Index   Back Top Print

[ LA ]

 PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BATAËNSIS
(RIVI MUNIENSIS)
*

VICARIATUS APOSTOLICUS RIVI MUNIENSIS
AD DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR, «BATAËNSIS» APPELLANDAE.

 

Christi mandatum, quo iussit apostolos suos ire in mundum universum sacratissimas Evangelii leges gentibus promulgaturos (Cf. Mc. 16, 15), si cum iis vocibus una simul consideretur, quibus adorandus Dei Filius, de grege electorum sollicitus quos redemerat, et oves et agnos Petri custodiae subiecit (Cf. Io. 21, 15-17), id profecto cogitur, non modo christianam societatem lege quadam et necessitate naturae moveri ad religiones suas quocumque loci propagandas, sed etiam Evangelii proferendi munus et officium praecipue penes Nos, Petri successorem, esse oportere. Quam ob rem, cum fides catholica in apostolico vicariatu Rivi Muniensis magna incrementa cepisset, maioraque capere posse provideretur, si ea circumscriptio ad gradum atque dignitatem dioecesis eveheretur, visum est Nobis, consilio petito a quibus oporteret, ea quae Sacra Congregatio Christiano Nomini Propagando proposuit rata habere ad exitumque deducere. Placet ergo vicariatum apostolicum Rivi Muniensis ad dignitatem dioecesis tolli, iisdem servatis finibus, mutato nomine, quod erit Bataënse, a Batae civitatis cognomine, in qua Episcopus domicilium suum ponet, cathedra in templo B. M. V. collocata «a Pilar» appellatae, quod profecto debitis iuribus et honoribus instruimus. Nova dioecesis erit recto Sanctae Sedi subiecta, Sacrae Congregationi Fidei Propagandae obnoxia. Ad Canonicorum coetum quod attinet, permittimus ut, eorum loco, ob locorum adiuncta, Consultores dioecesani deligantur, iuxta normam iuris. Ad cetera vero quod pertinet, omnia legibus canonicis temperentur. Ceterum, quae mandavimus ille ad exitum adducet qui in Africa Media Occidentali Apostolicae Delegationi praesit, vel quem ille delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum dignae fidei exempla ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

     Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GREGORIUS Card. AGAGIANIAN 
S. Congr.
de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Sylvius Romani, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 13, pp. 867-868

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana