Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GOIANIENSIS - UBERABENSIS
(BRASILIAPOLITANAE)

*

NONNULLIS TERRITORIIS E PROVINCIIS ECCLESIASTICIS GOIANIENSI ET UBERABENSI DETRACTIS, NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONDITUR,
« BRASILIAPOLITANA » NOMINE.

 

De Brasiliani populi bono summe sollicitus, aestimavit venerabilis Frater Sebastianus Baggio, Archiepiscopus titulo Ephesinus atque in ea nobilissima Natione Apostolicus Nuntius, bene fieri, si, Goianiensi et Uberabensi circumscriptionibus ecclesiasticis partitis, nova quaedam provincia constitueretur; Nos autem, qui nihil umquam in muneribus Nostris antiquius putare consuevimus, quam dioeceses apte describere prudentissimisque instruere rectoribus, tum consilia sacri Nuntii probamus, tamquam recta et Ecclesiae sanctae utilia, tum haec, quae sequuntur, consilio ante petito a locorum Ordinariis Praesulibus et a venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi Consistoriali praepositis, statuimus. A metropolitano iure sacri Praesulis Goianiensis dioecesim Uruassuensem, atque praelaturam Formosensem eximimus; item a iure Archiepiscopi Uberabensis, dioecesim Paracatuensem ; quibus, una cum territorio archidioecesis Brasiliapolitanae, novam provinciam ecclesiasticam condimus, Brasiliapolitanam cognomine, cuius erunt fines iidem atque Ecclesiarum, quas recensuimus quattuor. Scilicet erit Brasiliapolitana archidioecesis, ad hunc diem Sanctae Sedi directo subiecta, huius provinciae metropolitana Sedes, cum debitis iuribus tum in Ecclesiae ipsius, tum in sacri Antistitis favorem; ceterae nempe Sedes erunt ei suffraganeae. Ceterum haec quae iussimus venerabilis Frater Sebastianus Baggio effici curabit vel quem ille delegaverit, datis iuribus ad rem faciendam necessariis vel utilibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per .eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto, in festo Maternitatis Beatae Mariae Virginis.

IACOBUS A. Card. COPELLO
       S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
 S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n.5, pp. 321-322

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana