Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BUDJALAËNSIS
(LISALAËNSIS)
*

DETRACTO QUODAM TERRITORIO E DIOECESI LISALAËNSI,
NOVA DIOECESIS CONDITUR, «BUDIALAËNSIS» APPELLANDA. 

 

Qui nullo merito, sed divinae munere bonitatis idcirco in vertice sacerdotalis auctoritatis constituti sumus ut christianorum coetui universo praesideremus eumque per huius vitae asperitates ad aeternae beatitatis littora, quasi in portum, duceremus, tunc putamus quodammodo officio Nostro summi pastoris satis fecisse, cum non solum filiis Nostris Christique fidelibus sanctissimae fidei nostrae capita atque praecepta credenda et servanda proposuerimus, verum etiam et de singularum dioecesium necessitatibus consuluerimus, cum persaepe in hac re earumdem Sedium felicitas ac prosperitas magnam partem consistat. Quam ob rem, cum Sacrae Congregationi Fidei Propagandae, audito nempe venerabili Fratre Vito Roberti, Archiepiscopo titulo Tomitano et Apostolico in Congo Nuntio, visum sit in ea Natione novam dioecesim condere, id Nos censentes nonnihil boni esse Ecclesiae allaturum, haec quae sequuntur decernimus atque iubemus. A dioecesi Lisalaënsi partem occidentalem territorii separamus, quo aliam dioecesim constituimus, Budjalaënsem e principe regionis urbe appellandam, patribusque Congregationis Immaculati Cordis Mariae concredendam. Huius novae dioecesis hi erunt fines: in ea parte ubi Budjalaënsis dioecesis Lisalaënsem tangit, flumen Mongala; in ceteris, iidem qui hactenus. Censemus praeterea ut sedes dioecesis et Episcopi domicilium in civitate Budjala sint, cathedra vero in sacra aede, quae sit in ea civitate praecipua. Item ut condita Ecclesia archidioecesi Coquilhatvillensi tamquam suffraganea subiciatur, sic ut eius sacer Praesul eiusdem Metropolitae ad iuris normam obnoxius erit. Curet venerabilis Antistes cui Sedes cathedralis Budjalaënsis committetur regenda, ut Seminarium saltem minus condat, pueris bonae spei educandis; similiter Canonicorum collegium constituat; quod si statim fieri nequeat, eorum loco Consultores deligat, qui consilio et opera iuvent. Cetera Iure Canonico temperentur. Monemus autem documenta et acta quae novam dioecesim respiciant ad huius Curiam episcopalem esse cito mittenda, ut ibi in tabulario rerum religiosarum serventur. Ceterum haec omnia quae mandavimus ad exitum adducat venerabilis Frater Vitus Roberti, quem meminimus, vel quem ipse delegaverit. Rebus vero factis, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur. Hanc autem Constitutionem nunc et in poste rum efficacem esse volumus, contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo quinto mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN 
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 12, pp. 825-826

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana