Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IOANNESBURGENSIS (DE TRANSVAAL OCCIDENTALI)

*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI IOANNESBURGENSI,
NOVA CONDITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA,
«DE TRANSVAAL OCCIDENTALI» APPELLANDA.

 

Cum vita aeterna haec sit ut cognoscant homines Deum verum et quem ipse misit Iesum Christum (cfr. Io. 17, 3), summa Nos cura studemus, qui Dei providentia omnium in Ecclesia fidelium summi Pontificis munere fungimur atque Pastoris, ut omnimode ad eandem vitam aeternam consequendam quam uberrima subsidia eaque efficacissima cunctis proponamus et offeramus. De sententia ideo Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, quae post auditum sive venerabilem Fratrem Iosephum McGeough, Archiepiscopum titulo Hemesenum atque Apostolicum in Africa Meridionali Delegatum, sive venerabilem Fratrem Hugonem Boyle, Episcopum Ioannesburgensem, opportunum esse censuit maximoque cum animorum fructu coniunctum si, quibusdam territoriis ab eadem dioecesi Ioannesburgensi distractis, nova conderetur praefectura apostolica, huiusmodi consilium probantes sequentia statuimus atque decrevimus. A dioecesi Ioannesburgensi districtus civiles separamus, quos vulgo appellant Bloemhof, Cristiana, Coligny, Delareyville, Klerksdorp, Lichtenburg, Potchefstroom, Schwaizer Reneke, Ventersdorp et Wolmaransstad iisque praefecturam apostolicam constituimus, nomine de Transvaal Occidentali, quam curis concredimus sodalium Congregationis Missionariorum Oblatorum Beatae Mariae Virginis Immaculatae, certa spe confisi ut nullis sane laboribus parcant, sicut mos illis est, ut «sermo Dei currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1). Praecipimus autem ut quae mandavimus ad effectum adducat venerabilis . Frater Iosephus McGeough, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exaranda studeat ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide quam primum mittenda.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quartodecimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 547-548

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana