Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

   MAIDUGURIENSIS

*

 PRAEFECTURA APOSTOLICA MAIDUGURIENSIS AD GRADUM ET DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR, SERVATO NOMINE ATQUE FINIBUS.

 

Id semper fuit proprium huius Apostolicae et Romanae Sedis, omnium quidem Ecclesiarum matris

atque parentis, ut non solum christianae Rei publicae fines quam late propagaret in populos ac gentes universas, Conditori suo in omnibus consiliis obsequens (cfr. Mc. 16, 15), verum etiam ut iis, qui in hoc ipso multum operae ac laboris consumpsissent, deque christiana fide deque Ecclesia bene meruissent, laudes et grates ageret. Quam ob rem, cum in praefectura apostolica Maiduguriensi, in supero territorio Nigeriae Orientalis sita, sive Dei gratia operante, sive labore Pratrum ex Ordine Eremitarum S. Augustini, iam magna cepisset incrementa, censuit Sacra Congregatio Fidei Propagandae bene catholicae rei cedere posse, si eadem praefectura in ordinem dioecesium redigeretur; quod et Sodalibus, a quibus gubernaretur, honori esse. Quapropter, negotio qua opus esset consideratione reputato, consilioque petito a venerabili Fratre Aloisio Bellotti, Archiepiscopo titulo Voncarianensi eodemque Delegato Apostolico in Africa Media-Occidentali, haec quae sequuntur decernimus. Apostolicam praefecturam Maiduguriensem in dioecesibus annumeramus, iisdem limitibus atque nomine, cuius administratio apud eosdem Patres erit ex Ordine Fratrum Eremitarum S. Augustini, qui adhuc eandem circumscriptionem rexerunt, quique, spes est, vel alacriore voluntate sacro operi instabunt; ea praeterea Kadunaënsi Sedi obnoxia erit. Novae Ecclesiae urbs caput Maiduguri erit, in qua Episcopus domicilium constituet, cathedra suae potestatis in principe templo collocata in eadem civitate. Indulgemus autem ut, si Episcopus nequeat, ob temporum adiuncta, Canonicorum Collegium condere ad leges ecclesiasticas, Consultores dioecesanos deligat, qui ipsi assint consilio et opera. Sollicito autem studio idem Seminarium struat, puenis excipiendis, quos Deus numine suo et invitatione ad sacerdotalia munia traxerit. Ad regimen, praeterea, dioecesis quod attinet, ad electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, ad cleri et populi iura et onera, ea ad amussim serventur, quae lex canonica statuit. Ceterum, quae iussimus, venerabilis Frater Aloisius Bellotti ad exitum deducet, vel quem ipse de1egaverit. Idem vero documenta exarari faciet, sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
       S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN 
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n.16, pp. 1121-1122

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana