Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS
(TEMPLUM SACRI CORDIS BEATAE MARIAE VIRGINIS)*

TEMPLUM SACRI CORDIS BEATAE MARIAE VIRGINIS DIGNITATE
DECORATUR TITOLI CARDINALICII.

 

Sacrum Patrum Cardinalium Collegium, quorum mox numerum augendum studemus ut magis magisque huiusmodi praeclarissimorum virorum et consilii donis fruamur et in christiano populo regendo peritia, id quidem exigit, ut sacrarum etiam aedium numerum multiplicemus quas ad translaticium morem iisdem titulo assignemus. Haec plerumque templa vel antiquitate praestant, vel magni cuiusdam eventus celebritate, vel, si nostra praesertim conspiciantur tempora, populi frequentia rectorumque fideliumque rebus catholicis fovendis studio et alacritate. In quibus sacra etiam aedes, Sacro Cordi Beatae Mariae Virginis dicata, procul dubio est annumeranda, quae Nostra hac in Urbe existit, in regione scilicet, quam Parioli vulgata appellatione nominant. De apostolica ideo et suprema auctoritate Nostra templum, quod diximus, Deo dicatum in honorem Sacri Cordis Beatae Mariae Virginis cardinalicio presbyterali titulo honestamus, datis eidem Uribus et privilegiis, quibus huiusmodi Romana templa fruuntur. Ceterum mandamus, ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui ad praesens eidem templo moderatur, ad effectum adducantur atque sive clero sive populo perlegantur, cum primus dies festus de praecepto post eas acceptas celebrabitur. Peracti autem negotii instrumentum conficiatur idemque, rite subscriptum sigilloque impressum, ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittatur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 7, pp. 481-482

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana