Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AHWAZ CHALDAEORUM
(SEHNAENSIS CHALDAEORUM)
*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI SEHNAENSI CHALDAEORUM, NOVA CONDITUR ARCHIDIOECESIS, QUAE VULGATO
NOMINE «AHWAZ CHALDAEORUM» COGNOMINABITUR.

 

Ex quo tempore divinae voluntatis fuit ut in Ecclesiae suae sanctae fastigio collocaremur, de universo Christi grege, ad beatissimi Petri similitudinem, curam habituri, is sane fuit semper amor noster praecipuus, in id studia Nostra omnia contulimus, ut, videlicet, gentibus omnibus christianam fidem profitentibus maiores usque opportunitates daremus non solum suae religionis incorrupte servandae, sed etiam eiusdem, per occasiones, in finibus regionum suarum augendae. Quam ob rem, cum venerabiles Fratres Episcopi e patriarchatu Babylonensi Chaldaeorum, de salute animorum solliciti, coetu legitime atque canonice mense novembri superiore anno Romae habito, cui quidem venerabilis Frater Paulus II Cheikho, Babylonensis Patriarcha praefuit, censuerint bene fieri si nova ex Ecclesiae Sehnaensi Chaldaeorum territorio Sedes conderetur archiepiscopalis, idque ita constituerint ut eadem archidioecesis his finibus concluderetur: ad septemtrionem, linea tricesimi tertii circuli paralleli, ut dicunt; ad orientem, regionibus vulgari sermone Afghanistan et Pakistan nuncupatis; ad meridiem, Sinu Persico; ad occasum, denique, locis Iraquenae gentis, Nos omnia quae iidem venerabiles Fratres gesserint probamus et rata habemus, modo rite acta, vitia sanantes, si qua forte irrepserint in hac rerum mutatione, consensumque eorum supplentes qui ius aliquod hac in re se putent habere, vel habeant. Ceterum ea omnia, quae novae Sedis constitutio poscit, ad normam Iuris Canonici Orientalis fiant, vel ad probatas consuetudines. Haec autem quae per has Litteras statuuntur, venerabilis Frater Salvator Asta, Archiepiscopus titulo Aureliopolitanus in Lydia, et in Iran Apostolicus Internuntius, exsequetur, qui onus erit documenta exarandi congrua actae rei, eademque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali cito mittendi; quod profecto sive per se ipse poterit facere, vel per alium, quem voluerit, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutum.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

      Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GUSTAVUS Card. TESTA  
S. Congr. pro Ecclesia Orient. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.  
Ioannes Calleri, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 558-559

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana