Index   Back Top Print

[ LA ]

 PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE FERNANDO PÓO (SANCTAE ISABELLAE)*

VICARIATUS APOSTOLICUS DE FERNANDO PÓO, IN GUINEA AEQUATORIALI,
AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR, NOMINE «SANCTAE ISABELLAE».

 

Nonnulla incrementa, propter susceptos labores atque inita incepta sive a Missionariis Filii Immaculati Cordis B. M. V. sive a nativi cleri sacerdotibus, vicariatum apostolicum de Fernando Póo iam accepisse resque catholicas maioribus in dies auctibus usque crevisse causa est cur Sacra Congregatio de Propaganda Fide censuerit posse eundem vicariatum ad dioecesis gradum attolli. Qua de re, cum eiusdem Sacrae Congregationis Praefectus, eorum antea sententia audita quorum negotium interesset, ut id fieret a Nobis hodie petierit, adhibitis precibus perlibenter accedimus atque ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. Vicariatum apostolicum de Fernando Póo ad gradum dignitatemque dioecesis evehimus, iisdem servatis finibus, Sanctae Isabellae autem nomine, quae Apostolicae Sedi immediate subiecta erit Sacraeque Congregationi de Propaganda Fide obnoxia. Episcopi domicilium in urbe sit vulgo Santa Isabel, episcopalis vero magisterii cathedra in sacra aede Immaculato Cordi Beatae Mariae Virginis dicata, in eadem urbe exstante, quam ad dignitatem cathedralis templi attollimus. Ad Canonicorum collegium quod attinet praecipimus ut, quandiu ob praesentis temporis adiuncta condi non possit, Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo assint et auxilientur, a munere scilicet cessaturi Canonicorum collegio constituto. Hae tandem Litterae Nostrae ut ad effectum perducantur curet qui tempore exsecutionis Apostolicae Delegationi in Africa Occidentali praesit, vel sacerdos ab eo delegatus. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exarari studeat ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide quam primum mitti.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS Card. AGAGIANIAN 
S. Congr.
de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Iosephus Del Ton, Proton. Apost. Decanus
Eugenius Sevi, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 11, pp. 791-792

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana