Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PUSANENSIS (MASANENSIS)

*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI PUSANENSI, IN COREA,
NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR, NOMINE «MASANENSIS».

 

Siquidem catholicae in Coreana regione res atque negotia maiora in dies, Deo iuvante, incrementa iamdiu capiunt, opportunum visum est Sacrae Congregationi Christianae Fidei Propagandae nimis dioecesis Pusanensis patentia territoria separare ex separatisque novam constituere ecclesiasticam circumscriptionem. Quod cum ut fieret, post scilicet auditum venerabilem Fratrem Antonium Del Giudice, Archiepiscopum titulo Hierapolitanum in Syria et Apostolicum in Corea Internuntium, a Nobis petierit dilectus Filius Noster S. R. E. Cardinalis eiusdem Sacrae Congregationis Praefectus, precibus Nos accedendum esse putavimus, sequentia decernentes atque iubentes. A dioecesi Pusanensi integrum territorium distrahimus, quod complectitur civitates vulgo Masan, Jinju, Samcheonpho, Jinhae et Choong-mu atque civiles circumscriptiones, quas appellant Jinyang, Euryeong, Changweon, Haman, Hapcheon, Keuchang, Hamyang, Sancheong, Hadong, Sacheon, Koseong, Thongyeong et Namhae, eoque novam dioecesim condimus, Masanensem cognominandam. Novae dioecesis sedes Episcopique domicilium in urbe Masan erit, episcopalis vero magisterii cathedra in sacra aede Deo dicata in honorem Sancti Pauli, ibidem exstante, quam ad dignitatem templi cathedralis attollimus, cum iuribus debitis. Studeat Episcopus ut, quandiu Canonicorum collegium condi non possit, Consultores dioecesanos ad normam iuris canonici condat, qui sibi consilio et ope assint. Decernimus praeterea ut Masanensis cathedralis Sedes suffraganea sit metropolitanae Taeguensi atque sacerdotibus e clero saeculari, ut dicitur, regenda concredatur. Haec quae praescripsimus ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Antonius Del Giudice, quem diximus, vel quem ille legitime delegaverit. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exarari iubeat ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide mitti, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quintodecimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

   Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN 
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost. Decanus
Sylvius Romani, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 617-618

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana