Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS
(TEMPLUM S. LEONIS I PAPAE)*

TEMPLUM S. LEONIS I PAPAE IN VIA PRAENESTINA AD DIGNITATEM TITULI CARDINALICII PRESBYTERALIS EVEHITUR.

 

Romanorum Pontificum morem secuti, qui templa in Urbe exstantia S. R. E. Cardinalibus titulo assignare consueverunt, eadem et Nos Purpuratis Patribus concedere censemus, eo sane consilio ut manifeste atque aperte aliquid muneris iidem Romae suscipiant. Cum tamen sacrae eiusmodi aedes impares nunc sint augendo S. R. E. Cardinalium numero, visum est Nobis alias eodem honore esse decorandas, quae dignae atque idoneae sint quae id obtineant. Quas inter templum profecto est annumerandum, Deo in honorem S. Leonis I Papae dicatum, quod tricesimum ab Italica Consociatione Virorum ab Actione Catholica condita annum agentes eiusdem Sodales, stipe collata, e fundamentis erexerunt, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo secundo, atque peramanter Romano Pontifici dono dederunt. Quapropter de apostolica et suprema Nostra potestate templum curiale S. Leonis I Papae ad gradum et dignitatem tituli Cardinalicii presbyteralis ducimus, omnia dantes iura et privilegia quae eiusdem decoris templa in Urbe habent, contrariis quibuslibet non impedientibus. Decernimus praeterea ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui ad praesens eidem sacrae aedi est praefectus, clero ac populo perlegantur cum primus advenerit dies festus de praecepto celebrandus. Onus autem eidem erit ut, perfecta Litterarum Nostrarum exsecutione, documenta exarentur eademque cito S. Consistoriali Congregationi mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta offieere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 450-451

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana