Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KADUNAËNSIS (MINNAENSIS)*

E QUODAM TERRITORIO ARCHIDIOECESIS KADUNAËNSIS NOVA FIT PRAEFECTURA APOSTOLICA, NOMINE «MINNAENSIS».

 

Christi Redemptoris verba, ante discipulis facta quam in caelum conscenderet, ut videlicet Evangelium praedicarent omni creaturae (cfr. Mc. 16, 15), ita continenter in animo versamus, ut cunctis iis inceptis faveamus quae christianam fidem aptius inter homines propagari sinant. Quapropter, cum Sacra Congregatio de Propaganda Fide, post eos omnes auditos quorum negotium interesset deque sententia venerabilis Fratris Sergii Pignedoli, Archiepiscopi titulo Iconiensis atque olim in Africa Media Occidentali Apostolici Delegati, opportunum esse censuerit rebusque catholicis fovendis peridoneum, si in Nigeriae territorio alia praefectura apostolica constitueretur, Nos de suprema qua pollemus in Ecclesia catholica potestate sequentia decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi Kadunaënsi territorium separamus provinciae, cui vulgo Niger nomen, ex eoque novam praefecturam condimus ab eius urbe principe Minnaensem appellandam, quam provinciae ecclesiasticae Kadunaënsi aggregamus atque curis sodalium Societatis Sancti Patricii pro missionibus ad exteros committimus, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis nutum. Haec quae praescripsimus ut ad effectum perducantur ille curet qui tempo re exsecutionis Delegatus Apostolicus in Africa Media Occidentali erit, vel ab eo delegatus vir, ecclesiastica dignitate indutus. Qui vero rem perfecerit congrua documenta exarabit ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide quam primum mittet, rite signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 9, pp. 627-628

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana