae. Praecipimus praeterea ut, quandiu Collegium Canonicorum condi nequeat, Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo auxilio et consilio assint, a munere quidem cessaturi cum fuerint Canonici constituti; utque Seminarium minus quam primum struatur, iis pueris accipiendis atque educandis qui Dei instinctu ad sacerdotium vocati fuerint, quorum profecto sive ingenio sive animi virtutibus praestantiores, cum adoleverint, Romam mittantur, ad Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Cathedralis Ecclesiae Ipialensis mensa episcopalis, quae dicitur, Curiae emolumentis fiet, sponte a fidelibus oblatis pecuniis, dote a civili auctoritate danda atque bonis eidem obvenientibus ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici. Quod attinet dioecesis regimen, administrationem, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem, aliaque id genus, religiose canonicae praescriptiones serventur. Acta et documenta quae Ipialensis dioecesis clericos spectant, fideles bonaque temporalia a Curiis Pastopolitana, Tumacoënsi et Sibundoyensi ad Ipialensem transmittantur, in condendo tabulario custodienda; item quod territoria respicit quae, ab archidioecesi seiuncta ad Pastopolitanam sunt adnexa, religiosa cura est agendum.

Denique volumus ut, simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum adductae fuerint, sacerdotes illi Ecclesiae censeantur addicti, in cuius territorio legitimum beneficium aut officium habeant; ceteri vero sacerdotes, clerici, Seminariique tirones ei Ecclesiae, in qua legitimo domicilio degant. Haec quae praescripsimus ut ad effectum adducat curet venerabilis Frater Iosephus Paupini, quem diximus, vel per se ipse vel per alium delegatum virum, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero rem perfecerit, congrua documenta de more exarari iubeat et ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittat, rite subscripta sigilloque impressa. Quodsi tempore exsecutionis alius in Columbiana Republica munere fungatur Nuntii Apostolici, hic mandata Nostra omnia faciat. Hanc autem Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus, contrariis minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio et vicesimo mensis Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

pro Regente
Rodomons Galligani

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 435-437

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana