Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 LIMANAE - TRUXILLENSIS

*

HUARAZENSIS DIOECESIS ATQUE PRAELATURA HUARIENSIS A PROVINCIA ECCLESIASTICA LIMANA DISTRAHUNTUR ET AD TRUXILLENSEM ASCRIBUNTUR.

 

Apostolicum officii Nostri munus, quod religiosissime tueri studemus, id quandoque a Nobis postulat ut, ad maius Christi fidelium bonum persequendum, ecclesiasticarum circumscriptionum ordinem mutemus easque ad nostri temporis adiuncta et necessitates aptius accommodemus. Sententiam ideo accipientes venerabilis Fratris Romuli Carboni, Archiepiscopi titulo Sidoniensis et in Peruviana Republica Apostolici Nuntii, postque auditos locorum Ordinarios ad quos negotium pertineret, ea quae sequuntur decernimus. Dioecesim Huarazensem atque praelaturam Huariensem, adhuc suffraganeas metropolitanae Ecclesiae Limanae, eorumque sacros Praesules metropolitano iuri Archiepiscopi Truxillensis in posterum subdimus, mutatis scilicet ecclesiasticarum provinciarum Limanae et Truxillensis finibus. Quae autem iussimus ut ad exitum adducantur curet venerabilis Frater Romulus Carboni, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit ecclesiastica dignitate indutus. Qui vero rem perfecerit, congrua documenta exaranda studeat ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.

IACOBUS A. card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, pp. 204-205

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana