Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BAMBARITANAE*

NOVA DIOECESIS IN REPUBLICA MEDIO-AFRICANA CONDITUR, «BAMBARITANA» NOMINE.

 

In vitae naturalis similitudinem, quae corpore et spiritu continetur, etiam superna illa vita qua «filii Dei nominamur et sumus» (1 Io. 3, 1) benigno Dei consilio externis signis hominibus exhibetur, quibus iuvantibus in terris diffunditur. Quam ob rem cum venerabilis Frater Iosephus Cucherousset, Archiepiscopus Banguensis, ea sane mente ut in republica Medio-Africana christiana religio maiora caperet incrementa, novam dioecesim in ea condendam censuerit, cumque Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando haec probaverit, post auditum venerabilem Fratrem Aloisium Poggi, Archiepiscopum titulo Forontonianensem atque Apostolicum in Africa Media Delegatum, suprema Nostra potestate sequentia decernimus. In republica Medio-Africana novam dioecesim condimus quae constabit territorio praefecturarum civilium vulgo Ouaka et Haute Kotto cognominatarum, itemque territorio subpraefecturae Birao appellatae, usque nunc archidioecesi Banguensi addicto. Nova dioecesis Bambaritana, ab urbe principe, vocabitur iisdemque finibus cingetur quibus civiles circumscriptiones e quibus fit. Volumus autem ut sive dioecesis sive Praesul Bambaritanus metropolitanae iurisdictioni Archiepiscopi Banguensis subiciantur, iidemque omnibus iuribus et honoribus fruantur quibus residentes Episcopi eorumque dioeceses, ad iuris ecclesiastici normam. Sedem suam Episcopus Bambaritanus in urbe Bambari cognominata ponet suamque cathedram in potiore templo ibi exstante collocabit. Novae Ecclesiae regimen sodalibus Congregationis Sancti Spiritus, sub tutela Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis, damus, qui pastorali studio atque industria nulli labori parcent Regno Dei ibi locorum provehendo. Quod autem ad Ecclesiae regimen et administrationem attinet, ea omnia serventur quae Codex Iuris Canonici statuit quaeque Sacra Congregatio Fidei Propagandae iusserit; in primis curet Episcopus ut Seminarium quam primum fieri poterit exstruatur, pueris excipiendis qui ad sacerdotium vocabuntur; permittimus autem ut ob locorum huiusque temporis adiuncta Canonicorum loco Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam, qui Episcopo consilio assint. Ceterum quae statuimus exsequenda curabit venerabilis Frater Aloisius Poggi, quem diximus, vel per se ipse vel per alium delegatum virum. Si autem tempore exsecutionis alius idem munus gesserit, hic mandata Nostra faciet. Qui vero rem perfecerit onus habebit effectae rei documenta exarandi eademque, subscripta sigilloque impressa, ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae mittendi.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN 
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 552-554

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana