Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SAIGONENSIS (XUANLOCENSIS)

*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS EX ARCHIDIOECESI SAIGONENSI,
NOVA IN VIETNAMENSI REGIONE DIOECESIS CONDITUR,
«XUANLOCENSIS» NOMINE.

 

Dioecesium partitiones facere, quarum scilicet peramplum est territorium atque frequentissimi incolae, Nostrum putamus esse apostolici muneris officium, quo universam Christi Ecclesiam aptiore in dies ratione gubernare debemus. Quapropter, cum Sacra Congregatio Christiano Nomini Propagando cum catholicarum rerum incremento apprime consentaneum aestimaverit si quibusdam archidioecesis Saigonensis territoriis nova constitueretur in Vietnamensi regione dioecesis, cumque, post auditum venerabilem Fratrem Angelum Palmas, Archiepiscopum titulo Vibianensem et in Vietnamensi et Cambogiensi regionibus Apostolicum Delegatum, ut id fieret a Nobis petierit, qua pollemus suprema et apostolica potestate sequentia decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi Saigonensi integra territoria civilium circumscriptionum detrahimus, quibus vulgo appellatio Bien-Ruoa, Long-Khanh et Phuoc-Thuy, iisque dioecesim fundamus, Xuanlocensem nomine iisdemque limitandam finibus ac simul sumptae circumscriptiones e quibus constituta est cinguntur. Novam dioecesim, quam nativo clero regendam committimus, suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Saigonensi, itemque eius sacrorum Antistes eiusdem Ecclesiae Archiepiscopum tamquam metropolitam habebit. Suam Episcopus Xuanlocensis sedem in urbe vulgo Xuan-Loc ponat, episcopalis vero magisterii cathedram in sacra aede Iesu Christo Regi dicata, eadem in urbe exstante, quam ad gradum et dignitatem cathedralis attollimus, cum iuribus et privilegiis congruis. Studeat etiam Episcopus ut Consultores dioecesanos ad normam iuris deligat, cum ob temporis atque locorum adiuncta in praesens Canonicorum collegium condi nequeat. Qui scilicet consultores a munere cessabunt, Canonicis constitutis. Haec quae mandavimus ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Angelus Palmas, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero rem perfecerit congrua documenta exaranda studeat ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide quam primum mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quartodecimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Iosepbus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Ioannes Calleri, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 426-427

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana