Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS
(TEMPLUM ANNUNTIATIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS)*

TEMPLUM ANNUNTIATIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS IN VIA ARDEATINA
AD GRADUM ET DIGNITATEM DIACONIAE EVEHITUR.

 

Sanctissimis templis, quae hanc almam Urbem, Pontificis Summi sedem atque christiani orbis caput, constellant, id sane est annumerandum, quod est Annuntiationi beatae Mariae Virginis Christi Matris sacrum, via Ardeatina exsurgens: quod et antiquissimum esse Pontificis Honorii III inscriptio testatur, et summa religione cultum, populi frequentia, peregrinationes, pietas fidelium, qui undique petunt. Quae profecto ita Romanos Antistites affecerunt ut non solum augendae fidei causa saeculo XVI Piae Sodalitati a Gonfalone templum id crediderint, verum etiam privilegiis auxerint; quin immo, data curiali dignitate, Piae Societati Taurinensi S. Iosephi tandem commissum est. Cum vero crescentibus in dies Ecclesiae universae negotiis, visum sit numerum etiam sacrorum Cardinalium augere, quibus haec Apostolica Sedes consiliariis prudentissimis utatur, censuimus templum etiam Annuntiationis Beatae Mariae Virginis in via Ardeatina tam ampla dignitate honestare, ut, una cum ceteris Purpuratis Patribus deferri posset. Nostra igitur apostolica auctoritate, sacram hanc aedem, quam memoravimus, in diaconiarum ordinem redigimus, factis nempe iuribus et honoribus quae talium templorum sunt propria. Rectorem vero iubemus ut, postquam has Litteras Nostras clero populoque die festo legerit, in eodem templo, huius voluntatis Nostrae sincera documenta scribat, quorum exempla, debite subsignata et sigillo impressa, ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 7, pp. 493-494

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana