Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MVEKAËNSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA MVEKAËNSIS, IN CONGO,
AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR.

 

Sanctorum mater, Ecclesia catholica, ad hoc a Christo Iesu condita ut cunctorum ordinum homines per Evangelii doctrinam perque Sacramentorum collationem ad veritatem et salutem adduceret, non solum suos quos amplectitur fideles ut filios fovet, sed eos etiam, qui extra eius gremia adhuc exstant, summa optat caritate invitare atque accipere. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Vitus Roberti, Archiepiscopus titulo Tomitanus atque in Congo Apostolicus Nuntius, aestimaverit esse ad christianae fidei disseminationem perutile si praefectura apostolica Mvekaënsis ad gradum dioecesis tolleretur, idque ut fieret a Sacra Congregatione de Propaganda Fide postulaverit, eius venerabilis Fratris menti eadem Sacra Congregatio accedere constituit. Nos autem, quibus maximopere cordi est ut nomen Domini Nostri Iesu Christi apud omnes gentes magis magisque clarificetur (cf. 2 Thes. 1, 12), quod factum est auctoritate Nostra hodie confirmare atque sequentia decernere ac iubere censuimus. Praefecturam apostolicam Mvekaënsem in dioecesium numerum conferimus, eodem nomine servato iisdemque finibus, quam curis sodalium Instituti Iosephitarum Gerardimontensium committimus, ad Nostrum et Apostolicae Sedis nutum, certa spe ducti ut, qui hactenus praefecturam apostolicam ibidem locorum magna sollicitudine et cura rexerunt, in posterum quoque operam suam efficaciter praestent. Novae dioecesis episcopalis sedes in urbe vulgo Mveka, a qua Ecclesia nomen sumpsit, ponatur; episcopalis vero magisterii cathedra in principe eiusdem urbis templo, quod ad gradum cathedralis evehimus, cum iuribus et privilegiis congruis. Praecipimus insuper ut, quondusque Canonicorum collegium condi possit, Consultores dioecesanos Episcopus deligat, qui sibi auxilio consilioque assint. Statuimus denique ut dioecesis Mvekaënsis suffraganea sit metropolitanae Sedi Luluaburgensi, eiusque Archiepiscopo sacer Mvekaënsis Praesul ad normam iuris canonici subdatur. Ut hae Litterae Nostrae ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Vitus Roberti, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Quodsi tempore exsecutionis alius in Congo erit Apostolicus Nuntius, hic mandata Nostra faciet. Qui vero rem perfecerit documenta congrua exarabit, et ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae quam primum mittet, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, pp. 563-564

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana