Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ANTOFAGASTENSIS - IQUIQUENSIS (CALAMENSIS IN CHILIA)*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS A DIOECESIBUS ANTOFAGASTENSI ET IQUIQUENSI, NOVA PRAELATURA CONDITUR,
«CALAMENSIS IN CHILIA» APPELLANDA.

 

Christianorum fidelium bono perutile sane est ut dioecesium territoria aptius quandoque disponantur aliaeque condantur ecclesiasticae circumscriptiones. Quod cum ut fieret in certo etiam Reipublicae Chiliensis territorio ab Apostolica Sede petierit venerabilis Frater Eganus Righi-Lambertini, Archiepiscopus titulo Docleensis et in Republica Chiliensi Apostolicus Nuntius, postquam scilicet de more sententiam rogavit venerabiles Fratres

Franciscum Borgiam Valenzuela Rios, Episcopum Antofagastensem, et Petrum Aquilera Narbona, Episcopum Iquiquensem, censuimus eius precibus commode accedi posse. Suppleto igitur omnium eorum consensu, qui hac super re ius aliquod vel habeant vel se praesumant habere, a dioecesibus Antofagastensi et Iquiquensi regionem separamus vulgo «Departamento El Loa» et regionem, in finibus exstantem «Departamento Antofagasta», vulgo «Distrito de Pampa Union», iisque novam praelaturam «nullius» condimus, Calamensem in Chilia appellandam iisdemque circumscribendam finibus ae regiones, e quibus fit, in praesens terminantur. Novae Ecclesiae sedes in urbe Calama erit, magisterii vero cathedra in curiali templo ibidem exstante, Deo sacro in honorem S. Ioannis Baptistae, quod ad praelaticii templi dignitatem evehimus, congruis datis iuribus. Praelaturae autem Praesuli, praeterquam quod iusta iura damus, obligationes etiam imponimus iuxta sacros canones. Calamensis in Chilia praelatnra suffraganea praeterea erit metropolitanae Sedi Serenensi, itemque eius Antistes eiusdem Sedis Archiepiscopo obnoxius. Curet Praelatus Ordinarius ut minus saltem Seminarium struat, iis pueris excipiendis et efformandis, qui ad sacerdotium Dei instinctu vocentur; quorum qui optimi fuerint Romam mittantur in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, ut philosophicis theologicisque disciplinis imbuantur. Mensam praelaticiam constituent Curiae emolumenta, fidelium sponte oblata pecunia atque bonorum pars quae eidem obvenient ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici. Quod autem praelaturae regimen spectat, administrationem, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem aliaque huiusmodi, sacri canones religiose serventur. Acta et documenta quae novam praelaturam respiciant, eius clericos, fideles bonaque temporalia a Curiis episcopalibus Antofagastensi et Iquiquensi ad Calamensem in Chilia transferantur, in tabulario summa diligentia custodienda. Simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum adductae fuerint, sacerdotes ei Eeclesiae censeantur adscripti in cuius territorio beneficium aut ecclesiasticum officium habeant; ceteri autem sacerdotes, clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Ut hae sub plumbo Litterae perficiantur curet venerabilis Frater Eganus Righi-Lambertini, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Quodsi tempore exsecutionis alius ibi locorum Apostolicum Nuntium agat, hic mandata Nostra omnia faciat. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exarari faciat et ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittat, rite signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam, iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die vicesimo primo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Hamletus Tondini, Proton. Apoost. a. i. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 5, pp. 344-346

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana